In laborem sponte labor
Nec inuitus pacior,
Quod me pati glorior.
Quam felix ille labor,
5
Illa paciencia,
Cuius comes gloria!
Nullum tali miserabor
Beatum miseria.
Me spes ceca, claudus amor,
10
Recte vie nescia,
Distrahunt in deuia.
Amo quidem, set non amor;
Nec quod errem, nescio,
Set scienter deuio.
15
Hoc errore si diffamor,
Placet diffamacio.
Iugis cura, perpes angor
Me salutis auidum
Vetant esse validum.
20
Mira peste tortus angor;
Quod non licet aueo:
Quod volo non valeo,
Nisi relatiuus langor
Sanet hunc quo langueo.
25
Dum reniti posse nitor,
Ne ledat propinquitas,
Non valet longinquitas,
Quin ignitus eius nitor
Me succendat propius.
30
Et quo moror longius,
Flamma propiore citor,
Vt reuertar cicius.