carmina ex Francia 6

Reference basis text: W. Wattenbach, 1891

Other sections


Nobilis urbs, Romae soror inquam et Roma secunda.

      Te genuit, peperit, promeruitque sibi.

Haec te doctrinae totius nectare fultum

      Ascivit studiis preposuitque suis.

5

Gallia tunc etiam studiis florebat opimis,

      Florebatque tuo Gallia plus studio.

Ad te currebant examina discipulorum

      Et refovebantur melle parentis apis.

Et tunc Remis erat, Remis quoque Bruno studebat,

10

      Bruno Latinorum tunc studii speculum,

Ipsis temporibus studuitque senex Erimannus,

      Et mundo studii clara lucerna fuit.

Tu fueras iuvenis, fueras et acutior illis;

      Tercius ergo venis, iam quoque primus eras.

15

Gervasio princeps, princeps tuus, ille Manasses

      Successit, qui te promovet ad studium;

Ipsius calamus, ipsius musa fuisti:

      Sic ut cantares, prodigus obtinuit.

Carmine. dum vixit, sua nomina nobilitasti,

20

      Et per te Remis nobilitata fuit.

Ipsum carminibus, ipsam quoque perpetuasti,

      Et quicquid captas, carmine perpetuas.