Deum semper, rex, amate; Germanum recolite;
Omnes sanctos exorate, Mariam praecipue,
Michaelem ac Heliam, baptizantem dominum,
Petrum, Paulum et Andream, Iohannem karissimum,
Stephanum Laurentiumque, magnum Dyonisium,
Vincentium Thebeaeque legionis principem,
Silvestrum Hilariumque, Martinum clarissimum,
Genovefam ac Columbam, Radegundim nobilem.
Isti vobis sint in mente nocte mane vespere
Cum Samsone, Chlodoaldo, cum Arnulpho regibus.
Isti sibi sociatis omnibus caelicolis
Regnum praesens vobis crescent, adquirent perpetuum.
Quod deus concedat pater atque simul filius,
Spiritus quoque benignus, unus idem dominus.
Ipse bonus Christi martyr, invictus Mauricius,
Horum adsit roborator precibus sanctissimis. Amen.