Prologus
Principio rerum cum conditor orbis adiret
Humani generis primos plasmare parentes
In gemino sexu fundavit vim generandi.
Ilis aptavitita genitalia membra, quod alter
5
Funderet interius, ater quoque spertnata fusa
Intus susciperet, ut sic generatio constet
Iure retentivo matricis; passio cuius
Multiplicata solet fragilem submittere Sexum
Pluribus erumpnis variisque doloribus eius,
10
Et quia matricem morborum copia grandis
Sepius infestat, tractatus fiat ut inde
Est opportunum, cum sit plerumque necesse
Atque decens, medico quod eas pudet ore fateri,
Pandere matronis, de quo confidere possint,
15
Talibus auditis, quod sit sibi causa salutis.
1. de signis utrum mulier caliditate
Vel frigiditate matricis laboret
Pandere propositum sit de curis mulierum
Quomodo matricis curetur passio quevis,
Cuius erunt signa perlecto carmine nota,
Quo lecto cause pariter fient manifeste;
5
Sic mulier noscet si frigiditate laboret
Sive calore; quod his poteris perpendere signis.
Accipias oleum laurinum muscilconve,
Aut aliud simile, subtili quod sue panno
Adque modum digiti tentam formato pusilli.
10
Immittat vulve cum dormitura quiescet,
Et nectatur ei filum femorique ligetur.
Evigilans illam si tractam noverit intus,
Frigiditatis erit expulsaque causa caloris.
2. de cura calide matricis
Si calor est causa doceant te frigida curam
15
Sic rosa cum violis et malvis ampne coquatur
Atque super sellam mulier sedeat peneetratam
Vndique cum pannis cooperta; foramine tali
Accipiat fumum, qui multum conferet illi.
3. de cura frigide matricis
Frigiditate quidem matrix si forte laborat
20
Est melius signum: calidis curetur honeste,
Accipias folia lauri, baccas, calamentum,
Origanum, mintam, rutam, rubeamque, squinantum,
Feniculum sticados cum dauco petroselinum,
Camedreos, anisum, camepitheosque nigellam,
25
Marubium, ciceres rubeos apiumque ciminum,
Diptannum, mintam balsamitam, gyth, ysopum,
Radicem celsi medio cum cortice squille,
Neptam, verbenam, mentastrum peucedanumque,
Abrotanum, quibus absinthum iungatur, et illis
30
Vtraque spica, thimus, arthemisiaque sanina (sabina?),
Acorus agaricus ciperus quibus associentur
Predictoque modo patiens se fumiget istis
Omnibus, aut illis que pronptius invenientur.
Fumigium post quod illi mirabile fiet
35
Confortamentum: recipit spice calamite
Storacis pariter et muscate nucis ana
Antofili pariter Imple carbonibus ollam
Predicto more conspersam pulvere tali.
Sic emundata fit conceptura; sed unde
40
Sit mulier sterilis prius hic tractare licebit.
4. de cognitione sterilitatis utrum fuerit vicio viri solum
Hoc erit aut vicio mulieris sive mariti,
Si forte foret, isits cognoscito signis:
Corporis algor erit, saltem genitalia membra
Frigescent nudata pilis, gelidum quoque semen
45
Est liquidum fiet, aut paucum; virga virilis
Curta nimis si sit aut si tortura sit eius,
Vel si non mingat directe: quodlibet horum
Signa dabit certa quod erit conceptio rara.
5. de cognitione sterilitatis utrum fuerit vitio mulieris
Noscere sic poteris utrum vicio mulieris
50
An non sic fuerit quod fertilis esse nequivit.
Si semper careat mulier mulieribus, aut si
Rara nimis veniant, aut currant iugiter illa,
Aut moiucus fuerit fluxus vel maximus horum,
His habitis recte, tali medicamine tempta
55
Vtrum sit sterilis, vicium vel forte mariti,
Vndique contecta pannis mulier penetrata
In sella sedeat, plena carbonibus olla
Accensis sub ea, proiecto pulvere thuris
Aut aloes ligni vel storacis calamite,
60
Aut aliquo simili; mulier se fumiget istis.
Si transire nequit hic fumus ad exteriora
Oris per medium vel naris, propria culpa
Tunc mulieris erit; contraria, culpa mariti
6. de impedimentis conceptionis ex vitio mulieris,
Et primo de clausione orificiii matricis
Impedit interdum conceptum clausio vulve
65
Et strictura loci, ne conglobatio fiat
Spermatis interius sic informando monetam.
Aut quedam putredo potest innata notari
Istius causa qua sic opturat candem,
Aut pinguedo loci que vel genitalia membra
70
Occupat, aut totum corpus ventrisve tumorem
His si matricis nascentia dat nocumentum
Perpendes signis aliquo vel tubere tacto
Duritieve loci, verruca sive tumore;
Cum nichil aut modicum prosit dimittimus istam.
75
Sed pinguedo quidem facile curabitur his que
Extenuant et consumunt, ut balnea sicca,
Aut exercitium magnum, ieiunia crebra:
Vtatur calida medie siccaque dicta
Subtilique, velut salsa mediocriter assa;
80
Sublavet interdum vulvam de pulvere, vitis
Lexivia, sit in hac mirtusque savinaque buxus
Cocta diu, coles et sic servabis ad usura.
7. de impedimento conceptionis accidente ex quatuor
Qualitatibus, et primo de caldidate
Matricisque crasis incongrua dat nocumentum,
Vel calor, aut frigus, aut desicaatio magna
85
Humiditasque solet illi plerumque nocere.
Si calor est causa, signis cognoscitur istis;
Sepius urina nimis his incensa patebit,
Pulsus erit velox, rubeusque color faciei,
Sentiturque calor in toto corpore tacto,
90
Precipue pudibunda calent, verieremque cupiscunt.
In coitu grate sunt, menstrua pauca, sed horum
Spissa tamen fiunt et eisdem sepius assunt;
Preveniuntque mares tales in spermate fuso
Sepius in coitu; sic delectantur in illo.
95
Frigida principio sit eis iniuncta dieta;
Balnea dulcis aque tales plerumque frequentent;
Sint et ibi solatrum, parietaria, mercurialis
Malvaque cocta diu, mulier se sublavet istis.
Sint rosa cum violis, parietaria, mercurialis,
100
Cum solatro malve decocte sufficienter,
Vt prescripta docent, mulier se fumiget istis,
Postea supponat sibi tritam mercurialem
Ac oleum mixta roseum, calefacta prius sint
In calido latere, purgato corpore primo;
105
Accipiant etiam diarodon sive rosatam:
Sic ad conceptus aptantur gaudia tales.
8. de impedimento accidente ex frigiditate
Frigiditas si sit in causa, urina remissa,
Pulsus erit rarus, albusque color faciei,
Pallidus interdum, caro sic in corpore toto,
110
His crines tales et plani; frigida tactu
Est caro, membra quidem frigus tenet in pudibundis;
Non cupiunt coitum nec delectantur in illo.
Menstrua pauca nimis veniunt albique coloris.
His igitur calida prius iniungenda dieta,
115
Et salsamentis utantur cum speciebus
Semper aromaticis, prius oxymelle parato
Simpliciter, tunc paulino purgentur, et inde
Paulatim fiat hec illis atque frequenter.
Ex herbis calidis post hec et balnea fiant
120
Et subfumigium Purgetur postea matrix
Celsi radice medio cum cortice squille
Radici rubee levisticus associetur,
Quatuor ista simul cum puro decoque vino,
Adde theodoricon quodvis; colatio primo
125
Facta sit istorum, post hec iniectio fiat.
Que sic purgata patiens modice requiescat.
Hinc subfumigium matrici fiat ab istis:
Castoreum, calamus et oromaticus, ladanumque
Ac aloes lignum calamite storax, resoluta
130
Hec simul aut oleo laurino muscileonve.
His insolvatur bombyx, immissa iuvabit.
Cum vino calido datur his et tryphera magna
In quo decocte calide sint hec prius herbe.
Que prescribuntur, que promptius invenientur.
135
Fumigium post quod et cetera plurima scripta;
Egrediens inde sic dormitura quiescet.
9. de impedimento accidente ex humiditate
Humiditate quidem matrix si quando gravatur,
Pinguis erit facies urine et turbida valde;
Pulsus erit mollis, pinguedo, copia carnis,
140
Et cum mollitie manet illis humida matrix.
Expedit hec cura que contra frigiditatem,
Excepto tamen hoc quod humiditate gravatis
Iniungi debet desiccativa dieta
Antidotis siccis adiunctaque balnea sicca,
145
Vt predicta docent, eadem purgatio fiat
Cumque diagridio vel elactuerio nitidove
Elleboro matrix purgetur ut ante docetur.
Istorum quodvis addatur acumen oportet.
Sic tota nocte teneat nisi fluxus eorum
150
Incipiat fieri; rursus supponito donec
Matrix incipiat purgari, terve quaterve
Purgetur matrix si sit tam sepe necesse.
Balnea post dicta fiat purgatio talis
Et fomenta simul et subfumigia dicta.
10. de impedimento accidente ex siccitate
155
Ariditas autem matrici si dominetur
Vrine tenuis facies et clara patebit,
Et pulsus durus, habitudo macra, sed oris
Ariditas magna cum fissura labiorum.
His crispi crines aderunt et spermata pauca;
160
Menstrua sic et spissa nimis, sed raro parebunt.
Ariditas sentitur ab his matricis in ore,
Asperitas et durities, fissura sub illis
Partibus; has autem lector curare recuses.
11. de impedimento accidente ex nimio fluxu menstruorum
Sunt alie quedam quibus immoderatua abundat
165
Fluxus hic, hisque modum nos subveniamus ad istum:
Consolide magne radix in aqua pluviali.
Bulliat aut thapsi barbasci lanceoleve
Aut centinodii, matricis ut inde laventur
Per secreta loca, qua constringentia potent
170
Armenicusque bolus, mirtilli, mummia, gummi
Quod mittunt Arabea, ypoquistidos atque draconis
Sanguis, myrrha, rosa, balaustia psidia, trita
Et bullita diu sint hec in aque pluviali,
Que sic colentur illarum potibus apta.
175
Marmore sive cote lapis ematites agatur
Et pluvialis aqua donec tibi (?) rubea patescat.
Menstrua constringunt hec potu sumpte frequenter,
Ampnis athanasie talis commixta valebit,
Si cum pesaario sic immittatur eidem.
180
Coctanus et cornus cum sorbo mespilus ornus
Cortice mundentur, et aque pluvie socientur,
Sint bullita parum. Mirtus sit potus earum
Istud fomentum sit eis persepe iumentum.
Aut sic: pulegium sumas cum lanceolata
185
Et soleas veteres, decoctis fiat ut ex his
Sic subfumigium. Cineres de caulibus inde
Commisce vino calido, formabis et inde
Tentam, sitque modo digiti formata minoris
Quam lini pannus involvat, adhucque tepentem
190
Immittat vulve sic ut prediximus ante.
Aut hoc: cervinum cornu cum semine rasum
Vrtice morientis, aqua mixtum pluviali;
Aut dabis in potu vel vinum quod coque succo
Cum centifolii; solus quoque, succus eisdem
195
Optimus est: emoroidas et menstrua siccat.
Sed non omittas quod frigiditate gravatas
Confortat plures subfumigium preciosum
Quod nardi spica dent atque storax calamita,
Et nux muscata, garofila pondus ad equum.
200
Cetera plura quidem que frigiditate gravatis
Humiditate simul prosunt: purgatio recta,
Balnea cum siccis herbis et sicca dieta,
Phlebotomia manus aut armi congrua, sive
Vitrea ventosa mammis subiecta iuvabit.
205
His habitis recte, conceptio iure sequetur.
12. de impedimento conceptonis accidente
Ex indigentia menstruorum
Sunt alie quedam solito que tempore mensis
Menstrua pauca nimis vel nulla videntur habere.
His inducendo sic auxiliemur honeste:
Accipe radicem salicis rubee mediano
210
Cortice mundatam; pistans infundito vino,
Quod modice tepidum patienti mane propina.
Hic etiam potus in mensa sepe bibatur.
Sit cibiis hic talis: rubeam si conteris herbam
Cum tritici simila miscens ovique vitellum,
215
Crispellas indo facias que sepe iuvabunt.
Illud idem faciet si se subfumiget illa,
Balsama sique bibant cum vino, menstrua ducent.
Hoc operatur idem iam fomentatio scripta
Ex herbis calidis que promptius invenientur.
220
Flebotomia pedum multum conferre solebat.
13. de impedimento conceptionis accidente ex scorto
Sepius evacuat conceptum lubrica matrix
Conculcata nimis infusaque spermate iugi,
Que retinere nequit impulsum sperma, sed illud
Suffocat interius vel mittit ad exteriora.
225
Cura sit hic talis ut in humiditate gravatis
Scribitur, excepto coitu quo rarius uso
Hec diversorum fugiant secreta virorum.
14. de impedimento conceptionis accidente
Ex inepto coitu
Menstrua cum cessant, tunc tempus erit coeundi,
Et si quando fluant, coitus vitetur oportet;
230
Et si non veniant consueto more, cavendus:
Talibus ex causis conceptio sepe negatur.
Vnde nisi veniant ut oportet, ducere primo
Inde coire decet: est iste salubrior usus,
Gratior et semper ut sic conceptio fiat.
15. de impedimento conceptionis accidente ex nimia
Gracilitate vel grossitie corporis mulieris
235
Causa subest alia mulierem que dat ineptam
Procreet ut fetum. Quarum quedam graciles sunt
Et quedam grosse, velut ydropice reputate
Hasque modo vario curandas credimus esse.
Si fuerit gracilis et frigida, sic medicare:
240
Balnea fac illi que sint ex ampne marino
Facta vel ex illo cui sal non immoderate
Apponas, vel aque pluvialis balnea fiant.
Imponas illis absinthum iuniperumque
Laureolam neptam mentastrum pulegiumque,
245
Origanum, stigados artemisiam, gith, ysopum,
Et tales herbas calidas, mora fiat ibidem
Donec sudet ea satis, hec tunc exeat inde
Sic cooperta bene lecto capiatur honesto.
Appetat illa cibum si forte, rosata novella
250
Primo detur ei, cibus hinc sanissimus atque
Vini potus erit lymphatus, odorifer, istud
Terve quaterve die facias si convenit una,
Crastina vero dies optabit idem repetendum,
Atque die terna subfumigium faciamus
255
Illud aromaticum quod suprascripsimus. Istam
Curam prosequimur si frigiditate laborant
Forte viri, tamen his confortativa ministres
Et pariter calida vice fumigii muliebris.
Si pinguis fuerit mulier, velut hydrope grossa,
260
Stercus vaccinum cum vino contere, tali
Vnguento tincta stufam cooperta subintret
Vndique cum pannis ut sudet, ibique moretur
Ipsa diu, multum sudoris ut effluat inde.
Sint ibi decocte calide quas diximus herbe,
265
Hisque parumper ita purgetur per pudibunda.
Si fuerit viride quod taliter effluet inde
Sicque diu sudet et multum conferet illi.
Egrediens stupham se precedente lavacro
Abluat, abstergens se fortiter; inde cubile
270
Intret, que pannis bene sic cooperta quiescet.
Hoc ter in ebdomada vel bis si fiat eadem,
Ante dies paucos gracilis salis invenietur.
Est que prescripta sit eis iniuncta dieta.
Atque viros grossos isto medicamine cures
275
Aut aliter si vis ut tales efficiantur.
Tempore vernali vel cum ferventior aura
Torreat, et flatus Notus, Africus, Auster ab horis (oris)
Ethiopum ducat clandestina murmura, solis
Meridie radius aure quasi scopa rigentis
280
Aera mundificans, fodiatur arena marina
Et iuxta littus tumulo sit et assimilata
In sabulo fovea, predicto stercore tinctos
Imponamus eos in eam sabulo coopertos
Vsque pedes, sicque satis hos sudare sinamus;
285
Surgant hinc loti cum precedente lavacro.
16. de suffucatione matricis
Sunt quas subsequitur commixtio nulla virorum
Vt voto tente, vidue vel religiose,
Virgo diu, corrupta simul, custodia stricta
Quas tenet, ut nequeant crebris amplectibus uti,
290
Dum petit etatis virtus, carnisque voluptas,
Vel sua vota quibus raro complere licebat,
Sive quibus veneris fuerat creberrimus usus,
Nec nimis omissus solito vel more negatus.
Cumque nimis grandis coeundi sepe voluptas
295
Que nequit expleri, constricto spermate tali
Et muliebris adhuc diuturna retentio fluxus
Preter naturam, mulieres aggravet istas.
Sepius infestat tales tam passio grandis
In matrice, quod he morientes sunt reputate.
300
Namque diu clausus vapor inde resolvitur, atque
Ascendens fumus ad spiritualia membra,
Ipse venenosus cerebrum sic inficit et cor,
Membraque nobilia, sursum matrice levata.
Comprimit et membra sic pectoris omnia matrix,
305
Sic quoque contracta quod ab ostetricibus eius
Os vulve tortum sentitur in interiori.
Cum motu sensus aufertur, voce remota
Pulsus erit spissus et defectissimus harum,
Et quandoque latet quasi nullus, et he morientes
310
Iam reputantur. Ita dignoscitur an sibi vita
Restat adhuc an non: ad nares ponito floccum
Lane carpite; qui si moveatur, aperte
Est signum vite; mortis contraria signa.
Vas etiam modicum dimittimus ampne repletum
315
Supra pectus ei; quod si moveatur, aperte
Vivere dat signum; mortem contraria signa.
Pandere quum causam mulieres sepe verentur
Istius morbi, sed quum pudor esse fatendam
Abnegat, hanc pandeat ratio; precedere talem
320
Morbum debilitas mentis, pigritia magna,
Humiditas oculi, femorum defectio debent.
Talibus occurret medicamen tale probatum:
Cum prius invadet exacerbatio tales,
Partibus extremis oleum fomenta ministres,
325
Laurinum vel muscileon, sansucileonve;
Albus et elleborus sternutamenta ministrat.
Naribus apponas his fetida, galbana, fumum
Lane combuste, licinia tincta liquore
Fetenti, castor, asa fetida, spiret odorem;
330
Subter odorifera ponantur fumigiumque
Fiat odoriferum, recipit quod balsama muscum
Ac aloes lignum predicto more paratum,
Aut oleum sansucinum sambucileonve
Istorum quodvis tingens involvito lana
335
Aut in bombace, quem sic supponat eidem
Consimilis tente sit quam prediximus ante.
Si carcas oleo trypheram tunc accipe magnam
Atque calescenti modico vino resolutam
Imbibat hoc totum bombax aut succida lana,
340
Quam sic supponat; venerem castigat opime
Sedaturque dolor et cessat passio talis.
Pessarium vites, watrix quod leditur inde
Si fuerit torta; si non conferre solebat
Testatur Galienus, ita quod pessariorum
345
Vsu vel tenta submissa letificata
Vulva sit ex moro coitus mulierque roversa;
Humor et hinc grossus requiescere fecit camdem
Sepius egrediens, et sic curata recessit.
Ventosas etiam ponas in pectine, sive
350
Ingainibus. Calidis utantur odoriferisque
Antidotis; oleis utantur et intus et extra.
Et subiungatur subfumigium pretiosum,
Sermonem reddens et eam vigilantem:
Peucedani recipit dragmas sex, galbaria, castor
355
Ana bis senas; et grana piper tibi prestet
Sex et quinque; prius in aceto galbana fundas.
Cetera tundantur; modicum quoque balsama prestent.
Hec simul admisce, que sic servabis ad usum;
Cum sit opus, modicum cuius mittatur ad ignem
360
Supra carbones; in naribus accipiatur
Illius fumus, qui sic curabit candem.
Aut et ventose ponantur in inguine bine;
Partibus his nulla detractio sanguinis assit.
Fumum petrolei patiens patienter odoret
365
Naribus appositum vivis carbonibus usti.
17. de precipitatione matricis
Precipitatur item matrix ita quod cadit ipsa,
Sive sinistrorsum vel dextra parte reclinat,
Aut pars egreditur. Est causa superfluus humor
Qui gravat hoc membrum, vel nervi sepe relaxi
370
Hunc ducunt morbum, propriis quem noscito signis.
Pectinis et renum fiet dolor atque gravedo
Ad loca vicina tendens, et punctio quedam
Et dolor inferius umbilico, retinentur
Menstrua si forte; quam sic curare decebit:
375
Menstrua, si desint, instes ducentibus illa:
Fetida matrici supponas, fumigiumque
Ex his fiat ibi; sed aromata naribus eius
Apponas. Ventosa quidem sine sanguinis haustu
Sub mammis posita solet his conferre medelam.
380
Aut supponatur bombax aut lana frequenter
Petroleo tincta; quod dicitur hoc pretiosum.
18. de signis conceptionis
Indiciis certis conceptus panditur istis:
Matrix arescit; venus anxia primo quiescit;
In coitu virge compressio; clausio vulve;
385
Fluxus matricis cessat, variatur orexis;
Durities subita mammarum; tortio ventris
Ob mellieraturn; facies est turbida mense
Vrine primo, post hec clarescit, et inde
Apparet tenuie, in qua sunt alba minuta;
390
Per que conceptus ratus est vel languor ineptus.
19. de signis utrum masculum vel feminam conceperit
Masculus est fetus si sit splendor faciei,
Membrorumque levis motus venterque rotundus,
Sepius in dextro spissique coagula lactis;
Si iunctis pedibus stans illa pedem quoque dextrum
395
Moverit incedens primo, mas esse notetur.
Quorum femineum signant contraria sexum.
20. de regimine pregnantium
Quatuor in primis est mensibus illa regenda
Ne nimius motus anime vel corporis illam
Aggravet; et vitet cathartica, flebotomiam.
400
Septimus istud idem mensis petit usque novenum
Vel decimum mensem, donec discrimina partus
Institerint. Purgare quidem si convenit, illam,
Inter utrumque decet. Primis nam quatuor ipse
Debilis est retus, et post hec fortis, et iude
405
Fortior effectus materna calcitrat alvo
Robore tantillo rumpendo cotyledones
Forsitan egreditur, et in illo vivere mense
Sic natus poterit; octavo debilitatur
Fetus item mense conamine vique prioris
410
Vivere quod nequeat; expectans indo futuri
Presidium mensis noni decimive; diebus
Partus impletis, vitalis nascitur infans.
Forte cibis nocuis si pregnans appetat uti
Mali granati conditum cum nuce succum
415
Muscata sumat aloes com pulvere ligni.
Perdices, pullos gallinarum, simul hedos
Vve curn succo manducet sepius acro,
Potet odoriferum vinum, ventoque laborans
Pulvere fungatur carvi marathrique cimini
420
Menthe zinziberis, ameos simul et cinnamomi.
Sique pedes eius inflati sint, chimolea
Sit contrita diu, cui coniungatur acetum
Et sic ungatur, vitet que menstrua ducant
Atque diuretica. Sed eisdem tempore partus
425
Sepius utatur, et sumat pinguia iura
Carnibus elixis. Oleis ungatur et istis,
Irino vel nardileon, lauri vel anethi;
Leniter et latera manibus palpare licebit.
21. de aborsu accidente a causis intrinsecis
Pluribas ex causis fieri cum constet aborsum,
430
Precipua solet hanc intrinseca causa gravare,
Vtpote matricis angustia; maxima si sit,
Dicitur hoc vitium non correctibile nobis.
Et quandoque trahit a muscilagine causam.
Cotiledonibus he fuerint si forte retente,
435
Quod cognoscetur solito mulieris aborsu
Conceptus quarto, terno vel mense secundo.
Vel si fetus item. sit circa cotyledones
Cum sit abortivus iam muscilagine plenus,
Et sic octavus vel nonus mensis aborsum
440
Constabit facere matricis corpore, cui si
Flegma supergreditur cum iam conceptio facta est,
Aut mamme graciles, habitudo matris opima.
Signat et hanc causam venarum strictio magna
Cum non sufficiet fomenti copia fetus
445
Aut nutrimenti matris defectus habundat.
22. de causa aborsus ex reletione cotlyledonum
Flegmatis ex causa si forsitan instet aborsus,
Et sit plectorica, purgatio prosit opima
Cumque theodoricon quovis; post balnea fiant
Ad loca vicina: radices decoque malve,
450
Bismalve brance, sticados cum semine lini;
Sique teras oleo cum lauri mercurialem,
Que liquefacta nimis in testa sive patella,
Subtili parino si sit consuta decenter
Ad formam digiti tentam formato pusilli
455
Et supponatur matrici; mundat eamdem.
Mercurialis idem facit hoc si sola teratur
Et supponatur. Aliud quod sepe probatum
Sume theodoricon et forma magdalionem
Cum dragma semis acuatur et hoc scamonee
460
Aut elacterii scrupulo solo geminove,
Et supponatur cum iam purgatio facta est.
Huic subfumigium dent ista: storax, calamita
Ac aloes lignum, gariofila cum cinamomo,
Nux muscata, rose macis, artemisia, myrrha,
465
Diptamnus, ciperus et aromatice species que
Confortent illam; conceptio grata sequetur.
23. de causa aborsus ex defectu nutrimenti
Defectus nutrimenti si fecit aborsum
Cnius si voti matris defectio presit,
Antidotis calidis utatur; sitque dieta
470
Confortativa similis que provocet esum.
24. de causa aborsus propter opilationom venarum
Cuius defectus si sit constrictio vene,
Ipsa diureticas herbas et semina sumat
Oxymelque diureticum sumatur ab ipso,
Subtilesque chimos generans sit queque dicta;
475
Potus atque cibi repletio queque fugetur,
Viscosas carnes vitet. Cui balnea fiant
In quibus has calidas in aquam si coxeris herbas,
Sique subintret ea mulier, vitabit aborsum:
Pulegium, folia lauri, mentham, calamentum
480
Daucum, camedreos, ameos, artemisianique
Aut his consimiles que promptius invenientur.
25. de causa aborsus accidente a causis extrinsecis
Causa vel exterius eius producet aborsum,
Vt saltu vario, nimio clamore, timore,
Ira, dolor, rursus (cursus?), percussio, tunsio, casus
485
Ventris vel dorsi, vel fluxus sanguinis obstat,
Morbus acutus item, sic apostema tenasmon,
Menstra multa nimis et sternutatio iugis
Omnibus his causis bona preservatio constat:
Passio curetur que causa videtur aborsus,
490
Si violenta manet, sed necdum fetus habetur,
Quod tibi monstrabit infantis motus aperte:
Maior consolida, minor et bedegar, rubus, orni
Flos, rosa, plantago, balaustia, psidia, ga!la;
Hec pluvialis aqua coquat aut vinum vel acetum:
495
Hinc subfumigium predictis fac pretiosum.
26. de difficili partu
Difficilis partus pregnantibus accidit istis
Ex causis: tumida seu debilis aut quia crassa,
Strictio seu vulve, sic apostema nocebit;
Aut fetus magnus, crassus vel hydropicus, aut si
500
Hic fuerit biceps, caput aut magnum sit eidem
Sive modo recto fetus non exeat, aut si
Sint plures fetus, aut mortuus esse patescat,
Sive secundine graviter descisio fiat;
Aut quia non facile rumpuntur cotyledones.
505
Aeris hisque nocent frigus, calor, in pariendo.
Balnea fac illis in aqua qua coctio fiat
Malve, bismalve, brance, cum semine lini
Et fenugreci; femorum loca proxima vulve
Vngant cum calidis oleis ac dulcibus; ipse
510
Paulatim mote loca per declivia vadant.
Naribus et labiis his sternutatio clausis
Accelerat partum. Diptamni dragmaque sola
Cum fenugreco si sit decocta, iuvabit.
Aut piperis grana bis quatuor accipe, rute,
515
Absinthi, sticados, artemisie, rubeeque,
Diptamni pondus equale sit; una lagena
Vini; que pariter si coxeris, usque due sint
Partes consumpte vel tres, colentur, et istis
Bullitis iterum myrrhe coniungito dragmam
520
Ex opio solam; sic a patiente bibatur
Ieiuna tepidum, quoniam festinat ad ortum.
27. de timore parientis
Si patiens timeat, hortari debet ut illa
Sit secura, quod hanc iam nulla pericla sequentur.
28. de primaria in partu
Si primaria sit que nondum talia novit,
525
Sic illam doceas ut cum venit hora doloris
Spiritus attractus sit ad interiora, repulsus
Et dolor et gemitus, labiis et naribus arctis.
29. de malfacta in partu
Que si malfiat, asso cum pane resurgat;
Hanc aqua vel simplex aspergat sive rosata
30. de egressu fetus preter naturam
530
Si non egreditur ut oportet, cum prius eius
Debeat exire caput, inter utramque tenendo
Coxam ferre manus extensas; pes vel uterque
Si prius exierit quorum distorsio non sit.
Quoslibet egressus alios natura recusat.
535
Exitus et talis sit abstetrice redactus
Atque modo recto sit ad exteriora reductus.
31. de fetu mortuo extrahendo
Mortuus aut si sit, signis quod panditur istis:
Frigidus est, pulsum nec habet; producat eumdem
Si quocumque modo valeat. Si vero sit intus,
540
Tempore quo vulve fit apertio, sic sit agendum:
Vnguibus abscissis manus intingatur olivo;
In pugnum ductam vulve submittat eamdem
Properet, et fetum quod sic educere possit.
Aut in linteolo forti ponat parientem,
545
Quatuor et teneant sua cornua tot mulieres
Fortiter; heque trahant huc illuc concutientes
Erecto capite; pariet sic protinus illa.
32. de secundina eiicienda
Sique secundina fuerit fortasse coherens
Interius, fetus et sit progressus ad ortum,
550
Obstetrix illum tradat presentibus atque
Separet hac illac temptando si queat illam;
Sique moram faciat, inscidatur; reliquumque
Tentum, cum matrix operitur, ducitur apte:
Si vero ruptum vel scissum taliter intus
555
Raptum se celet, predicto more redueat
Obstetrix illud. A sensu forte recessum,
Balsama supposita ducunt vel pota secundam.
Provocat hanc ipsam sic sternutatio iugis
Et subfumigia predicta iuvare solebant.
560
Extrahe vel succum porri, sic petroselini
Pulegii, miscens oleo, patiens bibat istud;
Aut succum boraginis, hanc quoniam cito ducet,
Tum quia dat vomitum, cuius conamine forsan
Egredietur, tum quia succus sufficit ille.
33. de nimio fluxu post partum
565
Immoderata solet effluxio sanguinis istis
Post partum fieri, cui subveniamus oportet:
Salvia dent succum, parietaria, crispula, mentha,
Artemisia, pulegium cum talibus ex his
Et tritici farre crispellas confice; desque
570
Gustandas illis. Assuescant balnea tales
Atque modo dicto stringentibus auxiliantur.
Sume vel argillam cui commiscetur acetum
Et fac emplastrum super epar nocte ligandum.
Sique fluant nares, in frontem ponimus istud
575
Sed ex transverso quod tempora contengat ambo.
34. de ruptura peritoneon et exitu matricis
Sunt alieque quibus male contigit in pariendo
Aut obstetricis defectibus aut aliarum
Que circumsteterant, unum quod idemque foramen
Sit duo que fuerant, unus quoque cursus eorum.
580
Exit eis matrix indurescitque frequenter.
Hisque reponendo matricem sic medicare:
In vino coquere robeo premitte butyrum
Quo foveas illam, que mollis ut efficietur
Leniter imposita, post hec ruptura suenda
585
Cum filo serico loca per tria sive quaterna
De lini panno post hoc immittito vulve
Quantam ferre potest tentam liquida pice tinctam
Que fetore suo matricem retrahet apte.
Rupturam sanare cito de pulvere facto
590
Consolide poteris maioris cum cinamomo.
Apteturque sibi lectus sub scemate tali:
Depresso capite iaceat pedibusque levatis;
Expleat hac omnes solitos quos fecerat actus;
Sic iaceat patiens octove novemque diebus.
595
Balnea vitentur nisi forsan ferre valeret.
Omnibus abstineat quibus indigestio fiat
Et tussis pariter, ne sic solutio fiat
Continui, cui sic in partu preveniendum:
Lineus aptatus pannus ponatur in anum
600
Ad formam tente cum partus ingruit hora.
35. de exitu matricis aliis de causis
Preter eas causas quas diximus in pariendo
Exit item matrix cum multitudo chymorum
Ipsam sepe gravat, gelida vel sede frequenter
Vel potu gelido, vel partus ex gravitate;
605
Aut quod non poterat virgam perferre virilem
Longam cum grossa cum sit patiendo coacta
Egrediens indurescit; cui subveniendum,
Forma predicta. Si forsan pix tibi desit
Aptetur pannus calidoque linitus olivo;
610
Impressus vulve, sit constringendo ligatus,
Vsque retro cedat matrix. Predicta dicta
Iniungatur ei que primo scribitur ante.
Sumat odorifera per nares, fetida subtus.
Morbum si faciat hunc multitudo chymorum,
615
Digere materiam purgando cum benedicta
Sive theodoricon que fiat acuta modesta.
Salmacina sed aqua pessaria de benedicta
Sint resoluta diu cum malva, mercuriali,
Testarum cinis ovorum conspersus eidem
620
Ex quibus exclusi sint pulli; conferet istud.
Ex toto revocabitur hec liquida pice sparsa.
36. de ventositate matricis
Sunt que suscipiunt per vulvam parte sinistra
Seu dextra ventum; cuius distensio tanta
Aut tortura manet, videantur quod quasi rupte.
625
Balnea fac illis ubi sint parietaria, malva
Brancaque decocte; foveant se parte dolenti,
Leniter atque fricent hanc partem mollificando,
Atque moram faciant per multum templis ibidem,
His fiat, post hoc emplastrum tale probatum:
630
Alfita rapistri succo coniungitur; istud
Apponas calidum lateri; repetatque lavacrum
Et quia pruritus partes comitatur easdem
Sepius excorians, unguentum sufficit hoc, quo
Pustula, vesica curentur et ustio quevis,
635
Quod pomi recipit, oleis vini quoque, cere
Masticis, olibani; sint horum pondus ad equum.
His quod sufficiet sit sepi. Conficiatur
Sic: tere mundatum pomum prius intus et extra,
Vinum cum sepo ceram miscens oleumque
640
Imponas olle super ignem; bulliat istud:
Cum decocta patent, mastix imponitur atque
Olibanum, trita; per pannum postea cola.
Si quis ob usturam sic ungatur, locus unctus
Cum foliis hedere sit tectus. Decoque primo
645
Hec vino claro vel aceto, sufficit istud.
37. de dolore matricis sine exitu eiusdem
Sepe dolet matrix quamvis non exeant illa,
Sicque medemur ei: modice vinum caleflat
Atque teras aloen subtiliter, istaque miscens
Intingas pannum; sic apponatur eidem;
650
Si dolet aut inflat matrix curabitur istis.
38. de exitu ani
Istis sive viris si forsitan exeat anus,
Atque fluat sanguis, hunc restringendo reponas
Bulliat absinthum vino, quo primo lavetur
Ei fomentetur locus hic omnino, secundo
655
Incastum liniat vel pix navalis eumdem;
Sit calefacta prius modice resoluta per ignem;
Postea de filice confecto pulvere, cuius
Radix contrita, picis (?) et cum pulvere mixta
Stercus vaccinum, balaustia, psidia, galla
660
Piscis arista simul saliti; sparsio fiat
Omnibus ex istis prescriptis sive quibusdam;
Inde reponatur panno bombaceve caute:
Sorbilibusque cibis utantur, quod levius sic
Assellare queant, quoniam conamine magno
665
Sepius egreditur, nimio quoque pondere ventris.
39. de stranguria
Est quoque stranguria morbus communis utrique;
Sicque viros cura: nasturtia decoque trita,
Ex illis calidis in pectine fac cataplasma
His quorum tepida decoctio balnea prestat.
670
Si vero mulier hoc morbo forte laboret,
Tunc subfumigium fit eis nimis utile, nepte,
Mentastri cum pulegio cum petroselino.
Seu vir seu mulier fuerit, sibi balnea fiant.
Sint ubi decocta policaria iuniperusque,
675
Mentastrum, folia lauri, daucus, calamentum,
Absinthum, nepta cum pulegio sit anethum;
Hicque diu residens benedictam sumet; et ista
Si labis est causa nec confirmata valebunt.
40. de calculo
Calculus est etiam morbus communis utrique,
680
Huic coque saxifragam vel aqua vinove ministrans
Hunc illi potum vel aque decoctio cuius
Eius aquet vinum. Triduo si talia potet,
Qui si non mingat, lapidis tibi causa patescat.
Que si vesice lapis in collo sit adherens,
685
Cum malva cretanus, saxifraga, senetiones,
Nastur aque, ruta, parietaria, caulis agrestis;
Ista coquantur aqua cuius sit tertia vini,
Tertia pars olei; sit aque pars tertia salsa,
Sive marina; bene fomentes partibus illis
690
Herbas ducendo; cum fomentatio longa
Iam fuerit facta, suggendo ducitur ipse;
Sed prius unge loca virge vicina capudque
Vnguento criseo; trahe post suggendo lapillum.
Frangere si lapidem vis, balnea sepe subintret
695
Atque moretur ibi patiens. Milium coque solis
Ac edere grana, saxifraga feniculusque,
Bracteos apium, sic petroselinus uterque;
Cerasa dent nucleos, vino pistata coquantur;
Ista bibat calida cum sederit ipse lavacro.
700
Flores vel folia sumat vel grana geneste
Cum siliquis; illa vino si decoquis albo,
Ampneve fontino, quem potum da patienti,
Et lapidem franget, minuens infra breve tempus,
Sic emittet eum per arenas sepe minutas.
41. de paralysi vesice
705
Sunt etiam quidam soliti commingere lectos
Nolentes etiam; morbus communis et hic est.
His urinalis via fit paralytica, sicque
Cum calidis herbis hoc fomentare licebit.
42. de fluxu matricis sanioso
Sunt autem quedam veterano continuantes,
710
Cum sanie fluxum velut apostemata passe.
Sunt alie steriles saniem quasi menstrua dantes,
Cum natura negat his menstrua frigiditatis
Ex causa proprie, vice quorum talia ducunt.
Quas sic curabis subfumigium faciendo;
715
Iuniperus nepta, mentastrum pulegiumque
Cum foliis lauri policaria cum calamento;
Ista coquantur aqua; patiens se fumiget illa.
Muscileon mixta sit, post hec tryphera magna;
Tunc involvat eam bombax aut succida lana,
720
Lineus aut pannus, quem sic imponito vulve.
Sunt quedam iuvenes morbum talem patientes
Menstrua cum desunt, ei tales sepe laborant
Menstrua cum ducant, est causaque frigiditatis.
Sed facte steriles raro calide mulieres
725
Morbo vexantur tali sicce remanentes.
43. de apostemate matricis
In matrice solent his apostemata nasci
Ex percussura, vel fluxus ex statione.
Quod si sit calidum, febris comitatur acuta
Atque dolor nimius, sitis et calor in pudibundis;
730
Si gelidum fuerit, tumor ingens duriciesque
Et gravitas coxis harum comitatur et anchis.
Sique sit in prora vulve, dolor accidit illis
Pectinis et renumm, dissuria concomitatur;
Sique sit in puppi, dorsi dolor, egerit et vix;
735
Parteque suprema si sit, loca proxima ledit;
Sique sit inferius, umbilico dolor astat;
Sique sit in latere, fit cruribus, inguine, coxis.
Vulnere iam facto crescunt sinthomata queque.
Si fuerit calidum, minuenda basilica vena
740
Effluat et sanguis ad virtutem patientis,
Aut tali vena minuatur sive caville.
Accipiatur ab his decoctio de tamarindis,
Adiungatur eis sic cassia fistula munda;
Ex oleo roseo, plantagine fac cataplasma,
745
Ac portulaca, semperviva solatroque.
Hic quoque principio fac ut nocitiva repulsa
Fiat materia cessetque doloris acumen;
Post hoc ex oleo violato, semine lini
Et fenugreci melliloto quoque malva,
750
Anseris aut adipe galli pessaria fiant,
Tentare supposita matrici sepe iuvabit
Hanc ad idem tentam fac vulve duriciemque:
Anseris hec adipem recipit gallique, crocumque,
Ana sex dragmas, cervi vitulique medulle
755
Ana bis binas, mellis quoque, masticis ana
Ac ysopi dragniam solam; lacti mulieris
Ac oleo roseo miscens supponito vulve.
Si fuerit gelidum, samsuco semine lini
Vtendum, fenugreco, ruta, camomilla,
760
Consimilesque teras herbas; cataplasmata fiant
Ex his aut tente predictis partibus apte.
Si saniem generet, tritici far, alphita, lini
Et fenugreci semen, carice cataplasma
Maturativum tibi dent et talia quedam.
765
Erupta sanie fiant pessaria mellis
Et ptisane, lactis asinini sive caprini,
Et que mundificant. Fiat si vulnus ibidem,
Mundificativis licite tunc utere primo,
Hinc constrictivis; balaustia, menta, roseque,
770
Psidia cum gallis, hec encathismata prestent.
Consolidativa tentas pessaria donent.
Aristologia duplex et acacia, myrrha,
Thus, licium, bolus, mastix sanguisque draconis.
44. de pruritu matricis
Sunt autem quedam quibus immoderatus habundat
775
Pruritus vulve, sic ut videantur habere
Affectum nimium coitus; repletio salsi
Flegmatis est causa, cholere vel sanguinis usti.
Fiat eis tenta: bombax albumine tincta,
Camphora, sic amidum, fex argentique cerusa,
780
Ac oleum roseum; supponat sepius ista,
Si fuerit vidua, fiet sic alleviata.
Immittendo sibi digitum scalpendo iuvabit,
Forte tamen melius virgam mittendo virilem.
Si virgo fuerit, tentam formare licebit
785
Et modice mollem virgeque virilis ad instar,
De nitro, creta, quibus et nasturtia iungas:
Ista simul trita si sint submissa iuvabunt.
45. de virginitate restituenda sophistice
Indiget istius etiam medicamine libri
Quam secretus amor veneris furibunda voluptas
790
Perlargam dederant ut amicis crura relaxans
Voto freta suo privetur virginitate,
Nubere cum sit opus, ignoret ut ista vir eius,
Excecabit eum sic virgo sophistica caute.
Pulvere contritum zucarinum sumat alumen
795
Ovi commiscens albumen aqua pluviali
In qua decocta sint pulegium, calamentum
His quoque consimiles herbe quas scripsimus ante;
His pannum rarum tingat bis terve quaterve;
Ipsa, prius quam vir amplexibus cius habundet,
800
Sepius istud idem cum minxerit illa reponat,
Est quoque predicto matrix prius ampne lavanda.
Ilicis aut cortex nuper si quando renatus
Et bene contritus mixtus sit aqua pluviali;
Hinc fiat tenta quam sic supponat et illa
805
Paulo prius vulve quam debeat illa coire.
Aut sic: plantago, sumac, bolus et rosa, galla
Maior consolida, chimoleaque thus et alumen:
Haec pluvialis aqua coquat omnia sufficienter:
His secreta loca foveat velut ante docetur.
810
Aut sic: infusas rubeas in aqua pluviali
Vvas per totam noctem cras decoquat illas
Fortiter hic ampnis, et postea colet easdem;
Qua colatura foveatur vulva frequenter,
Fortiter abstersa, repetatur sepius istud,
815
In qua virginea vitulinaque carta coquatur
Fortiter ut gluten; que desiccata secetur
Ilicis et gumma, cortex medianus et eius
Sorbi vel quercus medio cum cortice spine,
Quas tere cum gallis atramentoque draconis
820
Sanguine, cum rubeis uvis, et alumine, thure;
Iunge quibus myrrham, gariofila cum cinamomo,
Vt redolere queat melius, foveatur et istis.
Ne nimis interius caveat submittat eidem
Hoc urinales claudat ne forte meatus.
825
Omnibus est melius quibus hunc deludere possit:
Sanguisugam vulve pridie quani nubat, in ore
Cautius immittat, vulvam ne forte subintret;
Exeat hinc sanguis et crustula fiat ibidem
Sanguinis ob fluxum vulve strictumque meatum.
830
Sic cocundo virum deludet virgo sophista
Nec meretrix aliqua sit partibus his imitanda
Optans constringi fatue cum pulvere vitri,
Quod ledit vulvam quam reddit sanguinolentam
Atque viri membrum sic vulnerat excoriatum.
46. de inflatione vulve post coitum
835
Ex nimio vulva coitu si forsitan inflet,
Tunc in aqua calida sedeat qua malva coquantur
Pulegiumque diu; mulier curata resurget.
Aut frondes lauri, policaria, pulegiumque
Ista coquantur aqua, patiens cum sederit intra,
840
Per secreta loca fit fomentatio grata
Caulis et olibanum cui postea fumigium dent.