Epytaphium Gualteri prepositi
Preterit ut ventus, dum floret, nostra iuventus.
Et eadem ut fumus, nam velut umbra sumus.
Sed quoniam vento par est, studuisse memento,
Vt sic semper eat, quod placuisse queat.
5
Sic sibi Gualterus iuvenum gravis atque severus,
Vivere proposuit, vivere dum potuit.
Nec fuit huic lentae petulantia nota iuventae,
Nec nisi quod decuit, dicere cura fuit.