Felix illa hominum est mors et preciosa bonorum,
Gloria quam sequitur, vita salusque quies.
Qui patriam repetunt linquentes extera mundi,
Post miseros luctus gaudia longa tenent.
5
Ex quorum numero clarus iam iure sacerdos
Corpore deposito hoc iacet in tumulo;
Clarus qui meritis vitae, spe, nomine fulsit,
Virtutum radiis splendor ubique suis.
Qui probitate pater fuit omnibus atque magister,
10
Illos arte monens, hos pietate regens.
Ecclesiae cultor, fautor peregrum, altor egentum,
Proderat at cunctis hic pietate pari.
Eloquio dulcis, factis probus, ore serenus,
Pectore nectareo, prumptus ad omne bonum.
15
Sed quia certum est te palmam meruisse, patrone,
Pro peregrino me, posco, precare tuo.