Petrus Blesensis carmina 4

Reference basis text: C. Wollin, 1998

Other sections


1.

O miranda fides, uenerabilis, alta, chorusca

Et speciosa nimis! Nimis utilis atque suauis

Fundamenta fides uirtutum continet in se,

Qua sine nulla potest uirtus fore uera realis;

5

Non uirtus uera est, que non fundatur in illa.

Qui caret ergo fide, uirtutem non habet ullam.

Non munita fide uirtus fucata colore

Continet apparens tegimen uirtutis in actu.

Est benedicta fides, firma anchora nostre salutis,

10

Fluctibus in cunctis pelagi confixa profundo,

Qua secura manet nauis quassata procellis,

Quam ligat ipsa fides sibi funibus articulorum.

Attribuit fidei castus miracula cuncta,

Nam tua sunt opera, Deus, omnia super in illa,

15

Fallere uel falli qui non uult nec ualet unquam;

Omneque possibile credentibus asserit esse.

Stant quoque cuncta fide, nichil est sine ponderis illa,

Quamuis exterius aliquid fore grande putetur;

Deficiente fide cadit omne, quod ante uirebat.

20

Vita igitur fides uera est, que dat bona uite.

Dat bona uera fides Domino uiuentia semper;

Datque oculos humiles, affectus corde repressos;

Dat se intelligere, sublimia credere prompte.

Vnde fide iustus sic semper uiuere fertur;

25

Dum notis reputat, que non capit esse suprema,

Ducitur, ut celsa plus diligat et ueneretur.

Nascitur hinc humilis uirtus caritasque suauis,

Hec simul adiuncte totam cupiunt bonitatem.

Dum putat offensum dilectum perdere culpa,

30

Nascitur inde timor, quo uult mala cuncta cauere.

Dum reputat cumulos summarum diuiciarum,

Affectus rapitur uehementer ad alta petendum.

Sicque fides radix uirtutibus est et origo;

Est humilis, calida, suspirans semper ad alta,

35

In uanis deperire locum nequit illa quietis,

Qua prodire solent uirtutes germine cuncte.

Nascitur hac igitur spes ardens circa bonorum;

Que sunt uera bona, desiderat atque requirit.

Gignitur hinc odium contra omne, quod est periturum.

40

Hinc amor exoritur pacienter ferre molesta;

Virtus difficilis, paciencia, nascitur inde,

Ex qua martirium, quo palme et digna corona.

Sic quecumque fide uirtus generatur amanda;

Sic eterna datur per eandem uita beata.

45

Credere oportet eum, qui incognita discere gliscit;

Sic quoque discipulus sumit documenta magistri;

Expedit hoc homini: debet magis omnipotenti

Credere ueraci, qui numquam fallere possit.

Credulitas hominum, per quam sibi plurima credunt,

50

Est humana fides, fidei s<c>intillula diue.

Nam perit absque fide bona conuersatio, mores,

Fedus amicicie, dulcis connexus amoris;

Absque fide genitus cognoscit nemo parentes;

Deperit absque fide reuerentia tota parentum,

55

Coniugis affectus, dilectio consociorum,

Dulcia nature solacia sanguinis ampla;

Absque fide pereunt aliis uirtus et documentum

Cuncta decora simul omnis confunditur ordo.

... hec ille

 

2.

Qui seminant in loculis

Per dandi frequens mutuum,

Reddituum

Gaudebunt de manipulis.

Nummus nunquam examinat,

Quos ordinat:

Non enim seruit numini,

Set homini.

Nummus claudit et aperit;

Et, quod non seminauerit,

Metit in agro Domini.

Beati qui esuriunt,

Et arcessito Simone

Per mammone

Questum prebendas rapiunt.

Qui dat, est potens omnium

Per medium.

Et quia mundus eligit,

Qui porrigit,

Cur exclamare dubitem

Super plenum et diuitem:

"Beatus, qui intelligit!"

O nummi priuilegium!

Vix inuocatur alius

Propicius

Deus in adiutorium.

O nummo tributoriam

Ecclesiam!

Non hec in nostra curia

Contagia:

Nam confidenter ambulant,

Qui Curios non simulant,

Nec uiuunt Bachanalia.

3.

Discat cancellarius,

Quam uarius

Sit rerum exitus,

Ammonitus

Nec altum sapere,

Nec temere

Cor suum apponere

Fallaci glorie!

Diuicie

Si affluant,

Vtatur parcius,

Quam tocius

Ne diffluant.

Ex opum aggere

Non pascat stulticiam.

Auget materiam

Furoris,

Quisquis mendacem populum

Ad cumulum

Fauoris

Sequitur,

Et nititur

Oleo

(Quod doleo)

Inungi peccatoris.

Fallax et uarium

Fortune studium!

Vides, ut folium,

Quod uento rapitur,

In altum tollitur,

Et subito deprimitur.

Tali sub ymagine

Ludit in homine,

Ceco libramine

Actus suos ponderat.

Nam qui nuper uenerat

Ad nos albis pedibus,

Citis traxit passibus

Hominem tantillum

In solium

Potentium,

Et nubes suscepit illum.

Non stat in directo

Pes suus, set recto

Breuis subicitur;

Iambus efficitur

Per inequales gressus.

Hos habet excessus

In opere,

Nec potest latere

Mentis inequalitas;

Set claudicat,

Dum iudicat:

Ex cordis adipe prodit iniquitas.

Mentis inequalitas

Pedi conformatur.

Informis conformitas

Qua sic deformatur:

Quod pes mentem loquitur,

Pedi mens ascribitur.

Equaliter diuiditur

Inequalitatis

Vicium.

Homo uanitatis

Extendit brachium

In Christi sanctuarium,

Et intellexit temere

"Christos meos nolite tangere!"

Lesit sacerdotium

Hostis sacerdotum;

Prestruxit insidias

Et insidias

Falsas respexerat.

Set - Deo gratias -

Lesus est, qui leserat,

Fugit, qui fugauerat,

Vt impleatur totum,

Quod Dauid cecinerat:

"Semitas iustorum

Iniqui considerant,

Set laqueis,

Quos eis

Tetenderant,

Comprehensus est pes eorum."

Nulla lex equior

Nec gratior,

Quam, quas tu statueris,

Leges tuis humeris

Sustineas,

Vt per eas

Pereas,

Si perire debeas.

O dire pontifex,

Immo necis artifex,

Qui non es ueritus

Laqueos interitus,

Quod mortis aditus,

Iustis pretendere,

Excutere

De puluere!

Quod (causam tuam iudica)

Iniqua

Agebas superuacue,

Merito legis tue

Puniris sententia:

Arte peris propria.

De cetero,

Si te non docuero,

Per te doctus eris;

Retinens memoriter

Illud euangelicum,

Vnicum

Tocius iuris speculum,

Cum leges dederis:

"Quod tibi uis fieri, alii ne feceris!"

Quid molles habitus

Enerues tunice

Cum tumido pontifice?

Quem fouit spiritus

Laudis yronice,

Et publice

Monstrabat omnis digitus

Expositus

A seclis yperbolice

Galaxia

Nutans prolabitur,

Et scenice

Subducitur

In mulieris spolia.

In huius opere

Mira metaphora;

Ridendus hinc in tempora;

Togam pro podere

Succinctus per fora,

Et mafora

Pro mitra comptus, temere

Componere

Gradum nouit per littora.

Vestigia

Nutans dum pertrahit

Ad equora,

Plebs detrahit

Feda captiuo spolia.

Tra<n>scendens gloria

Cum clero populum,

Rectoris imitans baculum

Virga mensoria,

Factus in seculum

Ridiculum,

Arte fit institoria

Risoria

Nouum mundi spectaculum;

Et uilia

Nutans, dum abdicat

Se masculum,

Mox indicat

Semiuirum per spolia.

Assumpta specie

Sexus, quem oderat,

Neuter factus, ut par erat

Sue uesanie,

Penas ut proferat,

Quas sumpserat

Ex maiestatis regie

Progenie,

Eneruiter accelerat;

Et mollia

Nutans, prauus pium,

Quo leserat,

Supplicium

Dans loco perdit spolia.

4.

Non carnis est sed spiritus

Hoc meum natalicium:

Per carnem prius editus,

Collapsus sum in uicium

Et puteum interitus;

Nunc uere uite redditus

Feror ad matris gremium,

Sollempne duco gaudium

Hoc gratie natali:

Me pater uocat filium,

Et ducit ad conuiuium

In ueste nuptiali.

De successu glorior,

Solito liberior,

Solutus a tributo,

Leuor et excutior

A paleis et luto.

Vt penitus me comperi

Mortis hausisse poculum,

Misertus pater miseri

Soluit peccati uinculum,

Mundans a sorde ueteri,

Deditque diues pauperi

Stolam primam et anulum

In fidei signaculum

Et ueniam reatus,

Et saginatum uitulum

Dat dulce pater epulum,

Quo uiuo recreatus.

De successu <glorior,

Solito liberior,

Solutus a tributo,

Leuor et excutior

A paleis et luto.>

Cum in honore fueram,

Non intellexeram,

Que uite foret ratio,

Sed aio:

"A patre detur filio,

Que me contingit, portio!"

Quam postquam obtinu<e>ram,

Mentis, quam dedit liberam,

Abusus sum arbitrio:

Me turpem omni uicio

Expositum

Et deditum

Longinqua cepit regio.

De successu glorior,

<Solito liberior,

Solutus a tributo,

Leuor et excutior

A paleis et luto.>

Quam prius demerueram

Agendo perperam,

Ad ueniam deuenio -

Nunc sentio,

Regressus ab exilio,

Que patri miseratio:

Plus reddit, quam amiseram,

Sed per excelsi dexteram

Hec facta est mutatio,

Cuius est operatio,

Quod humiles

Ac debiles

In regum locat solio.

De successu glorior,

<Solito liberior,

Solutus a tributo,

Leuor et excutior

A paleis et luto.>

Ara porcorum fetida

Gregem immundum paui,

Fame compulsus ualida

Me siliquis cibaui -

Nec minus esurio,

Dum cum porcis capio

Pastum leguminis,

Sed me porriginis

Vlcerat transitio;

Nunc cuncta secat ualida

Dextra medentis uiuida,

Cui me subiugaui.

De successu glorior,

<Solito liberior,

Solutus a tributo,

Leuor et excutior

A paleis et luto.>

Audiuit frater emulus

Simphoniam et chorum,

Cuius est nequam oculus

De gratia donorum:

Egre fert, quod ueniam

Ad misericordiam

Superni numinis,

Quod sui seminis

Fructus usu capiam.

In ius hereditarium

Resignat pater filium

In sede beatorum.

De successu glorior,

<Solito liberior,

Solitus a tributo,

Leuor et excutior

A paleis et luto.>

5.

De grege pontificum

Vix est preter unicum

Dignitate dignus,

Cui nil tuto creditum,

Cuius fides hospitum

Solet esse pignus.

Minorum non minimus,

Cuius uox et animus

Nil habent commune;

Nec in se rem presulis,

Nec habet in loculis

Graciam Fortune.

Solus habet, criminum

Quicquid in tot hominum

Mentes est diffusum.

Omnibus abutitur,

Que creasse legitur

Dominus ad usum.

Seruus gule pocius

Quam Nature filius

Sumit, ut consumat

Contra ius et ordinem,

Quicquid in libidinem

Forcius despumat.

Sitim temulencia,

Vomitu conuiuia

Non sat est finire:

Set, cum languet ebrius,

Vt repotet, pocius

Sitit resitire.

Cum apponi faciat

Sibi, quod sufficiat

Tribus Epicuris,

Cuncta passim demetit,

Nisi quod plus appetit

Ea, que sunt pluris.

Inuitatur precio

Venter in conuiuio,

Venus in cubili.

Et hoc empto carius

Delectatur amplius

Quam hac merce uili.

Postquam madet bibulus,

Tunc deducet oculus

Exitus aquarum.

Extunc nec discrecio

Sexus nec excepcio

Fiet personarum.

Quis uel que sit obuiam,

Propter conscienciam

Non interrogatur.

Nil intactum preterit;

Quod se prius ingerit,

Prius occupatur.

Totus est Venerius,

Nec cursum alterius

Sequitur planete.

Totus est libidinis;

Hinc tota lex hominis

Pendet et prophete.

Si denominacio

Fiat ab officio,

Quod fit omni mane,

Deputare poteris

Septem dies Veneris

Omni septimane.

Cui si forte predices,

Quod debent pontifices

Esse luxu puri,

Id habens pro friuolo,

Mauult cum Apostolo

Nubere quam uri.

Sed si dicas "Contine!",

Dicet: "In uolumine

Pauli continetur

Non, ut quis contineat,

Sed, ut suam habeat,

Cum qua fornicetur."

Vt aperte liqueat,

Hic in quo premineat

Ceteris et quantum:

Plures quidem pluries

Mentitos inuenies,

Sed hu<n>c semel tantum.

Tot se modis protheat,

Vt nodum non teneat;

Nam lesurus lenit

Et mulcet, ut mulgeat.

A quo, nisi ueneat,

Gracia non uenit.

Videt hu<n>c domestica

Sedulum, Dominica

Mensa negligentem,

In qua non diiudicat,

Quam nocens sacrificat

Sacrum innocentem.

Quem nil eque piguit,

Quam quod non interfuit

Illi iudicando,

Quem et Iudas uendidit

Et Iudea tradidit

Iudici nefando.

Tanto ducit tedio,

Tanto premit odio

Studia uirtutum,

Ac si totis studiis

Totam uitam uiciis

Soluat in tributum.

Cum sit fraudis laqueus,

Viciorum puteus,

Sordium lacuna;

Quot in mare flumina,

<Tot in ipsum crimina>

Confluxerunt una.

Pacem lite dirimit,

Innocentes opprimit,

Releuat nociuum.

Ius omne defederat,

Naturale temerat,

Spernit positiuum.

Fit ius ex iniuria,

Postquam iudex recia

Laxat in capturam,

Et olfacto munere

Facit condescendere

Censui censuram.

Quem non reddat stupidum,

De uiru quot aspidum,

De quot uiciorum

Prodiit uisceribus,

Malis peior omnibus,

Pessimus peiorum?

A me si requiritur:

"Quis est, qui sic dicitur

Mendax et mendosus?"

Oblitus sum nominis,

Quia nomen hominis

Est "Obliuiosus".

5bis.

De grege pontificum

Non est preter unicum

Dignitate dignus,

Cui nil tuto creditum,

Cuius fides hospitum

Solet esse pignus.

Minorum non minimus,

Cuius uox et animus

Nil habent commune;

Nec in se rem presulis,

Nec habet in loculis

Graciam Fortune.

Solus habet, criminum

Quicquid in tot hominum

Mentes est diffusum.

Omnibus abutitur,

Que creasse legitur

Dominus ad usum.

Sitim temulentia,

Vomitu conuiuia

Non sat est finire:

Set, cum languet ebrius,

Vt repotet, potius

Sitit resitire.

Seruus quidem potius

Quam Nature filius

Sumit, ut consumat

Contra ius et ordinem,

Quicquid in libidinem

Forcius despumat.

Postquam madet bibulus,

Tunc deducet oculus

Exitus aquarum.

Extunc nec discretio

Sexus nec exceptio

Fiet personarum.

Quis uel que sit obuiam,

Propter conscientia<m>

Non interrogatur.

Nil intactum preterit;

Quod se prius ingerit,

Prius occupatur.

Cum apponi faciat

Sibi, quod sufficiat

Tribus Epicuris,

Cuncta passim demetit,

Nisi quod plus appetit

Ea, que sunt pluris.

Inuitatur precio

Venter in conuiuio,

Venus in cubili.

Et hoc empto carius

Delectatur potius

Quam hac merce uili.

Totus est Venerius,

Nec cursum alterius

Sequitur planete.

Totus est libidinis;

Hinc tota lex hominis

Pendet et prophete.

Si denominatio

Fiat ab officio,

Quod fit omni mane,

Deputare poteris

Septem dies Veneris

Omni septimane.

Videt hunc domestica

Sedulum, Dominica

Mensa negligentem,

In qua non diiudicat,

Quam nocens sacrificat

Sacrum innocentem.

Vt aperte liqueat,

Hic in quo premineat

Ceteris et quantum:

Plures quidem pluries

Mentitos inuenies,

Sed hunc semel tantum.

Cum sit fraudis laqueus,

Vitiorum puteus,

Sordium lacuna;

Quot in mare flumina,

Tot in ipsum crimina

Confluxerunt una.

Quem non reddat stupidum,

De uiru quot aspidum,

De quot uitiorum

Prodiit uisceribus,

Malis peior omnibus,

Pessimus peiorum?

Tot se modis protheat,

Vt nodum non teneat;

Nam lesurus lenit

Et mulcet, ut mulgeat.

A quo, nisi ueneat,

Gratia non uenit.

Tanto premit odio,

Tanto ducit tedio

Studia uirtutum,

Ac si totis studiis

Totam uitam uitiis

Soluat in tributum.

Cui sic est in studium,

Quicquid sacris obuium

Venit institutis,

Quasi uirtus nescia,

Quasi mortis deuia

Vie sint salutis.

Quem nil eque piguit,

Quam quod non interfuit

Illi iudicando,

Quem et Iudas uendidit

Et Iudea tradidit

Iudici nefando.

Cui si forte predices,

Quod debent pontifices

Esse luxu puri,

Id habens pro friuolo,

Mauult cum Apostolo

Nubere quam uri.

Cui si dicas "Contine!",

Dicet: "In uolumine

Pauli continetur

Non, ut quis contineat,

Set, ut suam habeat,

Cum qua fornicetur."

Qui cum sue minime

Curam gerat anime,

Curas ceterarum

Dispensando ceteris,

Securus de miseris

De se curat parum.

Pacem lite dirimit,

Innocentem deprimit,

Releuat nociuum.

Ius omne defederat,

Naturale temerat,

Spernit positiuum.

Fit ius ex iniuria,

Cum hic iudex retia

Laxat in capturam,

Et olfacto munere

Facit condescendere

Censui censuram.

Queri potest merito,

Quis hec ex abscondito

Duxit in preclarum;

Nam quis sic se reserat,

Vt in lucem proferat

Opus tenebrarum?

Qui nil uel in noctibus

Agit absque testibus

Vegetis et uiuis,

Fas in testimonium

Produci si testium

Sit diminutiuis.

A me si requiritur:

"Quis est, qui sic dicitur

Mendax et mendosus?"

Oblitus sum nominis,

Quia nomen hominis

Est "Obliuiosus".

6.

Laudate, pueri,

Nascentem puerum

Purgato ueteri

Fermento ueterum!

Qui puer es,

Ne properes

In uitium, uideto;

Sed caueas,

Ne careas

Etatis epiteto!

Puer hoc proprie

Sibi uocabulum

Per innocentie

Defendat titulum.

Rem nominis

Et criminis

Perdet immunitatem,

Qui preuia

Malitia

Subpleuerit etatem.

A pueris

Pre ceteris

Sibi laudes exigit,

Et eligit

A paribus laudari;

Puerilis puritas

Vt paritas

Sit uel in euo pari.

Vt igitur

Exigitur,

Digne laudet Dominum

Grex uirginum

Ludatque reuerenter,

Licite non luditur,

Ni sumitur

Licentia prudenter.

Quasi modo geniti

Vagiant infantes,

Et infantis incliti

Laudibus uacantes;

Dicant singuli:

"Salue maiestas paruuli

Saluare uenientis,

Salus populi,

Pater futuri seculi,

Principium presentis!"

Ad illius presulis

Decus et decorem,

Qui surrexit paruulis

Agnus in pastorem,

Laudes debitas

Exsoluat hec sollempnitas

In presulem promoto

* * *

* * *

* * *

7.

<I>nuehar in Venerem,

Nisi resipiscat,

Et dediscat

Veterem

Malignandi spiritum,

Quo principiis

Blanditur,

Et blandiciis

Molitur

Tristem letis exitum.

<Non est grata satis,

Ni se Venus gratis

Exibeat;

Nam si uenit, ut ueneat,

Cum debeat

Beare, magis debeat.>

Prius de ludibrio

Veneris incertus,

Nunc expertus

Sencio,

Quam sit male fidei.

Non exaudior

Blanditus,

Vnde blandior

Inuitus,

Et inuitor inuehi.

Non est grata satis,

Ni se Venus gratis

Exibeat;

Nam si uenit, ut ueneat,

Cum debeat

Beare, magis debeat.

Ab annis cepi teneris

Cum miseris

Seruire castris Veneris,

Nec adhuc statum muto;

Sed cum sim pene penitus

Emeritus,

Adhuc me uexat seruitus

Et adigit tributo.

Non est grata satis,

<Ni se Venus gratis

Exibeat;

Nam si uenit, ut ueneat,

Cum debeat

Beare, magis debeat.>

In hoc se gessit forcius

Quam alius

Laertis ille filius,

Cuius capud inmune

Ab hac transit angaria

Sollercia,

Qui solus Solis filia

Potitus est impune.

Non est grata satis,

<Ni se Venus gratis

Exibeat;

Nam si uenit, ut ueneat,

Cum debeat

Beare, magis debeat.>

Cur amo, si non amor?

Satius est, ut amor

In odium uertatur.

Sed absit, quod amantium

Remedium

Sit odium,

Quod initum per gaudium

Consorcium

Diuorcium

Per gaudii contrarium

Sorciatur!

Non est grata satis,

<Ni se Venus gratis

Exibeat;

Nam si uenit, ut ueneat,

Cum debeat

Beare, magis debeat.>

In odium conuerti

Nec ius amoris certi

Nec finis est probandus.

Amorem enim odio

Si finio,

Si uitio

Per uitium subuenio,

Desipio;

Si studio

Sanitatis insanio,

Non sanandus.

Non est grata satis,

<Ni se Venus gratis

Exibeat;

Nam si uenit, ut ueneat,

Cum debeat

Beare, magis debeat.>

8.

Diuicie si affluant,

Nolite cor apponere!

Confluant et refluant

Fluxu quodam temere.

Verum spondent uiuere,

Set soluere

Nequeunt promissum;

Taleque promittere

Nos misere

Trahit in abissum.

Vincla nobis uinciunt,

Sirenumque consimiles

Trahunt et alliciunt

Captiuos et debiles.

O quam miserabiles,

Qui labiles

Census admirantur,

Quibus res flexibiles

Et flebiles

Mentes depredantur!

In his decor indecorus,

Inquieta requies;

In his honor inhonorus

Et leta tristicies;

In his iocus iniocosus,

In hiis planctus planctuosus,

Et suspecta species.

In hiis questus dampno plenus,

Impotens potencia;

In hiis successus egenus,

Diues indigencia;

In hiis mel infectum felle,

In hiis fel conditum melle,

In hiis fallax gloria.

Applaudunt hec primitus,

Letoque principio

Pares spondent exitus

Sub quodam mendacio.

Istudque quamplures ledit,

Quod ut ceca sors incedit

Cursu quodam deuio,

Non reddens inicium

Medio uel medium

Consonum inicio.

Vera fide stabiles,

Constanter respuite

Res fluxas et fragiles!

Regnum Dei querite,

Et ut filii sitis Dei,

Nec ab eo pharisei,

Que sursum sunt, sapite:

Terrenis, que fluctuant,

Licet uobis affluant,

Numquam cor apponite!

9.

Dum prius inculta

Coleret uirgulta

Estas iam adulta,

Hieme sepulta,

Vidi

Viridi

Phillidem sub tilia,

Vidi

Phillidi

Queuis a<r>ridencia.

Inuideo,

Dum uideo.

Sic capi cogit sedulus

Me laqueo

Virgineo

Cordis uenator oculus,

Visa captus uirgine.

Ha morior!

Set quauis dulcedine

Mors dulcior.

Sic amanti uiuitur,

Dum sic amans moritur.

Fronte explicata

Exiit in prata,

Ceu Dione nata

Veneris legata.

Videns

Inuidens

Huc spe duce rapior.

Ridens

Irridens

Arridenti blandior.

Set tremula

Virguncula

Frondis in modum tremule,

Vt primula

Di<s>cipula

Nondum subducta ferule,

Tremit ad blandicias.

Ha morior!

<Set quauis dulcedine

Mors dulcior.

Sic amanti uiuitur,

Dum sic amans moritur.>

Respondendi metus

Trahit hanc ad fletus;

Set rapina letus

Amor indiscretus

Meam

In eam,

Vt pudoris tangere

Queam

Lineam,

Manum mittit propere.

Dum propero,

Vim infero

Posti minante machina;

Nec supero,

Nam aspero

Defendens ungue limina

Obserat introitus.

Ha morior!

<Set hec michi penitus

Mors dulcior.

Sic amanti uiuitur,

Dum sic amans moritur.>

Tantallus admotum

Non amitto potum.

Set, ne tamen totum

Frustret illa uotum,

Suo

Denuo

Iungens collo brachium

Ruo,

Dirruo

Tricaturas crurium.

Vt uirginem

Deuirginem,

Me toti totum insero;

Vt cardinem

Determinem,

Duellum istud refero:

Sic in castris milito.

Ha morior!

<Set hec michi penitus

Mors dulcior.

Sic amanti uiuitur,

Dum sic amans moritur.>

10.

Veneris

Prosperis

Vsa successibus,

Turba, nascentibus

Floribus teneris,

Ex<s>equaris

Priscum morem,

Ad amorem

Accingaris,

Sceleris

Pretermissis ceteris!

Solitum

Debitum

Reddite Veneri,

Iuuenes teneri!

Laudes et meritum

Is eneruat

Iuuentutis,

Qui uirtutis

Formam seruat.

Libitum

Pueris est licitum!

Iupiter,

Arbiter

Rerum, instituit

Nichil, dum libuit,

Fieri turpiter.

Sic edixit,

Sicque, uotis

Vsus totis,

Suo uixit

Iugiter

Edicto conformiter.

Viuere

Temere

Satagam igitur -

Qui Iouem sequitur,

Non degit temere:

Fixus telo

Voluptatis,

Voluptatis

Vtar uero

Sidere,

Nauigans sub Venere.

11.

In noua fert animus

Via gressus dirigere;

Non pudet, quia lusimus,

Sed ludum non incidere,

Si temere

De cetero

Distulero,

Non currens ad remedia,

Canitie

Cotidie

Citante peremptorie,

Liquet de contumatia.

12.

Vitam duxi iocundam sub amore,

Plus libitum

Quam licitum

Attendens,

Sed a uita resipisco priore,

Plus studiis

Quam neniis

Contendens.

Vt que causa? Compellor unica:

Ne me Fama suo priuet fauore,

Dum sub uita uiuo filargica.

Impendisse libet tempus amori,

Ne nesciam,

Cum cupiam

Fugisse:

Malis na<m>que medela certiori

Occurreris,

Cum poteris

Nouisse.

Ergo sciens, quid sit illicitum,

Redeunti non concedam furori,

Sed uitabo malum precognitum.

Potest namque, ne dampnemus amorem,

Vel ueniam

Vel gratiam

Mereri:

Reddit enim amantem minorem

Affabilem

Et d<o>cilem,

Vereri,

Quicquid turpe putat - et amplius,

Non nichil est: ne forte preter morem

Dum carpitur fructus Venereus.