Fortunatus vitam scripsit ipsius clarissimam
Germani, sed praeterivit etiam certissima.
Vnde sermo refert ista, quae subsunt, et alia;
Neque vera dubitantur rebus adtestantibus.
Quod Iudaei mare rubrum pedibus transierint,
Haesitari posset, libris si non esset traditum.
Sic de Petri atque Pauli in mari periculis
Sine textu litterarum essemus ambigui.
Nam illud de karitate factum addam nobile
Testium sub beatorum vigili praesentia.
Quadragesimus instabat, tempus abstinentiae;
Ista simul colloquuntur mundi luminaria,
Germanus, Albini pater sacro de baptismate,
Cum Melanio consorte, professore domini.
Cumque mane illa esset definita ratio,
Missa dicta panem sumunt karitatis gratia.
Sancto fuit (puto) levis minister Melanio,
Cui horrida putantur ea hora talia;
Eulogias a Germano sumpserat ut alii,
Quas in sinum manu iecit, fingens se comedere.
Fit pergrandis illum statim circumcingens coluber;
Miser clamat, malum pandit domino Melanio.
Quem confestim post Germanum (longe iam abscesserat)
Mittit, culpam ut agnoscens constricto subveniat.
Ille virum assecutus cum fuisset celebrem,
Spoliatur ac serpentem praebuit in faciem.
Viso praesul signum crucis imposuit colubri;
Species panis reversa dyacono traditur.
Quo gaudenter ore sumpto ante pedes corruit
Sacerdoti, sibi dari veniam expostulans.
Inde suum post exultans currit apostolicum:
Ille domnum benedicit Germanum congratians.
Pro quo facto in eodem loco a fidelibus
In honore karitatis facta est aecclesia. -
Testis modo est securis, manet quae Parysius,
Quae fallacem silvae testem punivit mortaliter.
Arbori mediatrici fuerat imposita
Silvam quondam dividente praesule cum comite.
Tempore quidem eunte operitur cortice,
Vnde post querellam ortam exilivit dirimens.
Nam percussus digne statim fallax testis moritur
Coram omnibus, ad causam rursus qui convenerant. -
Lacus est adhuc et campus pollens his miraculis:
Vnam lacus ranam, campus avem nullam recipit.
Vna iussa semper cantat conticentque aliae.
Aves parco absolutae campum numquam repetunt. -
Vinea contentiosa se ad locum transtulit,
Vbi erat viri sancti libera possessio.
Litigantes mane nihil invenerunt iurgii;
Digitum ori ponentes recesserunt stupidi,
Admirantes magna facta esse mirabilia
Per amicum dei karum Germanum antistitem.
Recedebant et laudabant Ihesum Christum dominum
Liberati de maligno rixarum periculo. -
Nec in prato sancti prava defuerunt iurgia,
Adest ausus et qui falsum dicat testimonium.
Falcem ponit, quasi notum ostendat confinium:
Falx per collum eius caput abscidendo labitur.
Cumque rectum pervolasset caput ad confinium,
Lingua fertur hoc dixisse: "Hic est limes positus".
Fodientes reppererunt petram sub absconditam
Terminos ad separandum positam antiquitus. -
Vnresgeio in villa habebatur vinea,
Quam beatus (ut ferebant) manibus plantaverat.
Fur ad illam nocte vadens, racemos ut tolleret,
Invenire nullum quibat nullumque colligere.
Die facto mirabatur iterum praeteriens,
Vacuum se oberrasse in plena vindemia. -
Eius quoque sanctitate Ingolismus civitas
Digne clamat exornata ipsius miraculis.
Ibi Petri dum altare principale consecrat,
Egit domnus pro fideli famulo quod debuit;
Vbi namque percurrente cruces fecit pollice,
Marmor pandit ferens signa eadem per saecula.
Tale quid de te, benigne Ihesu Christe, promitur
Cum te gens in templo nequam lapidare voluit:
Adhuc sinum esse dicunt lapidis durissimi,
Retro pansus creatori qui fuit latibulum;
Iudaeorum corda dura et inflexibilia
Numquam talem praebuerunt famulatum domino;
Saxa parent conditori facta sensibilia;
Illi numquam se ad eius inclinant clementiam.
Vnde reor meliores esse forte lapides
Pessimis atque perversis hominum generibus.
Et, si homo dici potest factori contrarius,
Nescio verius tamen beluam ascripserim. -
Fatebor enim, verendam confessoris gratiam,
Me ut domnum Fortunatum praeterisse plurima;
Quae audivi quaeque vidi, cuncta si perstringerem,
Forsitan sequens priorem numerus excederet.
Nullus velit, quanta fecit, sermone percurrere,
Elemosinas nec quaerat numeris inscribere.
Illi detur, qui stellarum solus novit nomina,
Guttas maris, arenarum qui metitur calculos.
Vita sancti sic processit florida miraculis
Germani, Parysiorum praesulis eximii.
Pedibus hoc carmen constat quattuor disyllabis.
Dymetrum acatalectum necnon catalecticum.