Testatur sapiens quod Deus Omnipotens
Fundavit physicam, prudens hic non figurat illam,
Cum sit hic natus, item accipe: praeperatus
Ad finem properat qui modo natus erat;
25
Nunc oritur, moritur statim, sub ima sepelitur,
Sub pede calcatur, vermibus esca datur.
Custodit vitam qui custodit sanitatem,
Sed prior est sanitas quam sit curatio morbi.
Ars primitus surgat in causam, quum magis vigeatis.
30
Qui vult longinquum vitam perducere in aevum,
Mature fiat moribus ante senex;
Senex mature, si velis esse dici.
Sunt subsolanus, vulturnus, et eurus, eoi,
Circinus occasum, zephirusque, favonius afflent
35
Atque die medio nothus haeret, africus, auster,
Et veniunt aquilo, boreas et chorus ab arcto.
Aer sit purus, sit lucidus, et bene clarus
Infectus per se, nec olens foetore cloacae,
Alteriusque rei corpus nimis inficientis
40
Temporis aestivi ieiunia corpora siccant;
Quolibet in mense confert vomitus, quoque purgat
Humores nocuos, stomachi lavat ambitus omnes.
Ver, autumnus, hiems, aestas dominantur in anno.
Tempore vernali colidus sit aer madidusque,
45
Et nullurn tempus melius sit phlebotomiae;
Vsus tunc homini veneris confert moderatus,
Corporis et motus, ventrisque solutio, sudor,
Balnea; purgentur tunc corpora per medicinas,
Aestas more calet, siccat, noscatur in illa
50
Tunc quoque praecipue choleram rubeam dominari
Humida, frigida fercula dentur; sit venus extra;
Balnea non prosunt: sint rarae phlebotomiae:
Vtilis est requies, sit cum moderamine potus.
In Iano clarus calidisque cibis potiaris,
55
Cedit enim medo tunc potatus bene credo,
Ni tibi languores sint, aptos sume liquores,
Nec nimium cogita, communia fercula vita
Balnea sunt grata, sed potio sit moderata:
Escas per Ianum calidas est sumere vanum.
60
Nascitur occulta febris Februo tibi multa,
Potibus et escis si caute vivere velis,
Tunc cave frigora, de pollice sume cruorem.
Si comedis betam, nec non anserem vel anetum,
Potio sumatur, in pollice tum minuatur
65
Martius humores pandit, generatque dolores.
Venas non pandes, radices sedulo mandes.
Sume cibum modice coctum si placet iure
Balnea, sint assa nec dulcia sint tibi cassa,
Vena nec ab dena nec potio sit tribuenda.
70
Hic assaturi cibi sint et balnea curae.
Se probat in vere Aprilis vires in habere;
Cuncta renascuntur, pori terrae aperiuntur,
In quo calefit sanguis recensque crescit,
Ergo solvatur venter cruorque minuatur.
75
Venter solvendus, cruor pedis est minuendus.
Maio secure laxare sit tibi curae;
Scindatur vena sic balnea dantur amaena:
Cum validis rebus sint balnea, vel cum speciebus.
Absynthii lotio edes cocta lacte caprino.
80
In Iunio gentes perturbat medo bibentes,
Atque novellarum fuge potum cerevisiarum:
Ne noceat cholera valet ita refectio vere;
Lactucae frondes ede, ieiunus bibe fontes.
Qui vult solamen Iulio praebet hoc medicamen.
85
Venam non scindat, nec ventrem potio laedat,
Somnia compescat et balnea cuncta pavescat,
Ac veneris vota, sit salvia anethum nota.
Quisquis sub Augusto vivat moderamine iusto,
Raro dormitet, frigus quoque coitum vitet,
90
Balnea non curet, nec multa comestio ducet,
Nemo laxari debet, nec phlebotomari;
Potio vitetur ac lotio nulla paretur.
Hic calidos vitare cibos hoc mense nocivos.
Fructus maturi Septembri sunt valituri,
95
Et pira cum vino, pomis cum lacte caprino,
Atque diuretica tibi potio fertur amoena.
Tunc venam pandes, species cum semine mandes.
October vina praestet cibos atque farina.
Nec non arietina caro valet et volucrina,
100
Quamvis sint sana, non multa comaestio fiat,
Quatenus vis comede sed non proecordia laede.
Lac ede caprinum, cariophylus lacque ovinum.
Nunc datur scire tibi suntque cernenda novembri,
Quaeque nociva vita tua sit pretiosa diaeta.
105
Ipsa Novembre dat regula; medoque bibatur.
Spica recipiatur, mel, zinziber comedatur.
Balnea cum venere tunc ullum constat habere,
His vir languescit, mulieris hydrops quoque crescit.
Potio sit vana atque minucio sana.
110
Hic utaris homo speciebus cum cynamomo
Sanae sunt membris calidae res mense Decembris;
Caulis vitetur, capitalis vena secetur;
Lotio sit rara, sed phas et potio cara.
Frigore saepe tegas caput ut sanus bis degas:
115
Vt minus aegrotes cinamomia reposita potes.
Lumina mane manus surgens frigida lavet aqua,
Hac, illac modicum pergat, modicum sua membra
Extendat, crines pectat, dentes fricet, ista
Confortant cerebrum, confortant caetera membra.
120
Lote cale, sta pranse, vel i, frigesce minute.
Fons, speculus, gramen, haec dant oculos relevamen,
Mane igitur monts, sub sertum inquirito fontes
Hi praesertim oculos recreant, visumque colorant:
Coeruleus, viridisque et ianthinus, addito fuscum.
125
Si fore vis sanus ablue saepe manus,
Lotio post mensam tibi confert munere bina:
Mundificat palmas et lumina reddit acuta.
Est oculis sanum saepe lavare manum.
Sex horis dormire sat est iuvenique senique
130
Septem vix pigro, nulli concedimus octo.
Ad minus horarum septem fac tibi sit somnus.
Si licet ad nonam, numquam ad decimam licet horam.
Si potes, ad noctis normam rege tempora somni;
Si natura dolet, lucis primum adde trientum:
135
Praestat enim dormire die, quam membra quiete
Frustrare; et lucis pars prima aptissima somno est,
Vtilis est somnus moderatus cuique animali,
At nimium diuturna quies mala plurima profert.
Pessima decumbendi forma est dormire supinum,
140
Vtilis est tussi pronus, sed lumina laedit;
In latus alterutrum praestat se praebere somno
Intentum, et, si nihil prohibet, latus elige dextrum.
Sit brevis aut nullus tibi somnus meridianus.
Febris, pigrities, capitis dolor atque catharrus,
145
Quatuor haec somno veniunt mala meridiano.
Mensibus in quibus R post prandia fit somnus aeger,
In quibus R non est somnus post prandia prodest.
Si quis forte cupit somno indulgere diurno,
Si consuevit ita, minus illi culpa nocebit;
150
Dummodo non longus somnus, nec proximus escae,
Sed brevis, capite recto sumetur, et ipsi
Qui dormit, liceat sonitu finire modesto.
In die mictura vicibus sex fit naturalis.
Tempore bis tali, vel ter, fit egestio pura.
155
Antiquo more mingens pedit absque pudore.
Mingere cum bombis res est saluberrima lombis;
Nam ventrem stringes, retines bombum veteratum.
Si vitare velis morbos, et vivere sanus,
Haec praecepta sequi debes, aliosque docere.
160
Lotus, ieiunus, post somnum non bibas statim,
Et detecto capite sub frigore non gradieris
Nec sub sole, tibi sunt quia haec inimica.
Ieiunia, dolor capitis, oculi, febres, ulcera, plagae,
Repletus venter, densa aestas balnea vetent,
165
Nec principiis obsunt, prosuntque minuta.
Cum male te sentis confert, si balnea vites.
Tu numquam comedas, stomachum nisi noveris esse
Purgatum, vacuumque cibo quam sumpseris ante,
Ex desiderio poteris cognoscere certo.
170
Haec tibi sint signa: subtilis in ore salivae.
Non consuevisti coenam, coenare nocebi,
Res non consuetas, potus, cibos peregrinos;
Pisces et fructus, fuge crebras ebrietates.
Omnem post esum bibere, ne te fore laesum,
175
Qui possit vere debet haec iussa tenere.
Non bibe ne sitias, et non comedas saturatus;
Est sitis atque fames moderata bonum medicamen,
Si super excedant, important saepe gravamen.
Cures quando bibes sanus post talia vives.
180
Quandocumque potes, parce post balnea potes.
Quale, quid, et quando, quantum, quoties, ubi recta
Debent haec medico in victus ratione notari,
Ne male conveniens ingrediatur iter.
Coena brevis, vel coena levis fit raro molesta;
185
Magna nocet medicina docet, res est manifesta.
O puer ante dabis tibi aquam post prandia dabis.
Omnibus assuetam iubeo servare diaetam,
Approbo sic esse, ni sit mutare necesse,
Ippocrates testis quoniam sequitur mala pestis;
190
Fortior est meta medicinae certa diaeta,
Quam si non cures, fatue regis et male cures.
Pauperibus sanae sint escae quotidianae.
Coena completa completur tota diaeta,
Ex magna coena stomacho fit maxima poena;
195
Vt sit nocte levis, sit tibi coena brevis;
Si fore vis sanus sit tibi parca manus;
Pone gulae metas ut sit tibi longior aetas;
Vt Medicus fatur parcus de morte levatur.
Post mensam bis aquam sumas, si forte lavaris,
200
Ren tibi ulceras si tibi fundum non patiaris.
Os extra madefac, dum pluribus associatus,
Si solus fueris poteris interiora lavare.
Temporibus veris modice prandere iuberis,
Sed calor aestatis dapibus nocet immoderatis;
205
Autumni fructus caveas ne sint tibi luctus;
De mensa sume quantum vis tempore brunae.
Proeludant offae, praecludant omnia Coffae:
Dulciter invadet, sed duriter ilia radet.
Spiritus ex vino quem fundit dextra propino;
210
Sit tibi postremus panis in ore cibus;
Non iuvat a pastu sumpto flagrantior ignis;
Post coenam stabis aut passus mille meabis.
Vt digestiva tibi pocula sint bona vina;
Inter prandendum sit saepe parumque bibendum;
215
Vt minus aegrotes non inter fercula potes.
Vt vites poenam de potibus incipe coenam;
Singula post ova, pocula sume nova.
Saepe bibendo parum pondus laxas epularum,
Et liquor ipse tibi proderit, atque cibi.
220
Vina bibant homines animantia caetera fontes;
Absit ab humano pectore potus aquae.
Omnis homo, primum perposcit nobile vinum,
Inde quod deterius pagina sacra docet.
Sunt nutritiva plus dulcia candida vina.
225
Si vinum rubeum nimium quandoque bibatur,
Venter stipatur, vox limpida turbificatur.
Vinum lymphatum generat lepram cito potum,
Convenit ergo illud non sumere ni bene mixtum.
Si vis perfecte, si vis te vivere recte
230
Disce parum bibere, sis procul a venere.
Si tibi serotina noceat potatio vini,
Hora matutina rebibas et erit medicina.
Gignit et humores melius vinum meliores;
Si fuerit nigrum corpus reddet tibi pigrum.
235
Vinum sit clarum, vetus, subtile, maturum,
At bene lymphatum, saliens, moderamine sumptum.
Dum saltant atavi patet excellentia vini
Vina probantur odore, sapore, nitore, colore
Si bona vino cupis quinque F plaudentur in illis:
240
Fortia, formosa, fragrantia, frigida fusca
Vinum spumosum nisi defluat est vitiosum.
Spuma boni vini in medio est in margine pravi.
Numquam cardiaco cyathum missurus amico.
Salvia cum ruta faciunt tibi pocula tuta;
245
Adde rosae florem minuit potenter amorem.
Potus aquae sumptus fit edenti valde nocivus
Hinc friget stomachus, crudus et inde cibus.
Si sitis est bibe quod satis est, ne te sitis urat,
Quod satis est, non quod nimis est, sapientia curat.
250
Provocat urinam mustum, cito solvit et inflat;
Hepatis enfraxin splenis generat, lapidemque.
Non sit acetosa cerevisia, sed bene clara,
De validis cocta granis satis ac veterata,
De qua potetur, stomachus non inde gravetur.
255
Grossos humores nutrit cerevisia, virces,
Praestat, et augmentat carnem, generatque cruorem,
Provocat urinam, ventrem quoque mollit et inflat.
Impedit atque facit somnos, capitisque dolores
Tollere Coffaeum novit, stomachiquo vapores;
260
Vrinare facit; crebro muliebria movit;
Hoc cape selectum validum, mediocriter ustum
Infrigidat modicum, sed plus dessiccat acetum;
Emaciatque, melancholiam dat, sperma minorat,
Siccos infestet, nervos et pinguia siccat.
265
Iam sua neustriaci iactent pira, pomaque campi
De quibus elicies mustum, calidosque liquores,
Quod si sorbebis pinguescis atque valebis.
O dulcis Medo, tibi pro dulcedine medo,
Pecus mundificat, ventrem tibi medo relaxat.
270
Ova recentia, vina rubentia, pinguia iura,
Cum simila pura, naturae sunt valitura.
Nutrit ac impinguat triticum, lac, caseus infans,
Testiculi, porcina caro, cerebella, medullae,
Dulcia vina, cibus gustu iucundior, ova,
275
Sorbilia, maturae ficus, uvaeque recentes,
Pane novo, veteri vino, si possit haberi,
Carne frui iuvene, consulo, pisce sene.
Caseus orbatus, panisque recens oculatus
Et pulli stulti, piscesque senes et adulti,
280
Et vinum saliens, hoc michi conveniens.
Persica, poma, pira, lac, caseus et caro salsa
Et caro cervina, leporina, bovina, caprina,
Haec melencholica sunt infirmis inimica
Est anserina caro salsa sicut est anatina.
285
Frixa nocent, elixa favent, assata coercent;
Acria purgant, cruda sed inflant, salsaque siccant.
Non comedas crustam choleram quia gignit adustam.
Vrunt res salsae visum, spermamque minorant,
Et generant scabiem, pruritum sive rigorem.
290
Vas condimenti praeponi debet edenti,
Nam sapit esca male, quae datur absque sale.
Sal primo poni debet, primoque reponi,
Non bene mensa tibi ponitur absque sale.
Sal virus refugat, et non sapidumque saporat.
295
Salvia, serpillum, piper, allia, sal, petrosillum:
Si bene condantur et aceto confiteantur
Ex his fit salsa, si non sit regula falsa.
Hi fervore vigent tres: salus, amarus, acutus.
Alget acetostis, sic stipans ponticus, atque
300
Vnctus, insipidus, dulcis dant temperamentum.
Humectat, lenit, nutrit bene, mundificatque.
Dicunt infestat nervos, subtilia siccat.
Comprimit, ingrossat, corrugat, thus cito laxat
Incidit grossa, penetrat, sed proximus exit,
305
Lubricat, evellit, repletque, supernatat ore.
Valde disopilat, confortat pectora, stringit.
Subtiliat, mordet, calet, urit, grossa resolvit.
Panis salsatus, fermentatus, bene coctus,
Purus sit sanus, qui non ita sit tibi vanus
310
Panis nec calidus, nec sit nimis inveteratus,
Non bis decoctus, non in sartagine frictus,
Sed fermentatusque, oculatus ac bene coctus,
"Et salsus modice, at frugibus validis electus.
Est omnis vitiosa repletio pessima panis.
315
Plus panis comedas cum pisce, cum fructibus, herbis,
At cum pane minus, duris sed adhuc minus ovis.
Bis duo vippa facit: dentes mundat, dat acutum
Visum, quod minus est implet, minuit quod abundat;
Vippa famem frenat, oculos dentesque serenat,
320
Et stomachum mundat, sic anhelitum quoque fugat.
Ingeniumque acuit; replet, minuit simul offa.
Et cortex parce sint furfura, mixta farinae.
Grossior est simila, subtilior ipsa farina.
Est caro porcina sine vino peior ovina:
325
Si tribuis vina, tunc est cibus et medicina,
Carnes porcinae cum coepis sunt medicinae
Sunt gallinaciae, perdicinae et phasianae
Ast hedulinae carnes tibi sunt medicinae.
Sunt nutritivae multum carnes vitulinae.
330
In medio aestatis caprae caro suavior extat;
Autumno vulpes, passer. ficedula, turdus;
Aestate anguilla et cervus ranaeque cavendae
Pingues sunt bruma gallina, aper, anser, alauda.
Egeritur tarde cor, digeritur quoque dure,
335
Similiter stomachus, melius fit in extremitates;
Reddit lingua bonum nutrimentum medicinae;
Digeritur facile pulmo, cito labitur ipse.
Est melius cerebrum gallinarum ac reliquorum
Sed bene turturis, aliud quocunque vitare.
340
Cessat laus epatis nisi gallinae vel anatis
Dissuadentur edi renes nisi solius haedi;
Splen melancholiam gignit digestivam tibi tollit;
Splen caprae spleneticis estmansus saepe salubris;
Corda cervorum removebit sella dolorum;
345
Corda suillarum remotio tristitiarum;
Ilia porcorum bona sunt, mala sunt reliquorum
Iam nisi natorum defuncta matre suorum
Sunt bona gallina, capo, turtur, sturna, columba
Quiscula, vel merula, phasianus, ortygometra
350
Et perdix, frigellus, orex, tremulus, amarellus
Aucha petit bacchum mortua, viva lacum.
Aucha sitit coum mensis, campis acheloum.
O fluvialis anas, quanta dulcedine manas!
Si mihi cavissem, gulae si fraena dedissem,
355
Febres quartanas non revocasset anas.
Si pisces molles sunt, magno corpore tolles,
Si pisces duri, parvi sunt plus valituri:
In venerem impellunt pisces, atque omnia Salsa
Hinc est quod pelago dicitur orta Venus,
360
Lucius et perca, saxaulis et albica, tinca
Gornus, plagitia, cum carpa, galbio, truta.
Grata dabunt pisces hi prae reliquis alimenta.
Vocibus anguillae nimis obsunt si comedantur
Qui physicam non ignorant hoc testificantur.
365
Caseus, anguilla mortis cibus ille vel illa
Vel cui, vel quibus est ille, vel illa cibus
Ni tu saepe bibas et rebibendo bibas.
Percutitur lepra qui manducat insimul ista.
Non nocet anguilla vino si mergitur illa,
370
Carnes propositae piscibus tibi sunt evitandae;
Si comedas pisces, cestosae sintque squamosae,
Tractae super aquam mundam, claramque, petrosam,
Et sint bulliti vino cum petroselino.
Si sumas ovum, molle sit atque novum.
375
Filia consulti iubet hoc pro lege teneri,
Quod bona sunt ova candida, longa, nova,
Haec tria sunt norma, vernalia sunt meliora.
Post ovum bibam medico clam surripio poenam.
Lac ethicis sanum: caprinum post chamaelinum;
380
Postque iumentinum chamaelinum et post asininum;
Ac nutritivum plus omnibus est asininum.
Plus nutritivum vaccinum sic et ovinum.
Si febriat, caput et doleat, non est bene sanum.
Lenit et humectat, solvit sine febre butyrum.
385
Incidit atque lavat, penetrat, mundat quoque serum.
Caseus est frigidus, stipans, grossus, quoque durus;
Caseus ille bonus quem dat avara manus.
Caseus et panis, bonus est cibus hic bene sanis;
Si non sunt sani, non iungito casea pani.
390
Caseus est nequam quia concoquit omnia sequam.
Ignari Medici me dicunt esse nocivum;
Sed tamen ignorant cur nocumenta feram;
Expertis reor esse ratum, nam commoditati
Languenti stomacho caseus addit opem.
395
Caseus ante cibum confert; si defluat alvus;
Si post sumatur, terminat ille dapes:
Qui physicam non ignorant haec testificantur.
Ad fundum stomachi dum sumpta cibaria condit
Vim digestivam non minus ille iuvat.
400
Si stomachus languet, vel si minus appetit, iste
Fit gratus stomacho, conciliansque cibum.
Si sit crustosus, per lucem non oculatus
Eiusdem sic onus dicitur esse bonus
Non argus largus, non Matusalem Madalena
405
Non Petrus, Lazarus caseus iste bonus.
Pisum laudandum decrevimus ac reprobandum:
Est inflativum cum pellibus atque nocivum,
Pellibus allatis sunt bona pisa satis.
Manducare fabam caveas, parit ille podagram.
410
Ius olerum, cicerumque bonum, substantia prava
Omne virens vere tibi dicitur esse salubre;
Maxime betonica, lactuca, spinachia, radix,
Lupulus et caules petrosillo iunge lapasses.
Blitus cum bleta, violaria crivolacanna,
415
Atriplices, malvae, lactucae, portuque laccae.
Sunt apium, rapa, sic basia, pastique naca
Nastur sub bruma, cererolia petroselina;
Neptam, cretanos, cum caepis addito porros.
O borrago bona! tam dulcia sunt tua dona!
420
Dicit borrago: gaudia semper ago.
Cardiacos aufert borrago gaudia confert.
Rapa iuvat stomachum, novit producere ventum,
Provocat urinam, faciens in dente ruinam.
Si male cocta datur hinc enfraxis generatur
425
Si male plena datur tibi torsio sic generatur.
Radix rapa bona est comedenti dat tria dona:
Visum clarificat, ventrem mollit, bene bombit.
Ventum saepe rapis, si tu vis vivere rapis.
Ius caulis solvit, cuius substantia stringit,
430
Vtraque quando datur, venter laxare paratur.
Cicla parum nutrit, ventrem constipat, et eius
Coctio si detur, ventrem laare videtur.
Lac lactuca facit, scotosim, spermamque minorat;
Semine pollutos iuvat; sacro convenit igni.
435
Lactuca cibus frigidat hominum bene corpus
Et ventrem laxat, ut sic somno requiescat.
Pastinaca parum nutrit, quoniam sub acuta,
Confortat coitum, nec est ad menstra muta.
Quod pastum tribuat, est pastinaca vocata,
440
Namque cibum nullae radices dant meliorem.
De cholera laeso spinachia convenit ori,
Et stomachis calidis huius valet esus amari.
Humores apium subito totius adiuvat
Corporis et capitis, vulvae; pueris epilen. dat.
445
At blitus generat humores convenientes,
Irrorat phthisicos et compescit sitientes.
Intuba, salsequium, cycorea, sponsaque solis.
Allia qui mane ieiuno sumpserit ore,
Hunc ignotarum non laedet potus aquarum,
450
Nec diversorum mutatio facta locorum.
Allia foetorem pellunt, variantque colorem,
Clarificant raucam cruda coctaque vocem.
De cepis Medici non consentive videntur:
Fellitis non esse bonas, inquit Galienus,
455
Flegmaticis vero multum dicit esse salubris.
Nam modicus sanas Asclepias asserit illas.
Praesertim stomacho, pulchrumque creare colorem;
Appositas perhibent morsus curare caninos,
Si tritae cum melle prius fuerit et aceto.
460
Contritis cepis loca denudata capillis
Saepe fricans, capitis poteris reparare decorem.
Reddit foecundas mansum persaepe puellas;
Illo stillantem poteris retinere cruorem,
Vnges si nares intus medicamine tali.
465
Post pisces nux sit, post carnes caseus adsit,
Vnica nux prodest, nocet altera, tertia mors est
Iudico de nucibus plus valet una tribus.
Adde pyro potum; nux medicina veneno.
Fert pyra nostra pyrus, sine vino sunt pyra virus;
470
Si pyra sunt virus, sit meledicta pyrus.
Si coquis antidotum pyra sunt, sed cruda venenum.
Cruda gravant stomachum, relevant pyra cocta gravatum;
Post pyra da potum; post poma valde cacandum.
Omnia mala mala, praeter Appia Salernitana.
475
Quando cupis pomo de vertice duc peryzoma,
Quando carpis pyra, tunc primo de vertice gira;
Tolle peripsimam, post ede pulpam, sperne arullam.
Persica, pyra, poma cum corticibus sunt meliora.
Cerasa si comedas tibi confert haec tria dona:
480
Expurgat stomachum, nucleum lapidem tibi tollet,
Et de carne sua sanguis eritque bonus.
Infrigidant, laxant, sedantque sitim tibi pruna.
Mora sitim tollunt, recreant cum faucibus uvam.
Persica cum musto vobis datur ordine iusto
485
Sumere. Sic est mos nucibus sociando racemos.
Passa nocet spleni, tussi valet est bona reni.
Vtilitas uvae sine granis et sine pelle:
Dat sedare sitim iecoris, choleraeque calorem
Pectus lenificant ficus, ventremque relaxant,
490
Seu dentur crudae, seu cum fuerint bene coctae.
Nutrit et impinguat varios curatque tumores.
Scrofa, tumor, glandes, ficus cataplasmate cedunt;
Iunge papaver ei, confracta foris trahit ossa;
Pediculos, veneremque facit, sed cuilibet obstat.
495
Multiplicant mictum, ventrem dant mespila strictum;
Mespila dura bona sunt, sed mollia sunt meliora.
Sudorem profert granatum, lenit et alget.
Psidia granati cortex, balausti flos est.
Ante cibus stringunt, post glans castanea solvunt.