Illic forma rosae, picta fideliter,
A vera facie devia paululum,
Aequabat proprio murice purpuram,
Telluremque suo sanguine tinxerat.
5
Concludens sociis floribus, adfuit
Flos illic redolens gratus Adonidis,
Argentoque suo nobile lilium,
Praedicabat agros, imaque vallium.
Illic ore thymus disparere disputans
10
Certabat, reliquis floribus invidens
Narcissi sociis flore, iocantia
Ridebant tacito murmure flumina.
Vultu florigero flos aquileius
Florum praenituit lucifer omnium,
15
Vernalisque loquens temporis oti
Stellabat violae flosculus arbuta,
Picturae facies plena favoribus:
Hic florum speciem vivere iusserat
Quae regalis erat chartula nominis,
20
Scribentisque tamen nescia pollicis.
Hae sunt veris opes, et sua pallia,
Telluris species, et sua sidera,
Quae pictura suis artibus edidit,
Flores effigians arte sophistica.
25
His florum tunicis prata virentibus
Veris nobilitat gratia prodigi.
Haec byssum tribuunt, illaque purpuram;
Quae texit sapiens dextra favonii.