Hibernicus Exul carmina 11

Reference basis text: E. Dümmler, 1881

Other sections


Disce libens, iuvenis, sacris insistere curis,

      His quibus aethereus cernitur ipse deus.

Despice terrestrem firmato pectore laudem,

      Quae semper floret, laus tibi sola placet.

5

Omnia praetereunt, divinae gloria laudis

      Temporibus cunctis iure beata manet.