chronica Hispana Almaria

Reference basis text: J. Gil, 1990


Rex pie, rex fortis, cui sors manet ultima mortis,

Da nobis pacem linguam prebeque loquacem,

Vt tua facunde miranda canens et abunde

Inclyta iustorum describam bella uirorum.

5

Doctores ueterum scripserunt prelia regum;

Scribere nos nostri debemus et imperatoris

Prelia famosa, quoniam non sunt tediosa.

Optima scriptori, si complacet imperatori,

Reddantur iura, quod scribat bella futura.

10

Dextra laborantis sperat pia dona Tonantis

Et bellatoris donum petit omnibus horis.

Ergo quod elegi describam, bella sub Vrgi

Facta, paganorum quia tunc gens uicta uirorum.

Conuenere duces Hispani Francigeneque,

15

Per mare per terras Maurorum bella requirunt.

Dux fuit imperii cunctorum rex Toletani;

Hic Adefonsus erat, nomen tenet imperatoris,

Facta sequens Caroli, cui competit equiparari:

Mente fuere pares, armorum ui coequales,

20

Gloria bellorum gestorum par fuit horum.

Extitit et testis Maurorum pessima pestis,

Quos maris aut estus non protegit aut sua tellus,

Nec possunt iusum mergi uel ad ethera sursum

Suspendi, uicta scelerata fuit quia uita.

25

Non cognouere Dominum, merito periere.

Ista creatura merito fuerat peritura:

Cum colunt Baalim, Baalim non liberat illos.

Barbara gens talis sibimet fuit exitialis.

Adar at mensis uenturos nuntiat enses.

30

Non tulit impune quicquid male fecerat ante:

Mucro maiores diuinus necne minores

Consumpsit bellis non parcens porro puellis.

Cetera gens gladiis ceduntur more bidentis,

Nec remanent teneri quicumque ualent reperiri.

35

Celestis dira super hos dimittitur ira.

Ne nos longa mora turbet uel tardior hora,

Est opus incepti redeamus ad alta laboris.

Pontifices omnes Toleti siue Legionis,

Exempto gladio diuino corporeoque,

40

Orant maiores inuitant atque minores

Vt ueniant cuncti fortes ad prelia tuti.

Crimina persoluunt, uoces ad sidera tollunt,

Mercedem uite spondent cunctis utriusque.

Argenti dona promittunt cumque corona

45

Quicquid habent Mauri rursus promittitur auri.

Pontificum clangor tantus fuit et pius ardor,

Nunc promittendo, nunc lingua uociferando,

Vt uix iam teneri possent a matre teneri.

A canibus ceruus uelut in syluis agitatus

50

Desiderat fontes dimittens undique montes,

Plebs Hispanorum sic prelia Sarracenorum

Exoptans eque non dormit nocte dieque.

Tuba salutaris resonat per climata mundi.

Vox Almarie cunctis est agnita dire.

55

Dulcius hac nihil est, per secula consona uox est.

Hec iuuenum cibus est, uetulorum florida dos est;

Paruorum dux est, adolescentum pia lux est;

Pontificum lex est, Moabitis ultima nex est;

Francorum sors est, Maurorum pessima mors est;

60

Lis Francis pax est, Mauris licet inclyta fax est;

Hispanis ros est, bellantum denique mos est;

Argenti pars est, auri promissio sors est;

Longa quies crux est, bellandi gloria lux est.

Maius est mensis, procedit Galliciensis

65

Percepta Iacobi primo dulcedine sancti.

Vt celi stelle sic fulgent spicula mille,

Mille micant scuta, sunt arma potenter acuta.

Est plebs armata, nam cuncta manet galeata.

Ferri tinnitus et equorum nempe rugitus

70

Surdescunt montes. Exsiccant undique fontes.

Amittit tellus pascendo florida uellus.

Puluere pre nimio uilescunt lumina lune

Splendor et ethereus fuscatur lumine ferri.

Strenuus hanc sequitur turbam consul Fredinandus

75

Regali cura moderando Gallica iura.

Imperatoris erat nati tutamine fultus.

Hunc si uidisses, fore regem iam putauisses:

Gloria regali fulget simul et comitali.

Florida milities post hos urbis Legionis

80

Portans uexilla prorumpit more leonis.

Hec tenet Hispani totius culmina regni,

Regali cura scrutatur regia iura.

Eius iudicio patrie leges moderantur,

Illius auxilio fortissima bella parantur.

85

Vt leo deuincit animalia queque decore,

Sic cunctas urbes hec uincit prorsus honore.

Lex fuit antiqua: sunt eius prelia prima.

Sunt in uexillis et in armis imperatoris

Illius signa, tutantia cuncta maligna;

90

Auro sternuntur quotiens ad bella feruntur.

Cetus Maurorum uisu prosternitur horum,

Nec ualet in paruo consistere territus aruo.

Vt lupus urget oues, maris ut premit unda leones,

Hec lux uitatos sic proterit Ismaelitas.

95

Aula primo pie consulta uoce Marie,

Concessa scelerum uenia pro more priorum,

Velis extensis procedit flammeus ensis,

Occupat et terram uirtus fortissima totam.

Gramina pascuntur, palee sine fine teruntur.

100

Hos Radimirus sequitur comes ordine mirus,

Prudens et mitis, Legionis cura salutis.

Forma preclarus, natus de semine regum,

Est Christo carus seruans moderamina legum.

In cunctis horis iussum tenet imperatoris

105

Peruigili cura, cui seruit mente benigna.

Flos erat hic florum, munitus et arce bonorum,

Armis edoctus, plenus dulcedine totus,

Consilio pollens, iusto moderamine fulgens;

Pontifices omnes precellit in ordine regum

110

Exsuperatque pares trutinando cacumina legum.

Quid dicam plura? Superant omnes sua iura.

Non comiti tali pigritatur quis famulari.

Consule cum tanto Legio fera bella requirit.

Irruit interea non ultimus impiger Astur.

115

Hec gens exosa nulli manet aut tediosa.

Tellus atque mare numquam ualet hos superare.

Viribus est fortis, trepidans non pocula mortis,

Aspectu pulcra spernit suprema sepulcra.

Bellandi facilis uenando nec minus apta

120

Rimatur montes agnoscit et ordine fontes.

Vt terre glebas, sic ponti despicit undas.

Vincitur a nullo, quicquid cernit superando.

Hec Saluatoris deposcens omnibus horis

Auxilium tumidas equitando deserit undas

125

Et sociis aliis expansis iungitur alis.

Dux fuit illustris istis Petrus Adefonsi.

Nondum consul erat, meritis tamen omnibus est par.

Est nulli mestus, in cunctis extat honestus.

Fulget honestate superatque pares probitate,

130

Pulcer ut Absalon, uirtute potens quasi Samson,

Instructusque bonis documenta tenet Salomonis.

In reditu factus consul: si consulis actus,

Obtinuit meritis magnis. Ditatus honore

Inter consortes ueneratur ab imperatore

135

Regalique pia fulgens uxore Maria:

Nata fuit comitis, merito fiet comitissa;

Gemma sue gentis sic erit per secula phenix.

Post hos Castelle procedunt spicula mille,

Famosi ciues per secula longa potentes.

140

Illorum castra fulgent celi uelut astra.

Auro fulgebant, argentea uasa ferebant.

Non est paupertas in eis, sed magna facultas.

Nullus mendicus neque debilis aut male tardus:

Sunt fortes cuncti, sunt in certamine tuti,

145

Carnes et uina sunt in castris inopina,

Copia frumenti datur omni sponte petenti.

Armorum tanta stellarum lumina quanta.

Sunt et equi multi ferro seu pane suffulti.

Illorum lingua resonat quasi tympanotriba.

150

Sunt nimis elati, sunt diuitiis dilatati.

Castelle uires per secla fuere rebelles.

Inclyta Castella sitiens seuissima bella

Vix cuiquam regum uoluit submittere collum.

Indomite uixit celi lux quandiu luxit.

155

Hanc cunctis horis domuit sors imperatoris.

Solus Castellam domitauit sicut asellam,

Ponens indomito legis noua federa collo.

In uirtute sua durans tamen inuiolata

Fortis Castella procedit ad intima bella

160

Velis erectis. Pauor oritur Ismaelitis,

Quos, uelut euenit res postea, mucro peremit.

Innumerabilis, insuperabilis et sine cura

Extrematura prenoscens cuncta futura,

Augurio docta quod erat mala gens peritura,

165

Visis tot signis audacter iungitur illis.

Si celi stellas turbati uel maris undas,

Si pluuie guttas, camporum necnon et herbas

Ordine quis nosset, populum numerare ualeret.

Vina bibens multa, largo cum pane suffulta

170

Ferre ualet pondus, estatis despicit estus.

Operit hec terram uelut innumerosa locusta.

Celum siue mare non sufficit hos satiare.

Disrumpunt montes, exsiccant ordine fontes.

Quando consurgunt, celorum lumina tollunt,

175

Gens fera, gens fortis, metuens non pocula mortis.

Pontius ista comes regit agmina nobilis hasta.

Virtus Samsonis erat hic, gladius Gedeonis,

Compar erat Ionate, preclarus uti Iesu Naue,

Gentis erat rector sicut fortissimus Hector.

180

Dapsilis et uerax uelut insuperabilis Aiax

Non cuiquam cedit, numquam bellando recedit,

Non uertit dorsum, numquam fugit ille retrorsum

Immemor uxoris, cum pugnatur, uel amoris:

Basia spernuntur, certamina quando geruntur,

185

Spernuntur mense, plus gaudet dum ferit ense.

Dum quatitur hasta, mala gens prosternitur hausta.

Hic numquam mestus tolerat certaminis estus.

Dextra ferit fortis, resonat uox, sternitur hostis.

Cum dat consilium, documenta tenet Salomonis.

190

Pro furcis enses mutat numerandoque menses

Escas ipse parat, per se sua uina propinat

Militibus lassis, dum tollitur horrida cassis.

Mauris est pestis, fuit Vrgi postea testis.

Pontius hic consul fieri gliscit magis exul

195

Tempore bellandi quam linquat ense potiri.

Pro merito tali semper placet imperatori:

Pro uictis bellis ditatur munere regis

Omniaque regna domitat uirtute superna.

Iungitur his cunctis Fredinandus et ipse Iohannis,

200

Militia clarus, bello numquam superatus.

Rex Portugali metuebat eo superari,

Campo fulgentem cum uidit bella gerentem;

Nam quo uertebat uultum uel quo ueniebat,

Cunctos terrebat, cunctos simul ense premebat.

205

Nemo manet sella, cominus sua quem ferit hasta.

Sepius hic bellis Mauros deuicit acerbis

Nec dubitauit eos paucis inuadere multos,

Nam cuncti fugiunt Fredinandi qui fore noscunt.

Adfuit ast largo bello generosa propago,

210

Et natos multos peperit sibi iuncta uirago,

Qui bene patrissant Agarenos enseque truncant.

Securus tales pater est qui commouet enses.

Hunc bello mota sequebatur Limia tota.

Extremi populos sibi gaudet iungere multos,

215

Militibus tantis gratulatur rexque receptis

Magnificeque uirum suscepit in ordine mirum.

Aluarus ecce ruit Roderici filius alti.

Intulit hic letum multis tenuitque Toletum,

Et pater in nato laudatur, natus et ipso.

220

Fortis at ille fuit, nec nati gloria cedit.

Parte patris magnus, natus sed pollet auo plus.

Cognitus omnibus est auus Aluarus, arx probitatis,

Nec minus hostibus est itidem pius, urbs bonitatis.

Audio sic dici, quod et Aluarus ille Fannici

225

Ismaelitarum gentes domuit nec earum

Oppida uel turres potuere resistere fortes.

Fortia frangebat, sic fortis ille premebat.

Tempore Roldani si tertius Aluarus esset

Post Oliuerum, fateor sine crimine uerum,

230

Sub iuga Francorum fuerat gens Agarenorum

Nec socii cari iacuissent morte perempti.

Nullaque sub celo melior fuit hasta sereno.

Ipse Rodericus, Meo Cidi sepe uocatus,

De quo cantatur quod ab hostibus haud superatur,

235

Qui domuit Mauros, comites domuit quoque nostros,

Hunc extollebat, se laude minore ferebat.

Sed fateor uerum, quod tollet nulla dierum:

Meo Cidi primus fuit Aluarus atque secundus.

Morte Roderici Valentia plangit amici

240

Nec ualuit Christi famulis ea plus retineri.

Aluare, te plorant iuuenes lacrimisque decorant,

Quos bene nutristi, quibus et pius arma dedisti.

Fouisti paruos, firmans certamine magnos.

Talibus ac tantis tractus patribus generosis

245

Aluarus ecce furit, Mauros quoniam probus odit.

Nauia dat uires, Mons niger dat quoque plures

Terraque Lucensis munimina prestitit ensis.

Nec desunt equites, tribuit quia plurima diues.

Omnibus instructis et sumptibus arte paratis

250

Mulos conscendunt et equi uacui quoque pergunt,

Quos pueri ducunt humerisque scuta reponunt.

Iamque propinquabant castris fumosque uidebant.

Pulueream nebulam terram comprehendere totam

Rex uidit et totam iussit conscendere scholam

255

Magnificeque uiros sic demum suscipit istos.

Natus Fernandi domibus iubet arma reuelli

Martinus dictus: magnos Mauris dabit ictus.

Huic gaudet Fita, quoniam dominatur in ista.

In uultu niueus, membris et corpore largus,

260

Formosus, fortis, probus est et cura cohortis.

Diffugiunt Mauri, cum uoce tonat, pauefacti.

Hic pulcris pulcros armis armauit ephebos,

Castraque Martini turba resonant iuuenili.

Ii mortem spernunt, audaces sic quoque fiunt,

265

Plus gaudent bello quam gaudet amicus amico.

Vexillis altis intrant tentoria regis

Hortantes ad bella duces "Cur estis hic pigritantes?"

Talia post dicta, que iurant non fore ficta,

Cuncti descendunt, regem simul ordine querunt

270

Atque genu flexo "Bone rex" dixere "ualeto".

Sicque sedem pratis tandem statuere nouellis.

Nolo sit oblitus comes inclytus Ermengodus.

Inter consortes micat hic quasi stella cohortes

Et Sarracenis est carus Christicolisque.

275

Si possim fari, cunctis ualet equiparari

Regibus exceptis. Hic armis more receptis

Cum uirtute Dei fretus multo comitatu

Ad pugnam uenit, qua plures ense peremit.

Tardius ad bellum Guterrius et Fredinandi

280

Non uenit, est regis quoniam tutamine fretus.

Sanctius est nostri qui filius imperatoris

Cum primum natus, huic traditur ille docendus.

Nutrit eum care, quem uult omnes superare.

Consors maiorum Guterrius extat honorum.

285

Ipse cateruatim properans ad prelia pergit.

Ad bellum properat regalia signaque portat

Laxatis loris carus gener imperatoris,

Nomine Garsia. Sed Pampilonia tota

Iungitur Alaue, Nauarria fulget et ense.

290

Omnibus his fultus gaudet certamine tutus

Ramiri natus. regi sed postea iunctus.

Huius in aduentum gaudens Hispania tota

Suscipit ut dominum, nam scit regi fore gratum:

Regibus haud dispar, sed et haste turbine compar.

295

Talibus auxiliis implentur regia castra.

Talibus ac tantis Hispania fulta columnis

Erectis signis Andugeris occupat oras.

Primitus Anduger degustans uina doloris

Augusti iussu circumdatur imperatoris.

300

Sternitur hoc castrum, sed et Vrgi sternitur ipsum.

Clamat et ad Baalim, Baalim surdescit ad ista,

Denegat auxilium, quia non ualet his dare nullum.

Sic per tres menses amittunt ordine messes,

Amittunt cuncta fuerantque parta labore.

305

Viribus exhaustis, consumptis omnibus escis

Obsidibusque datis iam pacis federa querunt.

Viuere cum nequeunt, regi sua se quoque reddunt.

Redditur et Bannos, castellum nobile quoddam.

Inclyta Bariona scripta non sponte corona

310

Redditur inuictis uexillis imperatoris.

Nobilis urbs alia, que fertur uoce Baeza,

Visis tot signis, magno concussa tremore

Deposito prisco collum submittit honore

Et gaudet reddi, cum non ualet <esse> rebellis.

315

Cetera castella Mauri, que sunt ea circa,

Omnia cum reddunt, uitam pro munere poscunt.

Vita concessa recreant sua corpora fessa.

Vrbibus his cunctis strenuus preponitur armis

Consul Malricus, Christi non fictus amicus.

320

Complacuit cunctis, placuit simul imperatori

Vt Sarracenis fulgeret Christicolisque.

Fama preclarus cunctis erat ipseque carus,

Dapsilis et largus, nulli per secula parcus.

Armis pollebat, mentem sapientis habebat,

325

Bello gaudebat, belli documenta tenebat.

Hic patrissabat in cunctisque faciebat.

Larensis Petrus consul pater extitit huius,

Qui rexit propriam per secula plurima terram.

Natus et in cunctis sequitur uestigia patris.

330

Primeuo flore sed ob hoc ditatus honore

Atque suo more ueneratus ab imperatore

Legis erat testis, Maurorum pessima pestis.

Omnibus expletisque diximus atque peractis,

Tempore consumpto priscorum more parentum

335

Cum palma redeunt ciues ad menia patrum

Exceptis paucis. Tenet hos solertia regis.

Augusti nepa fuerat, cum nuntia clara

Per mare Francorum ueniunt, multis sed amara.

Atque salutato pro moribus imperatore

340

Nuntia sic fantur: "Totius gloria regni,

O decus egregium, Francorum fulua iuuentus

Expansis uelis uos clara uoce salutat

Ad maris et ripas armato milite sperat.

Vester cognatus, uti promisit, Raymundus

345

Hostes aduersus properat nimium furibundus,

Et gens Pisana uenit in simul et Genuana.

Dux Pessulanus Guillermus in ordine magnus

Hos sequitur iuxta celsa fortique carina.

Sunt nimis armati, sunt ad fera bella parati.

350

Sunt memores pacti: portum nunc denique nacti

Aduersum Mauros lapides portant quoque duros.

Mille rates ducunt, te tardum iam fore dicunt

Armis et pictis onerati dulcibus escis,

Auro <pro> rapto certabunt agmine facto

355

Et uestros hostes mactabunt nempe libenter.

Indiget auxilio nullius turba uenusta,

Si fuerit uestra presenti luce suffulta".

Nuntia dixerunt ut talia sic, tacuerunt.

Talibus auditis ridet mens imperatoris,

360

Sed trepidant fortes sub tali uoce cohortes.

Proximus ad socium lacrimans sic fatur amicum:

"Vsque modo bella bellis sunt undique mixta.

Nuntia sunt cara regi, nobis sed amara.

Vndique sunt hostes in itinere † quasi † postes;

365

Est uia longa nimis, diuersis consita spinis.

Potus siue cibus in saccis non manet ullus,

Partibus e cunctis sequitur nos bellicus ensis.

Heu lux argenti cari fulgorue talenti,

Non esses nostris utinam collata sinistris!

370

Auro pro paruo gladiis moriemur in aruo,

Et plaudent aliis uxores nempe maritis

Et nati flebunt, alii cum lecta tenebunt,

Et carnes nostras uolucres celi lacerabunt".

Inter pontifices presentes Astoricensis

375

Hoc cernens presul, cuius micat inclytus ensis

Plus quam consortes, confortans uoce cohortes,

Alloquitur gentem iam prorsus deficientem.

Vocibus et dextra sunt magna silentia facta.

"Psallat in excelsis celorum gloria" dixit.

380

"Pax sit et in terris genti Domino famulanti.

Nunc opus ut quisque bene confiteatur et eque,

Et dulces portas paradisi noscat apertas.

Credite, queso, Deo, Deus est profecto deorum.

Necnon cunctorum Dominus manet hic dominorum,

385

Qui fecit letus nobis miracula solis.

Constant et celi ...