Parce, precor, virgo, tociens michi culta videri,
Meque tuum forma perdere parce tua.
Parce supervacuo cultu componere membra:
Augeri studio tam bona forma nequit.
5
Ne tibi sit tanto caput et coma pexa labore,
Nam caput hoc placuit, cum coma mixta, fuit.
Ne stringant rutilos tibi serica vincla capillos,
Cum vincant rutile serica vincla come.
Ne tibi multiplicem crines revocentur in orbem,
10
Nam cum forte iacent, absque labore placent.
Aurea non video cur vertice flammea portes,
Aurea nam nudo vertice tota nites.
Vtraque fert auris aurum, fert utraque gemmas.
Vtraque nuda novis ante ferenda rosis.
15
Ora facis vitreo tibi splendidiora nitore,
Cum tamen ora vitro splendidiora geras.
Incendunt, niveum lunata monilia collum,
Nec collum simplex dedecuisse potest.
Contegis occulta candentes veste papillas,
20
Candida cum nolit veste papilla tegi.
Ne toga fluxa volet, reprimit tibi fascia corpus,
Cum corpus venerer, si toga fluxa volet.
Dic, teretes digitos cur anulus et lapis ambit,
Cum teretes digiti dent precium lapidi.
25
Ornatu nullo potes exornatior esse.
Et tantum ornaris in mea dampna nimis.
Ne te plus equo species externa perornet,
Cum sis plus equo pulcra decore tuo!
Ergo tam mire cessabis culta venire:
30
Culta placere vales, que neque culta places.
Non ego sum, pro quo te componendo labores.
Nec qui te talem non nisi cogar amem.
Pronus amo: non sum tenero qui pugnet amori,
Nec qui te roseam nolit amare deam.
35
Cum radiis certare Iovis tua lumina possent,
Et possent radiis vincere signa Iovis.
Sole nichil toto melius splendescit in orbe,
Sole tamen melius splendidiusque nites.
Sunt, tibi colla quidem nive candidiora recenti,
40
Et modo labente candidiora nive,
Nec nive, quam lapsam Phebi tepefecerit
Set nive, que nullo marcida sole iacet.
Conveniunt tepido tua frons et pectora lacti.
Set lacti, sature, quod posuere capre,
45
Lacti, quod per agros celesti rore refecta
Graminibusque novis pasta creavit ovis.
Cedit odora tibi vernantis gloria silve,
Nec tibi quod riguus preferat ortus habet.
Nulla colorati speties tibi proxima prati,
50
Nec cum floruerit par tibi campus erit.
Alba ligustra tue nequeunt accedere laudi,
Fixaque cespitibus lilia laude premis.
Nulla tuos possunt equare rosaria vultus,
Cum nec adhuc spinis sit rosa vulsa suis.
55
Gratia quam viole maturo flore merentur,
Sit quod contulerit se tibi, vilis erit.
Non Helene mater nec par tibi filia Ledae,
Quamvis hec Paridem moverit, illa Iovem.
Compulit illa Iovem cigni latuisse sub alis,
60
Compulit illa Phriges seva sub arma duces.
Leda per albentes humeros fluitante capillo.
Dum legit Argive florea serta dee,
Erranti super astra Iovi de nube, suprema
Cognita, fluvialem de Iove fecit avem,
65
Tuque, puellari dum ludis in agmine princeps.
Inter virgineos lucida stella choros.
Si magno conspecta Iovi de nube fuisses,
Deposuisse deum non puduisset eum.
Ast Helene facies et opima potentia forme
70
Dardanio Paridi per mare preda fuit.
Grecia coniurat, repetendam mille carinis,
Iurat, et hanc ratibus Grecia mille petit.
Te tam conspicuam Phrigius si predo videret,
Et te vel velo vel rapuisset equo,
75
Grecia iuraret populis te mille petendam,
Et merito populis mille petita fores.
Annis tracta decem sunt Troica bella, set uno,
Si pro te fierent, mense peracta forent.
Virgine Ledea me iudice dignior esses,
80
Pro qua Troianas flamma cremaret opes.
Tu poteras Priamo validissima causa fuisse,
Nulla sit ut cura, regna perisse sua.
Si succincta togam ritu pharetrata Diane
Venatrix, toto crine soluta fores,
85
Si Driadum comitata choro, si nuda lacertos,
Arcu fulmineo, insequereris apros,
Te quicumque deus silvosa per antra vagantem
Conspiceret, veram crederet esse deam.
De pretio forme cum tres certamen inissent,
90
Electusque Paris arbiter esset eis,
Prefecit Venerem Paridis censura deabus,
Deque tribus victe succubuere due.
Cum tribus ad Paridem si quarta probanda venires,
De tribus a Paride quarta probata fores,
95
Pomaque si forme potiori danda fuerunt,
Hec potius forme danda fuere tue.
Corda gerit dura, quem tam divina figura
Vel tam purpuree non tetigere gene.
Robore vel scopulo genitum convincere possem,
100
Quem tam sollempnis forma movere nequit.