Gilo Parisiensis historia gestorum 2

Reference basis text: PL 155, 942-94

Other sections


Vrbis ut immensae tetigerunt moenia mense

Octobris, turbis pars maxima cingitur urbis.

Pons tamen in ferro fit pervius antea ferro.

Multaque praedati licet et multis onerati

5

Essent, disponunt acies, tentoria ponunt

Inter inexhaustum fluvium murumque levatum.

Et quia munitae genti bellique peritae

Si contendissent, per vires nil nocuissent,

Ingenio quaerunt quod per vim non potuerunt

10

Accelerant quae proficuo scit quisque futura.

Ergo super flumen pontem Christi facit agmen

Per quem transisset, si grex malus invaluisset.

Fiunt res plures, fiunt ex aere secures,

Fiunt ballistae, plumbata, phalarica, talpae,

15

Falces, tela, faces, aries, fundaeque minaces,

Multa per artifices celsas aequantur ad arces.

Turci a Boamundo et comite Flandrensi fugati

Et quae paraverunt, quaecunque paranda fuerunt,

Muros impugnant frustra, Turcique repugnant,

20

Quaeque parare vident nostros, ut inania rident,

Nam quis speraret quod gens una exsuperaret

Militibus plenam tam multis Antiochenam

Vrbem, quam clerus sapiens aliquis, vel Homerus

Si modo vixisset, describere non potuisset?

25

Christicolae fessi sunt ad sua castra regressi,

Et se securos intra sua castra futuros

Nocte putaverunt; sed et hostes nocte fuerunt,

Et male tranquilli, nocuerunt pluribus illi:

Nec semel hac fraude nocuit gens callida valde.

30

Nocte lacessebant nostros, et nocte petebant,

Non clausis portis inimicae castra cohortis,

Sed levis interea bellum fortuna gerebat,

Inque vicem miseram gentem gens nostra premebat,

Saepe super nostros Turcorum dextra valebat,

35

Iamque fatigatis nostris, opibusque minutis,

In praedam pedites Christi misere quirites,

Qui dum predari loca vellent hostis avari,

Partim praedati, partimque fuere necati;

Sed tamen illorum mortem pauci sociorum

40

Narrando tristes faciunt socios quoque tristes.

Inde nimis tristis Boimundus rebus in istis

Supplex divinae rogat auxilium medicinae,

Insidiasque parat genti, quae fraude necarat

Victum quaerentes, ni per montana timentes.

45

Ad victus igitur quaerendos, ut prius, itur.

Cum duce Flandrensi Boimundus consociatur

Armigeris, res armigeris praedicta dabatur,

Praemissis mille. Sequitur dux providus ille.

Hos ubi praedantes viderunt insidiantes,

50

Protinus e latebris salientes undique crebris,

Vocibus insultant, et equorum pectora multant,

Armigeros feriunt. Dum talia proelia,

Cum parva gente Boimundus bella repente

Turbavit, multos perimit, socios nec inultos

55

Amplius esse sinit, gemitusque suos ibi finit.

Hic quoque Flandrensis multos necat horridus ensis.

Sic Turci telis populi cessere fidelis.

Oppida victores repetunt, priscosque dolores

Ponere praecipiunt, ponunt, solemnia fiunt.

60

Tempora tranquilla victoria praebuit illa.

Victus de villis non insidiantibus ullis,

Portabant gentes ad castra nihil metuentes.

Christianos fames et hiemis inclementia affligunt.

Ast ubi plena malis advenit hiems glacialis,

65

Venit tempestas, nostros afflixit egestas.

Imbribus et multis nivibus montana timebant,

Armenique cibo qui castra iuvare solebant,

Per nimios fluctus nimios exstinguere luctus,

Non poterant, flebat populus quem grando premebat.

70

Non inops tantum glacies, sed tela premebant.

Non aliqui portum Sancti Simeonis adibant,

Qui navale forum dabat omni merce decorum.

At fidei pugiles poenas nimias fore viles

Corporeas putant, nec poenis gaudia mutant,

75

Nec bona tormentis, titubat constantia mentis,

Quamvis pressuras patiantur corpora duras,

Sed quicunque pati potuerunt tela parati,

Parvam nec fortem vix exstruxere cohortem,

Atque manu parva praedam rapuere per arva.

80

Quos tulit eventus Gallorum clara iuventus,

Enumerare licet; sed quis tot acerrima dicet

Praelia, pressuras, ieiunia, frigora, curas?

Pauca quidem dico tristis, nec lumine sicco,

Millia ter centum fuerant, tunc aestimo centum

85

In bello clari vix possent adnumerari.

Saepe quidem laeti dederant sua membra quieti,

Et nil solliciti gaudebant aere miti,

Sed sub momento surgente per aera vento,

Aeris ingrati commotu praecipitati,

90

Vix subitae pesti poterant obsistere moesti,

Cunctaque lustrabant imbres, et castra natabant.

Quique locarat equum nocturno tempore secum,

Flebat eum mane, corpusque trahebat inane.

Militibus mille, qui cinctus prius erat, ille

95

Pro nimia peste nec nomen habebat honeste

Militis, atque pedes factus plorabat in aedes.

Turpe quidem dictu, sed miles inops sine victu

Armigerum flentem flens ipse fame pereuntem

A se pellebat, quia nec sibi sufficiebat.

100

Pro dolor! ipse pater nato, fratri quoque frater,

Quos sibi servabat victus, in morte negabat,

Attentis ducibus, quos miserat undique mundus,

Cum duce Flandrensi solatur eos Boimundus,

Et bellatores iubet armari meliores,

105

Ter decies mille pedites dux eligit ille,

Armatique fere galeati mille fuere.

Hique suos enses convertunt ad Syrienses,

Oppida praedantur Syriae, nostri recreantur,

Telluris gratae dum gaudet fertilitate,

110

Diripiendo sata Syriae gens illa beata

Tres admiraldi, sic reges quippe vocati,

Ierusalem, Calepi ductores, atque Damasci.

Ipsos invadunt, sed et hi nostris sua tradunt.

Quippe recesserunt victi, plures perierunt.

115

Hac palma freti, repetunt tentoria laeti.

Dantur opes, gaudent inopes, meliusque futurum.

Esse putant, credunt nec posse resistere murum,

Optima creduntur bona, quae mala prima sequuntur.

His ita transactis, mons exstans moenibus altis

120

Desuper aequatur, et castello decoratur.

De quo spectaret speculator, si qua pararet

Vrbs armata dolis, de culmine pervia molis,

Hic consumpserunt vim multam, nec potuerunt

Castrum natura munitum vellere plura

125

Agmina, nam nati Christi satis exagitati

Pellebant contis cives de culmine montis.

Viribus interea fractis, ex urbe Lycea

Auxilium quaerunt, quod non tamen obtinuerunt.

Northmanno comiti dederant hanc urbe potiti

130

Angli victores, patribusque suis meliores,

Nec gens Anglorum gessit pugnas aliorum,

Marte sed aequoreo fuit illa potita trophaeo,

Hoc genus oratum non est his participatum

Mentis turma bonae quae gessit in obsidione.

135

Nam grex Turcorum divortia nota locorum

Observans, nostris castella propinqua tenebat,

E quibus auxilium dare Christicolis prohibebat.

Auxilii postquam fiducia non fuit unquam.

Hos invaserunt metus et pudor, obriguerunt

140

Audaces animi, trepidant et in agmine primi.

Poenitet auctores rerum tot inisse labores,

Poenitet incepti, mox in sua castra recepti,

Dum perscrutantur quid agant, magis attenuantur

Illorum mentes, mala quaecunque futura putantes,

145

Quae poterant fieri, sed mens est inscia veri,

Mens sapit humanum, proceres dant denique vanum

Consilium turbae, quod quisque recedat ab urbe,

Et se tutetur, ne turpi morte necetur.

Dum sunt attonitae tot gentes, fama repente

150

Rem docet ingratam, pugnam prope castra paratam.

Nam tres praedicti primo certamine victi,

Turbas collectas castrorum solvere tecta

Haud diffidebant, et adhuc taciti veniebant.

Hoc ubi torpentes, quasi de somno redeuntes,

155

Auribus hauserunt, alio alii monuerunt.

Albescunt vultus, auditur ubique tumultus

Et veluti ventus cum sit subito violentus,

Murmura parva freti, sed non omnino quieti,

Turbat, at inflatum resonat mare, reddit hiatum,

160

Res referens subitas, sic aspera fama iacentes

Attollit mentes, animos agit ira furentes,

Protinus e castris acies procedit equestris,

Quae quadringentis armata simulque trecentis,

Examen dirae gentis non horret adire.

165

Inde rigens dextris pede prompta caterva pedestris,

In numero parvo renitens exponitur arvo,

In qua quingenti pedites ibant numerati.

Nec simul incedunt, sed in agmina quinque recedunt,

Emensisque tribus leucis, aliisque duabus,

170

Eminus optatos hostes videre paratos

Ad pontem ferri, nequeunt numerando referri

Agmina Turcorum, nec vis capit haec oculorum.

Christianos aggrediuntur a quibus fugantur.

Hostes absque mora, sub eadem scilicet hora,

175

Nostros viderunt, et in ipsos se rapuerunt,

Spicula mittuntur, clamores tela sequuntur.

Instant pagani, iactu frustrantur inani.

Turcus equo gaudens, nec praelia cominus audens

Exspectare, tonat verbis, nostrosque coronat.

180

Nostri vallati stant in medio glomerati,

Et Turcis obstant, clypei galeaeque resultant

Ictibus immensis, ensemque reverberat ensis.

Iamque fatigati Turci, lateque necati,

Non spe vincendi contendunt, sed fugiendi.

185

Mox versis scuti petitur fuga, causa salutis

Turcus equum frenis indulgens, urget habenis.

Praeceps ille fugit, tellus pede concita mugit.

In campo lentus iacet arcus pulverulentus.

Iste iacit pictas pharetras, capit ille relictas,

190

Alter currendo se liberat orbe rotundo.

Singula quid dicam? gentem superant inimicam.

Vix evaserunt aliqui, plures perierunt,

Qui dum luctantur superare vadum, superantur.

In bello strati pauci sunt ense necati

195

Hanc stragem quidam gentiles prospiciebant,

Castellum quoddam qui non procul inde tenebant

Illico fugerunt et castrum deseruerunt.

Huic proceres nostri custodes imposuerunt,

Qui custodirent pontem; post haec redierunt

200

Auxilio fulti divino, fortiter ulti.

Hos exceperunt socii, laetique fuerunt.

Conflictu duplici quod conciderant inimici.

Nam dum praedicti pugnant, ad castra relicti

Insignem palmam de civibus obtinuerunt,

205

Et multi virtute Dei paucos timuerunt.

Non tamen audaci populo fiducia cessit,

Nec sociis adversa suis fortuna repressit

Ergo repente cavis de turribus egredientes

Turci, turbabant victus ad castra ferentes,

210

Neve dolo tali paterentur saepe ruinam,

Invenere duces nostri super hoc medicinam.

Atque super montem, iuxta fluvium, prope pontem

Castellum fieri statuunt, pontemque tueri.

Sed res difficilis ne conficeretur ab illis

215

Bello quassatis, et viribus attenuatis.

Mox Boimundus equo celer insilit, et quasi preco

Convocat e castris aliquos, vergentibus astris.

Aegidii Sancti comes associatur eunti.

Ensibus ergo bonis fisi, Sancti Simeonis

220

Ad portam properant, ut ab his suffragia quaerant,

Qui sua vendebant illic, nostrisque favebant.

Hi sunt Genuenses, Angli, Venetumque colentes

Pisani, cuncti navali marte periti.

Dumque duces aberant, reliqui torpescere sperant,

225

Si non impeterent cives, urbique nocerent.

Protinus afflatis animis vento levitatis,

Vrbanum temere pontem nostri petiere.

Sic inconsultae gentis facto grege, stulte

Provocat hostiles Turcos prope moenia miles.

230

Funduntur portis subito clamoribus ortis

Nudati pedites, quorum vix spicula vites,

Prosiliuntque citi iuvenes vittis redimiti.

Et procul exertis iaculantur utrinque lacertis.

Ille sudes iacit, hic lapides, hic tela, sed ille

235

Dum trahitur gemit; hic petitur per spicula mille,

Lumina nostrorum hebetant nubes iaculorum,

Atque coarctati crudeli cedere marti,

Qui tot vicerunt toties, prius hic didicerunt.

Laxatis loris fugiunt, multumque cruoris

240

Amittunt Parthus confractos proterit arcus

Hic pedis, hic oris vulnus gemit, ille cruoris

Exhaustas venas dum respicit, inter habenas

Labitur, et plenam defunctis mordet arenam.

Nullus equi frontem vertit, donec fuga pontem

245

Reperit, ut dixi, quem dudum navibus ipsi

Struxerunt, sed ibi restant animi melioris

Agmina, quae necdum fuerant oblita decoris.

Et se defendunt clypeis, hostesque retardant.

Plures dum trepidi pontem conscendere tardant,

250

Turpiter oppressi moriuntur flumine mersi.

Turci laetantur, flent nostri, castra petuntur.

Nec sic lassatus ferus hostis, at insidiatur,

Dum succedit ei male callidus hinc aciei,

Quae ducis hortatu veniebat cum comitatu

255

Forti, multiplici, sed et hunc superant inimici,

Atque necant pedites tria millia turma quiritum,

Evasit latitans per colles, praelia vitans.

Nec mora gaudentes de turribus illa videntes

Persae, ridebant nostros qui castra tenebant,

260

Remque docent signis, strepitu, clamoribus, hymnis.

Ergo vir intrepidus Flandrensis, dux Godefridus,

Robertus, Stephanus, Tancretius, Hugo, Statinus,

Qui, dum vivebat, naso, non laude carebat,

Et reliqui fortes armantur, et ecce cohortes

265

Procedunt, plorant, quia saepe frustra laborant.

Optat quisque mori, ni bellum cedat honori.

Mors ingrata gravis, foret illi grata suavis,

Integrat illorum mentes solator eorum,

Et rogat intentis precibus praesul Podiensis,

270

Ne desperarent, quia credentes superarent,

Cervicesque gregis summi signat cruce regis.

Pluribus hortati, mortemque subire parati,

Aut superare boni proceres fideique patroni.

Illuc accelerant, ubi se concurrere sperant

275

Hostibus, et tacite graditur prior, et sine lite

Corripit ignarum Hugo ductor Francigenarum,

Amotique parum cursores Christicolarum.

Stantia summa ducum vexilla vident quasi lucum.

Nec mora per scalas Godefridus segregat alas.

280

En modo devictus dux et de strage relictus,

Emersit subito de montibus, et repetito

Milite signa gerens demissa, fugam sibi quaerens,

Visa recognovit vexilla, metumque removit.

Praecipit et stare sua signa, tubisque sonare.

285

Alterutrum gaudent sociorum signa videre,

Alterutrum viris resides animi rediere.

Exacuit Persas victoria parta recenter.

Erigitur sonipes, dominum gerit impatienter.

Arcus lunantur nervi, iam Turci tela protervi

290

Intorquent, iam cornipedes saliunt quasi cervi,

Iam tubicen teter lituus sonat, obstrepit aether.

Iam cava saxa datas voces reddunt geminatas.

Vndique bellatur, belli fortuna vagatur.

Nam modo terga dabant hostes, modo nostra fugantur

295

Agmina, per bellum versat Bellona flagellum.

Diversum iacitur nec eisdem missile votis.

Destinat hic iaculum praesentibus, ille remotis,

Cedere crinitus iuvenis, non pellere doctus

Funditur in plano, iacto terit aera vano.

300

Neve petat palmam, gens conspicienda capillis,

Libertate fugae libertas clauditur illis.

Ergo Dei proceres umbonibus ordine iunctis

Sic cinxere viros, ut sylva cacumina montis.

Vndique stant turbae, Godefridus ab urbe

305

Imminet a tergo, Boimundus cominus, ergo

Pugna fit immitis, tanto minus apta sagittis,

Flectit equum Parthus, nusquam vetat hoc locus artus,

Tingit Persarum cruor enses Francigenarum.

Ensis inexperti studio conantur inerti

310

Turci per minimam campo se reddere ripam,

Vt pateant aditus, rimam possit tangere littus,

Se satis exercent, sed eos stipata coercent

Agmina, constrictus nequit hos praecedere victus.

Stat stupidus furor eius, via nulla saluti,

315

Non iaculis licet aut solitis anfractibus uti.

Audax et timidus pereunt simul, huic prohibetur

In pugna pugnare; sed huic fuga fida negatur.

Immodicae turbae modico capiuntur ab orbe.

Turcus in oppositum dum saepius erigit ictum,

320

Confossis costis socii, partem iuvat hostis.

Pectora pectoribus et membris membra teruntur.

Soli bella gerunt nostri, Turci patiuntur.

Parthus, Arabs, proni succumbunt ultro mucroni,

Nec nostri tantum possunt prosternere, quantum

325

Agmina densa mori, claudit madefacta cruori

Terra viam, rimas quia iam compleverat imas

Sanguis cognatus, nec habet quos pandit hiatus.

Pulvis ubi cessit, quem sanguinis unda repressit,

Vincendi certum signum campum per apertum

330

Conspiciunt nostri factos de sanguine rivos,

Et sustentantes erepta cadavera vivos.

Et quoniam tantum licuit pro strage nocentum,

Se stolidae gentes reputabant esse nocentes.

Miles ut eoo videt arva cruore natare,

335

Cessit, et exhaustas vires voluit renovare.

Rupit ut illa chorum nubes glomerata virorum,

Conversis frenis in se ruit, urget habenis

Lassos cornipedes, caruitque modo nova caedes,

Hic fratrem terit, ille patrem, civilia bella

340

Exercent, dominumque premit super obruta sella.

Et velut in stagnis cum saepe recluditur anguis,

Vnde detentae disrupto fonte repente

Prosiliunt, primae fugiunt, reliquaeque sequuntur.

Impediunt alias, aliae certare videntur.

345

Haud secus ad planum praeparat vulgus male sanum,

Et fugit ad pontem calcans dux Bullicus hostem.

Occupat ingressum pontis prohibetque regressum.

Ense cruentato, populo graviter superato,

Ira, locus, gladius, pugnant, vim quodque duci dat.

350

Haec animos firmat, hic impedit, ille trucidat.

Dux spes nostrorum, Turcis confusio, luctus

Truncat equos, equites, recipitque cadavera fluctus.

Quod non de Tydeo legitur, nec de Capaneo.

Quod non Aeacides, non Hector, non Diomedes,

355

Dux potuit, neque nos latuit res digna relatu.

Mole sua terrens proceres, multoque paratu

Dirus Arabs, gladium volvens radiante rotatu,

Praecipiti portatus equo celerique volatu,

Constitit ante ducem; putat hanc exstinguere lucem,

360

Et super invictum caput altius erigit ictum,

Praecavet iratus dux, stat clypeo replicatus.

Moxque coruscantem gladium levat, et ferit hostem,

Os, caput illidit, vitalia tota cecidit.

Spargit et arvinam rumpit cum pectore spinam.

365

Sic homo truncatus cadit in duo dimidiatus,

Atque super scutum partes in mille minutum,

Pars cecidit, pars haeret equo, trahiturque supina.

Estque sui moderator equi non iusta rapina.

Iesu, sic uno fit magna nec una ruina.

370

Dicere succincte si vellem funera victae

Gentis, quas mortes sunt passae mille cohortes,

At quid Northmannus egerit comes, aut Hugo magnus,

Flandrensisve manus; essem me iudice vanus.

Non Maro, non Macer quid ibi Tancretius acer

375

Fecerit exprimerent, et verbis facta carerent,

Hic decus eorum cecidit, nullumque trophaeum

Hoc magis afflixit cives. Hic dextra revixit

Mortua nostrorum satiata cruore virorum,

Hic admirati primates sunt iugulati,

380

Hic urbis magnae fractae cecidere columnae,

Hic quoque consilio rex designatus inani

Filius occubuit magni regis Casiani.

Corporibus plenum flumen stetit Antiochenum

Vndaque pallorem mutans imitata ruborem.

385

In pontis strata sunt millia quinque necata,

Fitque pavimentum de corporibus morientium.

Iamque fatigati multis spoliis onerati,

Nocte duces laeti redeunt, dant membra quieti.

Sed vigilant sensus, hostesque fugare videntur

390

Quique suos, capuloque manus absente moventur.

Postquam clara dies nituit, nostri nituere

Vestibus, aera suis victores distribuere.

Tunc capti numerantur equi, septemque fuere

Millia, tunc equites totidem proceres statuere.

395

His ita transactis, castellum turribus altis

Et solido fundo stabilitum dant Raymundo.

Dum bene succedit, dum saepius alea fati

Mergit gentiles, sunt extra castra vocati

A ducibus magis audaces, meliusque parati.

400

Quilibet hostili gaudens occurrere damno

Ducitur ad praedam, sed non hortamine magno,

Qui festinantes fluviumque sub urbe vadantes,

Mulas et mulos capiunt, multosque camelos,

Et subito rapiunt animalia millia quinque,

405

Cum totidem, licet urbani iaculentur, utrinque:

Hic quoque, quo iuvenes praedam cepere, notatur

Quoddam castellum, vallumque vetus reparatur.

Illud Tancredo committitur omine laeto;

Nam praemonstrabat minimi custodia muri

410

Vrbis custodem praenuntia facta futuri.

Iam timet obsessus civis, clamorque repressus

Est insultantis populi de se meditantis,

Pluribus afflictus dolet, at penuria victus,

Acrius angebat, quia vix exire licebat.

415

Post haec inter se statuerunt talia Persae

Vt pax ad tempus cum Christicolis habeatur.

Qualiter interea se reddant discutiatur.

Sic igitur coram pax confirmatur ad horam.

Portae celatae sunt interea reseratae,

420

Muros hostiles posita formidine miles

Circuit, et tuto Parthi tandemque soluto

Arcu, ridebant nostris, et castra petebant.

At Gualo vir fortis, dum lumina pascit in hortis,

Perfidiae gentis nimis immemor haec simulantis,

425

Cum delectatur, male fida fides violatur,

Occubuit nempe loca dum videt aemula Tempe,

Iura fides data sunt morte viri temerata,

Quem simul elusit, se civis in urbe retrusit,

Audiit ut funus Vmberga decens et Hugonis,

430

Filia nupta prius comitis, nunc nupta Gualonis,

Palluit; atque genas secat unguibus illa protervis,

Et sustentatur matrum stipata catervis.

Dextra comas lacerat; sed quae lacerat laceratur,

Subtilisque manus subtili crine secatur,

435

Exanimemque diu vox pressa dolore reliquit.

Sed tandem voci via vix laxatur, et inquit:

"Tantane sustinuit Deus infortunia gentis

      Occurrisse suae; plus inimica mihi?

Occubuit ne decus Francorum, maximus hostis

440

      Hostibus ille meus spesque salusque suis?

Languet morte gravi, bello non languida dextra

      Languet, et occubuit vir Gualo vita mea.

Me miseram non obsequium miserabile feci,

      Vir tibi, cum caderis, compariter cecidi.

445

Hei mihi! non fovi, non clausi, non ego lavi

      Os, oculos vultus, veste, manu, lacrymis.

Tu mihi, tu certe, memini, iurare solebas.

      Te vitaturum cautius insidias.

Sed quam non poterat gens perfida demere bello,

450

      Est sublata tibi vita beata dolo.

Quid faciam procul a patria, procul a patre degens?

      Quid faciet fragilis femina castra sequens?

Figite me quibus est pietas, opponite telis

      Parthorum miseram, mors mihi poena levis.

455

Mors, mors poena levis, si iungar morte Galoni,

      Si non sim Turco praeda futura truci.

Nos levat Evrardus frater solamine questus,

      Et reprimit blanda voce graves gemitus."

Sic apud hostilem variis eventibus urbem

460

Ducebant longam nostrates obsidionem.

Inter Christicolas et Christi nominis hostes,

Pugna trahebatur prope denos aspera montes

Instabant isti fisi virtute superna.

Obstabant illi nitentes fraude patenti.

465

Sperabant si quidem nostros vel deficientes

Deserere in medio frustratos saepe labores,

Vel sibi myriadas Persarum gentis adesse,

More locustarum qui obstantia cuncta vorare.

Tali comperto rumore beata caterva.

470

In conspectu urbis producit pignora sacra.

Illic obsidio septem iuratur in annos,

Rursus et in totidem, nisi virtus caelica muros

Panderet ante sibi, quae spem resecavit inanem

Civibus, immodicumque incussit causa timorem.