1. S. Gervasii
Inter Mellam aquam claram atque Mandalociam,
Inter Clevem atque stratam, quae ducit Venetiam,
Iacet vere monachorum gemma nobilissima.
Huius si quis nomen cupit scire monasterii,
5
Nomina sanctorum noscat: beati Gervasii
Et eiusdem simul sancti fratris, beati Protasii.
Tertio a Brixiana urbe distat lapide,
Populo cunctoque clero dilectum omnimode,
Magnitudo quod ipsius probat non incommode.
10
Eius loci resonemus mira et magnalia,
Sive quae per illum Deus fecit mirabilia,
Circumquaque construendo mira monasteria.
2. de Verona
Nam Veronae construxere nobile caenobium,
Sanctae Trinitatis dictum, iam non est ambiguum,
15
In quo plurimi exercent Domini servitium.
Huius extitit patronus homo quidam nobilis,
Vivianus Bibensaquam, prudens et annabilis.
Civis fuit Veronensis, vir insuperabilis,
Cuius nurus extat potens et egregia,
20
Pulchris moribus ornata, quae vocatur Aicha,
Quae hoc idem manutenet, dando beneficia.
3. de Astino
Inde Pergami secundum extat extra maenia:
Sanctum vocatur Sepulchrum, honestum per omnia,
In quo plene celebrantur Domini mysteria;
25
Hoc in valle iacet situm valde nobilissima,
Quae Astina nuncupatur, omnibus notissima,
Bonis fere circumquaque omnibus plenissima.
4. de Mediolano
Tertium Mediolano, civitati Ligurum,
Quae Longobardiam totam antecellit plurimum
30
Ac multarum manutenet potestatem urbium.
Huius si quis nomen cupit scire quod est proprium,
A meridie stat urbis, super unum fluvium:
Omnibus quod patet esse dictum Gratum Solium.
5. de S. Carpophoro
Quartum est in Sermenzona, super ripam Abduae
35
In quo sanctimoniales sunt plures ac strenuae,
Quae per unam abbatissam degunt non incongrue.
6. de Ligana
Quintum extat in Ligana, valde nobilissimum,
Iuxta quod lacum Benacum constat esse positum,
In quo decus monachorum manet iam potissimum.
7. de Asti
40
Ad Astensem revertamur civitatem propere,
In qua stat aedificatum caenobium prospere,
Quod iam plures et fideles bene valet regere.
Hoc a septentrionali urbis iacet positum,
Valle quadam Iuvenali, valde remotissimum,
45
In prato quondam Guidonis, omnibus notissimum.
Huius...