Ave mater, stella maris,
Tu que virgo sola paris,
In te vita fit mortalis
Spiritusque corporalis.
Eya hec epithalamia
Celebri memoria
Concinant ecclesia.
O quam digna res stupore,
Quod pudoris salvo flore
Mamma divo plena rore
Lactat Christum ros aurore.
Eya hec epithalamia
Celebri memoria
Concinant ecclesia.
Conqueratur iam natura,
<Ruunt> eius enim iura,
Quando factor fit factura
Et creator creatura.
Eya hec epithalamia
Celebri memoria
Concinant ecclesia.
Ergo gemma castitatis,
Spes eterne libertatis,
Servos tue sanctitatis
Fac concives trinitatis.
Amen.