carmina Arundeliana 24

Reference basis text: C. J. McDonough, 1984

Other sections


Licet eger cum egrotis

Et ignotus cum ignotis,

Fungar tamen vice cotis,

Ius vsurpans sacerdotis.

5

Flete, Syon filie!

Presides ecclesie

Imitantur hodie

Christum a remotis.

Iacet ordo clericalis

10

In respectu laicalis;

Sponsa Christi fit mercalis,

Generosa generalis;

Veneunt altaria,

Venit eucharistia,

15

Cum sit nugatoria

Gracia venalis.

Donum dei non donatur,

Nisi gratis conferatur.

Quod qui vendit vel mercatur,

20

Lepra Syri vulneratur.

Quem sic ambit ambitus,

Ydolorum seruitus,

Templo sancti spiritus

Non compaginatur.

25

O qui tenes hunc honorem

Frustra dicis te pastorem;

Set nec regis te rectorem

Renum mersus in ardorem.

Hec est enim alia

30

Sanguissuge filia,

Quam venalis curia

Duxit in vxorem.

In diebus iuuentutis

Timent annos senectutis,

35

Ne fortuna destitutis

Desit eis splendor cutis.

Set, dum querunt medium,

Vergunt in contrarium.

Fallit enim vicium

40

Specie virtutis.

Vt iam loquar inamenum,

Sanctum crisma datur venum;

Iuuenantur corda senum

Nec refrenant motus renum.

45

Senes et decrepiti

Quasi modo geniti

Nectaris illiciti

Hauriunt venenum.