Reginaldus Cantabrigensis carmina 19

Reference basis text: F. Liebermann, 1887

Other sections


Affectum mentis demonstrant verba loquentis:

      Si sunt iusta, probant; si mala sunt, reprobant.

Cum Malchum laudas, in Malcho te mihi laudas:

      Quod canis et clamas, hoc, nisi fallor, amas.

5

Diligis illa quidem, per quae laus crevit eidem:

      Quod tribuere sibi, credo datura tibi.

Illa, precamur, ama, quia sic crescet tua fama:

      Si mihi credideris, iure beatus eris.

Vt fatear verum, qui carmine vincis Homerum,

10

      Malchum pre merito vincere non dubito.

Hoc solum timeo, ne mens tua laeta tropheo

      Glorificetur eo, displiceatque Deo.

Haec Raginalde cave; caveas et vivere prave;

      Insuper omne cave, quod mala fert! Et ave!