carmina Arundeliana 23

Reference basis text: C. J. McDonough, 1984

Other sections


Anni renouacio

Circumciso vicio

Remoto prepucio

Nobis sit inicium

5

Virtutis,

Nobis sit ad gaudium

Salutis.

Circumcidi voluit,

† qui mundo debuit,

10

Quia sic oportuit,

Vt non daret scandalum

Iudeis,

Set vt morem gereret

Sic eis.

15

Iohannes in carcere,

Clausus sensus littere,

Quam non venit soluere

Christus dei filius,

Set vere

20

Legem in se voluit

Implere.

Legum hec inplecio

Legis est dimissio;

Pellis amputacio

25

Vera circumscicio

Signatur

Vsque dum quod viuimus

Speratur.

Set spes renouabitur,

30

Dum res adimplebitur.

Tunc plene videbitur,

Quo<d> modo cognoscitur

Ex parte.

Sic enim deluditur

35

Ars arte.