1
Carmina psallere voce lyra,
Edere tunc iuvat arte melos,
Quomodo lactea turba perit,
Principis impie caesa dolo,
Ipsaque sanguine tincta suo est.
2
Ast ubi se furiata lues
Excitat, inque necem domini
Provocat invida corda ducis,
Concite mittere cogit eum
Sternere et agmina plura nece.
3
Ceu leo nam fremit in facinus,
Cuius ab ore tener subito
Effugit agnus in arva procul:
Vertit in innocuum arma gregem,
Atterit, excruciat, lacerat:
4
Sic Herodes, stimulante chao,
More lupi furibundus, amens,
Parvula millia strage dedit,
Turgidus, horridus atque ferox,
Christus et arma nefanda vitat.
5
Quis tibi tunc, lanio, ardor erat
Talia cum quoque prospiceres,
Pectore quosve dabas gemitus
Cum puerilia membra secans,
Matribus ipse lugere dabas?
6
Dux bonus, arbiter egregius,
Sanguine pasceris innocuo,
Corporibus minimis inhians,
Viscera sobria dilaceras,
Gaudia mors aliena dabit.
7
Ergo age, tortor, adure, seca,
Divide membra coacta luto,
Solvere rem fragilem facile est;
Non penetrat dolor interius:
Mentis in arce manet dominus.
8
Hic funeris quia causa fuit,
Praemia his super astra dabit;
Tu quoque mortis amator amens,
Mortis in extima iure cadis,
Et gemitum sine fine dabis.
9
Cedat amor lacrimantum hominum,
Qui celebrare suprema solent,
Flebile cedat et officium:
Martyribus quia regna patent,
Gaudia perpetuoque manent.
10
O socii, sine fine deum
Carmine iam resonemus eum,
Qui sua munera rite dedit,
Nostra libenter et ipse capit.
Christus et optimus hic deus est.