Causa viri emenculati et eius uxoris petentis fieri divorsium
Femina:
Ave pater gencium, ave pax et veritas
Quem nullum mendacium sordet nec iniquitas.
Ave pater mobilis, verbo stabilis; famula
Sedula heu miseri hic coacta conqueri.
Vir:
5
Ave pater unice, portus et refugium,
Sedis apostolice iure tenens solium.
Ave gemma presulum, tuum famulum respice:
Subice me proprio statuens coniugio.
Femina:
Consilii veri monitor, protectio cleri,
10
Cogor iure queri: sis compaciens mulieri.
Vir:
Ad te, pater, venio, venio cohactus
Coram tuo solio minus iuste tractus.
Nec prece nec precio cave ne sis fractus.
Materiam virtutis habes: rem profer in actus.
Femina:
15
Pater, tua famula rogat te consenti
A mariti copula dividi petenti.
Heu pudet: est mentula in causa presenti.
Consilium est quoque cano, parete canenti.
Ha crucior! modicum mihi te prestes amicum,
20
Tu qui scismaticum condempnasti federicum.
Vir:
Mulieri credere noli, que sic orat,
Nam te fallax fallere verbis hiis laborat.
Insidias facere flendo non ignorat,
Sed struit insidias lacrimis dum femina plorat.
Femina:
25
Impotens est gignere, hoc scio pro vero,
Cur a tuo latere separari quero.
Iam alii nubere michi fas: sic hero
Et rudis ad partus et nova miles ero.
Factus †teriotes† licet herbida pocula potes,
30
Non generare potes; o miser, ista notes.
Vir:
Tace fera pessima, nomen habes clarum.
Ad lites promptissima proficiens parum
Cordis non plus intima venenum amarum.
Mitius inveni quam te genus omne ferarum.
35
Cur me derides, cur in me perfida strides?
Quam sit rara fides in muliere, vides.
Femina:
Deus matrimonium iussit celebrari,
Vt hinc genus gencium possit augmentari,
Vt detur officium nostro salutari.
40
Est hac de causa femina iuncta mari.
Vir:
Mendacium asseris, hoc plus non aleges.
Nupsit non spe veneris, ut asserunt leges,
Virgo - salus miseris: sic in iure leges -,
Per quam iusticie pullulat ampla seges.
Femina:
45
Quod ius est, ideo, spado, de me te phariseo,
Nam per te nequeo fructiferare deo.
Tu sponse par es, quia non lanugine clares,
Es non integra res testiculisque cares.
Vir:
Stulta quid ista seris? si per verum gradieris,
50
Quicquid retuleris: tu mea semper eris.
Femina:
Mater volo fieri, prout dicunt iura,
Quod non potest asseri nisi genitura.
Veritatem aperi, non mentiri cura.
Nunquid sum per te pudibunda spado peritura?
55
Federe felici iam iam mater volo dici,
Sed nunquam didici gignere te †vindici†.
Vir:
Hec ad rem non faciunt, sunt absurda nimis.
Multe res impediunt nupcias in primis,
Que postmodum ... ... ...
60
Omnis nam mulier <est> litigosa nimis.
Femina:
Nobis tot convicia cur miser opponis?
Frequentare talia nulla vellet ionis,
Ad quas est licentia nisi cum personis.
Est virtus placidis abstinuisse bonis.
Vir:
65
Sacrari coniugium propter hoc apparet,
Ne vir ad improprium thorum devolaret
Et ne adulterium mulier patraret,
Nam diffamatam depressam gens lapidaret.
Femina:
Coniugium fuit ut vicium virtus operiret
70
Et proprium per adulterium non ulla periret.
Vir:
Fraudes et insidie in te sunt et doli,
Camino luxurie plus natas quam proli.
Olim in ecclesie fronte sponso soli
Res michi promissas aliis promittere noli.
75
Depreciare fidem, quam donasti michi pridem,
Perfida vie siquidem, sed neque fiet idem.
Femina:
Loqueris falsissima et credenda parum
Mearum castissime uxor †viriarum†
Semper fui maxima turba matronarum
80
Et nisi Iunioni <n>ulli cessura dearum.
Vir:
Coram templi ianua quando tu fuisti,
Fide data mutua ibi promisisti,
Quod sponsa perpetua viro fores isti.
Perfida, periura, pergressa fidem rediisti.
Femina:
85
Istas audi res: quamvis fuerint tibi vires,
Nunc per nulla vires, sed neque credo vir es,
Cum naturale non des nec opus genitale:
Non est vas tale mulieri iam speciale.
Quam sis contemptibilis si tu bene scires,
90
Et in quantum fragilis, hinc celer abires.
Dic ad quid es utilis, quibus bonis vires,
Quamvis prevalide fuerint in corpore vires.
Vir:
Aspernari desine, si me flagellavit
Deus tali turbine, ita Iob temptavit.
95
Philosophus carmine sic prophetizavit:
Consilio polit, cui vim natura negavit.
Potens eram primitus, cum contraxi tecum
In membris dispositus, iacuisti mecum;
Adimplevi penitus quitquid fuit equum,
100
Fonte tuo mersi tunc sitibundus equum.
Femina:
Quid inde de cetero? non poteris tale,
Quia tibi misero membrum genitale
Deficit, cur propero ad ius maritale:
Me deus elegit vas nobile, vas speciale.
Vir:
105
Laus in ore proprio sordet: claudas ora
Et vano colloquio non te plus decora.
Hoc sermone nimio facta fuit mora;
Hactenus invidie respondimus: attrahe lora.
Cessent hec; placita sua iudex det stabilita
110
Nostra videns merita. vis? volo. fiat ita.