Hibernicus Exul carmina 18

Reference basis text: E. Dümmler, 1881

Other sections


Authelmi monachi busto sunt membra sub isto,

      Mors inimica annis quem tulit in teneris.

Principio vitae felix terrena reliquit,

      Despexit mundum, nunc super astra micat.

5

Nobilis in genere, placidus, bonus, omnibus aequus,

      Nobilior meritis, quam valet ore loqui.

Atque fuit sapiens, humilis, pietate repletus,

      Ingenio fortis fulsit in orbe potens.

Quisquis es, o lector, titulum qui perlegis istum,

10

      Perpetuam requiem det sibi, posce, deus.