Viro rudis Martem pavet, artis et inscius, artem,
Hic nece ne pereat, hic probra ne subeat.
Pellat tyro rudis, sed iussus, duraque nudis,
Arma gerit scapulis, scutaque cum iaculis.
5
Par equiti Martis fit vates inscius artis,
Quod bene non meminit, sic iubeas cecinit.
Sic prius ingratum quod erat, iussu fit amatum,
Quo neuter potuit, iussus uterque ruit.
A Gisleberte, prudens pater, abba diserte,
10
Lucifer ecclesiae, pastor et egregie.
Tardus eram, vel hebes, hebetanti sed mihi praebes
Lumen et ingenium, dulce per imperium.
Praecipis ut pauca Reginaldi fistula rauca
Gesta canat fidibus, qui trahat ex patribus.
15
Malchi facta tibi vis per me carmine scribi,
Vestra fecit ope sic mea Calliope.
Iussus obedivi, vitasque patrum repetivi,
Et calamo celeri fonte bibi veteri.
Captivi mores monachi durosque labores
20
Exegi breviter, forsan et utiliter.
Vates ergo rudis, miscendo seria ludis,
De Malcho cecini carmina quae memini.
Nunc pater et domne, tu videris hic liber omne,
Seu punctum tulerit, seu vitiosus erit.
25
Stare velis, stabit; si non, hunc flamma cremabit,
Laus sua, sermo tuus, interitusve suus.
Si posui partes, velut is qui nesciit artes,
Hac miserere vice, doctor apostolice.
Per mare ventosum praeceps iter et scopulosum;
30
Vela dedi vacuus remige, nauta tuus.
Vestra sed O utinam famuli iuvet aura carinam,
Ne ruat acta solo turbine cymba malo.
Fretus namque sequor, si me regis ipse per aequor,
Nulla procella nocet quo tua dextra vocet.
35
Ne vati certe nocet aemulus, O Gileberte,
Cuius fautor eris, cuique manum dederis.
Laude tui plena, dedit haec rudimenta camoena,
Ob decus ingenuae laudis ubique tuae.
Gaudia praesentis vitae semperque manentis,
40
Et bona cuncta Deus det tibi, domne meus.