De sancti translatione prosequamur brevibus,
Vt in omnibus sit satis vestris desideriis.
Annis enim plus ducentis iacuit in porticu
Cripta superfabricata martyris Vincentii.
Crucis erat in honore eiusdemque martyris
Monasterium constructum tali sub opifice.
Childebertus rex assedit castellum Valentiam
In Hispania, quo tantus laevita dormierat.
Civitas obsessa diu ignibus succenditur;
Templum sancti concrematur; cives terror perculit.
Cuius stolam tunicamque obtulerunt principi
Super muros, exorantes ipsius clementiam.
Quibus ille sumptis urbem derelinquens abiit
Tristis multum, quod exustam comperit basylicam.
Ob hoc eius pro amore rogavit, Parysius,
Crucis quoque in honore, templum novum fieri.
Quod beatus et fundavit et sacravit manibus
Germanus, virtute bonus, sanctitate maximus.
Altare nomini proto - dedicavit - martyris
Principale, quod advectum ferunt ab Hispaniis.
Hunc elegit sibi locum ad pausandum pontifex,
Quem stupendis decoravit crebrisque prodigiis.
Abba fuit memorandus Lantfredus; hic tacita
Mente coepit cogitare eum inde tollere.
Sed diversis occupatus saeculi negotiis
Differt tamen longe nolens implere quod voverat.
Annorum quoque completo circulo vicesimo,
Quae tardantem commoneret, datur sancti visio.
Videbatur quasi vivens, ubi fuit postea
Translatus, locum adire ipsum sanctus domini.
"O Germane," inquit visans "tempus est quam plurimum,
Quo Lantfredus hoc optabat agere, quod video".
"Eius" ait sanctus "mihi complacet devotio,
Displicet omnino tamen tarditas per omnia.
Et viginti sunt expleti anni" dixit "hodie,
Ex quo coepit meditari me transferre corpore".
Ergo tempus, quod abbatis habebat memoria,
Est ostensum, ut clareret veritas oromatis.
"Et si me vult" infit rursus "hinc tandem transponere,
Retro sancti coronati altare me collocet".
Tali visu roboratus Lantfredus aggreditur
Augustum regem Pippinum depromitque talia;
Votum pandit cum ostensis convenire plurimum,
Dicens esse visionem suae mentis indicem.
Audiens Pippinus magno perfunditur gaudio,
Explicandi modum quaerens accitis praesulibus.
Clerus simul convocatur, optimates veniunt,
Karolus post imperator septennis interfuit.
Eius nobis verba magis ponere hic placuit,
Quibus ipse hoc narrabat, praesens ut aspexerat.
"Rex accessit" inquit "mane ordinato tempore,
Ego quoque germanusque meus cum principibus.
Instat operis sublimis dies praestantissimus:
Ad sancti sepulchrum cuncti accedunt pontificis;
Aperitur terra, clarum levatur sarcophagum
Diligenter quidem clausum, sustinentque crastinum.
Nec mora, rursus quam mane adest pius genitor,
Principum immensa cohors, populorum contio:
Corpore directo sursum aptatoque feretro
Opus coeptum satagebant dignanter perficere;
Vrna tamen stetit sancti immota radicitus,
Ac si terris teneretur infixa divinitus.
Ipse coepit contristari seque reprehendere,
Quare tumbam violasset, sanctus quam elegerat.
Tunc vocati consuluntur merito epyscopi;
Quibus visum est, ab eis sese velle tollier.
Dicunt: "Ille in hoc gradu clarus fuit plurimum
Seque ferri forte dignum ducit ab epyscopis".
Omnibus sane consultum hoccine laudantibus
Insistunt soli certantes praesules ad feretrum;
Illis tamen diu multum frustra laborantibus,
Monachis datur tollendi, si possent, licentia:
Ratum est, quod de concesso baiulatu corporis
Eos suo animare vellet in servitio.
Ipsi quoque fatigati viribus expositis
Cedunt facto, cedunt loco, cunctis maestis redditis.
Extitit postremo dicens: "O rex clementissime,
Si digneris me audire, dicam impossibile:
Est in pago isto villa dicta Palatiolus,
Ex qua vestri fiscalini hanc laedunt familiam;
Illam spero quod a vestra quaerit sanctus gratia,
Ne sui deinceps male opprimantur famuli".
Quo audito rex stupore intulit attonitus:
"Vere iusta hac in parte nostra est afflictio.
Nam explere opus nobis intentis oblivio
Hunc maerorem introduxit, non avarus animus".
Vadium proiecit statim dicens super tumulum:
"Accipe, Germane sancte, villam Palatiolum
Hactenus iniquam tibi tuaeque familiae,
Sed amodo profuturam usque in perpetuum".
Hoc peracto sublevatur quasi sine pondere
Corpus simul cum sepulcro antea immobile;
Omnes celsa deo voce concinentes iubilant,
Sancti pignus proferentes corporis exuvias.
Ventum est ad praeparatae sibi fossae loculum;
Sepultura angelorum completur officio.
Vectes longi coaptari fossae non potuerant;
Qualiter dum quaerunt fiat, oritur miraculum:
Sarcofagus plane nullo contingente homine
Exilivit, in defossum ordinate veniens.
Stupent omnes et mirantur factum, quod acciderat;
Eos fusus simul replet odor aromaticus,
Vident sanum ac decenter sepulchrum depositum:
Laudes reddunt creatori praesulique debitas.
Ego fossam introivi ludens pueriliter
Ibique primum mutavi dentem, deo gratias.
Sic reversi sunt ad sese cuncti cum laetitia;
Ego locum kariorem inde semper habui".
Hactenus digesta magno sic narrante Karolo
Sunt nobis certe comperta litterisque tradita.
Multa eius ad sepulchrum inde mirabilia.
Sunt ostensa saepe fiunt largita debilibus.
Quae non parvum si narrentur aestimo fastidium
Me lectorum induxisse; quod horrendum fugio.
Vnum tantum ponam, nuda ne subsistat pagina;
Caetera miraculorum eius liber habet:
Chilperico quondam rege aggresso Parysius
Paralyticus curatur meritis pontificis;
Sanus gaudet, rex laetatur, admirantur populi
Aegrum ita medicatum cunctorum praesentia;
Et qui vidit ille scripsit, beatus Gregorius,
Turonensis praesul almus, mira inter alia.
Illud quoque adnotavit, vix sine miraculis
Esse festum posse sancti dei amicissimi.
Tantum ergo rogitemus precibus antistitem,
Nostri semper misereri quo dignetur supplicans,
Eius hic ut in praesenti mereamur gratiam,
In futuro quoque Christi sempiternam gloriam. Amen.