De grege pontificum
Vix est preter vnicum
Dignitate dignus,
Cui nil tuto creditum,
5
Cuius fides hospitum
Solet esse pignus.
Minorum non minimus,
Cuius vox et animus
Nil habent commune,
10
Nec in se rem presulis
Nec habet in loculis
Graciam fortune.
Solus habet criminum
Quicquid in tot hominum
15
Mentes est diffusum.
Omnibus abutitur,
Que creasse legitur
Dominus ad vsum.
Seruus gule pocius
20
Quam nature filius
Sumit, vt consumat
Contra ius et ordinem,
Quicquid in libidinem
Forcius despumat.
25
Sitim temulencia,
Vomitu conuiuia
Non sat est finire:
Set, cum languet ebrius,
Vt repotet, pocius
30
Sitit resitire.
Cum apponi faciat
Sibi, quod sufficiat
Tribus Epicuris,
Cuncta passim demetit,
35
Nisi quod plus appetit
Ea, que sunt pluris.
Inuitatur precio
Venter in conuiuio,
Venus in cubili.
40
Et hoc empto carius
Delectatur amplius
Quam hac merce vili.
Postquam madet bibulus
Tunc deducet oculus
45
Exitus aquarum.
Extunc nec discrecio
Sexus nec excepcio
Fiet personarum.
Quis vel que sit obuiam,
50
Propter conscienciam
Non interrogatur.
Nil intactum preterit;
Quod se prius ingerit,
Prius occupatur.
55
Totus est venerius
Nec cursum alterius
Sequitur planete.
Totus est libidinis;
Hinc tota lex hominis
60
Pendet et prophete.
Si denominacio
Fiat ab officio,
Quod sit omni mane,
Deputare poteris
65
Septem dies Veneris
Omni septimane.
Cui si forte predices,
Quod debent pontifices
Esse luxu puri,
70
Id habens pro friuolo
Mauult cum apostolo
Nubere quam vri. /
Set si dicas "contine,"
Dicet: "In volumine
75
Pauli continetur
Non, vt quis contineat,
Set, vt suam habeat,
Cum qua fornicetur."
Vt aperte liqueat,
80
Hic in quo premineat
Ceteris et quantum,
Plures quidem pluries
Mentitos inuenies,
Set hu<n>c semel tantum.
85
Tot se modis protheat,
Vt modum non teneat.
Nam lesurus lenit
Et mulcet, vt mulgeat.
A quo, nisi veneat,
90
Gracia non venit.
Videt hu<n>c domestica
Sedulum, dominica
Mensa negligentem
In qua non diiudicat,
95
Quam nocens sacrificat
Sacrum innocentem.
Quem nil eque piguit,
Quam quod non interfuit
Illi iudicando,
100
Quem et Iudas vendidit
Et Iudea tradidit
Iudici nefando.
Tanto ducit tedio,
Tanto premit odio
105
Studia virtutum,
Acsi totis studiis
Totam vitam viciis
Soluat in tributum.
Cum sit fraudis laqueus,
110
Viciorum puteus,
Sordium lacuna,
Quot in mare flumina
<Tot in eum crimina>
Confluxerunt vna.
115
Pacem lite dirimit,
Innocentes opprimit,
Releuat nociuum.
Ius omne defederat,
Naturale temerat,
120
Spernit positiuum.
Fit ius ex iniuria,
Postquam iudex recia
Laxat in capturam,
Et olfacto munere
125
Facit condescendere
Censui censuram.
Quem non reddat stupidum?
De viru quot aspidum,
De quot viciorum
130
Prodiit visceribus,
Malis peior omnibus,
Pessimus peiorum?
A me si requiritur:
"Quis est, qui sic dicitur
135
Mendax et mendosus?"
Oblitus sum nominis,
Qula nomen hominis
Est "Obliuiosus."