Exodi liber primus
Hec duodena patrum sunt nomina qui, quasi plebis
Semina Iudaice, tot tribuere tribus:
Cum Simeone Ruben, Ysachar, Leui, Zabulon, Dan,
Neptalim et ludas, Beniamin et Gad, Aser;
5
Bis senumque Ioseph numerum supplebat, honore
Preditus, Egyptum sub Pharaone regens.
Cum domibus uenere suis animeque fuerunt
Septene decies tresque dueque simul.
Cum legis hos fines animas intrasse uirorum,
10
Quod pars pro toto ponitur una uide.
Illic multiplici numero creuere, fuitque
Paucis e granis fertilis orta seges.
Rex nouus inde Ioseph ignorans uexat Hebreus,
Opprimit, affligit, dat mala multa pati.
15
Rex noctis Sathanas Egypti rege notatur,
Nescius iste Ioseph, nescius ille Dei;
Ille Dei populum per multa flagella fatigat,
Affligit uariis fraudibus ille bonos.
Egypti princeps muliebrem uiuere sexum
20
Imperat et mergi cogit in amne mares:
Demon femineos et molles diligit actus
Et sanctos odit persequiturque uiros.
Matribus astantes grauidis Phua, Sephora morti
Furantur pueros, mente timendo Deum,
25
Et quia diuinus timor harum corda repleuit,
His Domini pietas est operata domos:
Vtraque doctores signat; qui fonte renatos
Seruant et uerbi dant alimenta sacri;
His diuina domos promittit gratia, factas
30
Non hominum manibus moribus immo bonis.
De ortu Moysi
Vitalem Moyses hoc tempore prodit ad ortum,
Per quem Iudeis lex fuit orta Dei.
Hunc fiscella neci furatur scirpea; ripe
Fluminis expositus, flens puer auget aquas.
35
Aure bibit pueri uagitum filia regis,
Tolli iussit, ali fecit, amauit eum.
Vt pueri species Pharaonis lumina pascat,
Adduci puerum patris in ora iubet.
Tanta quidem forme maiestas fulsit in illo
40
Vt phenix dici posset et esse puer;
Huic etiam forme sensum natura maritat
Et quasi coniugium fecit utroque nouum.
Pascit in hunc oculos Pharaonis curia, cuius
Splendidior uultu regia mensa nitet,
45
Dumque stupent, Moyses e regis fronte coronam
Tollit utraque manu, frangit utroque pede.
Regius augur in hunc figens sua lumina, ferrum
Figere uult, sed eum regia uirgo tenet.
Teste quidem Iosepho regi predixerat augur
50
Quod puer Egypti destruet omne decus;
Accidit hoc cum post Moysen mare transit Hebreus
Et maris unda uorat cum Pharaone suos.
Idem sermo fuit Christi completus in ortu:
Dum subit Egyptum, templa profana ruunt.
55
Expirat Moysi pugnans Egyptius ictu,
Et sterilis sterile corpus arena tegit;
Sic ope diuina Sathane iacet obruta uirtus,
Que tamen in sterili corde latendo manet.
Non recte Moysi rixans respondit Hebreus,
60
Pro uerbis reddens impia uerba piis:
Impia sic Christum ridet Iudea docentem;
Dum serit ille fauos, ista uenena parat.
Ad Madian Moyses post probra recurrit Hebrei:
Post mala probra, crucem, Christus ad astra redit.
65
Sephora, que Moysi placet, ecclesie fuit umbra:
Illa decens facie, pulchrior ista fide.
Post obitum regis cuius subduxerat ensi
Se Moyses, pulsat Israel astra prece;
Celi distillant rorem dulcedinis, aures
70
Intrat diuinas uox lacrimosa precum;
Ergo Deo sedit ut liberet Israel, aurum
Extrahat a flamma, tollat ab hoste suos.
Forte gregem soceri Moyses dum pasceret, intrat
Desertum; patet huic uisio mira Dei.
75
Stat rubus igne micans, ardore carens; stupet ignis
Viribus in dumo se caruisse suis.
Virgo parens rubus est: rubus e spinis trahit ortum,
Hec de Iudeis ut rosa nata fuit.
Lucet et ignescit sed non rubus igne calescit:
80
Virgo parit sed flos non pariendo perit.
Igne nitet dumus, non est tamen ardor in illo:
Absque calore nitor est sine labe pudor.
Ad noua uisa suum prohibens accedere seruum,
Vox ex igne uolans grande figurat opus:
85
Nempe sacri partus archanum nobile nunquam
Scrutari debes, quod penetrare nequis.
Sic Dominus Moysi: "Patris exto tui Deus, Abram
Sum Deus ac Isaac sum Deus atque Iacob;
Afflictum uidi populum, quem deprimit, angit,
90
Excruciat Pharao fraude, labore, fame;
Huic populo dices: Huc me misit Deus ut uos
Ex Pharaone trahat efficiatque suos.
Si querat populus quo nomine dictus honorer,
Hec responsa dabis: 'Est sibi nomen Inest.'"
95
Patrum qui morti soluerunt debita dicit,
Non sine re typica, se Deus esse Deum;
Hic condempnat eos qui post data corpora morti
Vitales animas uiuere posse negant.
Est istud nomen cunctis mirabile; presens,
100
Non aliud tempus, monstrat habere Deum.
Sic iterum Moysi Deus: "Hec Pharaonis in aures
Sparge: Relinque meos ut michi sacra parent;
Ad deserta tribus properando diebus, ibidem
Aras ponemus et sacra digna Deo.'"
105
Desertum notat ecclesiam de gentibus ortam,
Que deserta prius, nunc fit amica Dei;
Hic sacra digna Deo fiunt, hec crimina mundant;
Non aliquas maculas cetera sacra lauant.
Est uia pura fides qua debes currere; Patrem,
110
Natum, Pneuma Sacrum tres reor esse dies.
Quod Deus Egyptum spoliare precipit auro,
Vestibus, argento, forte stupere potes.
Hic typicum sensum pete, quid signetur in illis
Inspice, doctrine pondus inesse scias.
115
Egyptum fugiens argentum deferat, aurum
Eripiat, uestes tollat et inde ferat:
Sic mundum fugiens uirtutes tollat ab illo;
Si quid inesse boni uiderit, inde ferat.
Munditiam uestes, doctrinam denotat aurum,
120
Argenti splendor splendida uerba notat.
De uirga per quam fiunt miracula
Virga Dei serui terre proiecta fit anguis;
Ille rapit caudam, prima figura redit.
Quam tenuit Moyses Iudeam uirga figurat,
Quam primum tenuit per sacra iussa Deus,
125
Que modo fit serpens nam fundit ubique uenenum,
Nec Christum credens, nec sua iussa sequens.
Cauda notat finem quia plebs, licet impia, Christum
Credet et in mundi fine fidelis erit.
Missa sinu Moysi manus, inde retracta, sequente
130
Lepra, post sinui reddita, signat idem.
Lympha super terram perfusa notat quod in orbis
Partes fusa, uagans ibit Hebrea tribus.
Omnis Romanus rex Cesar dicitur; omnem
Egypti regem sic Pharaona uocant.
135
"Cor Pharaonis," ait Deus, "indurabo; cor eius
Non faciam molle." Vox sonat ista Dei.
Respondit Moyses: "Ex quo tuus est michi factus
Sermo? Carens uerbis, me mea lingua fugit;
Quis placet ergo tibi mittatur." Ait Deus: "Aaron
140
Frater sit socius; os erit ille tuum."
Vt petat Egyptum, Moyses succinctus abibat,
Sed Deus obstat ei, iure minando necem.
Nato pelliculam mox aufert Sephora dicens,
"Sponsus sanguinis es." Sic stetit ira Dei.
145
Ire celestis motum res ista refrenat;
Petra secans puerum fit medicina patri.
Quod Dominus iussit prius hoc intellige; primum
Non erat incisus matre uetante puer.
Illa quidem gentilis erat rituque paterno
150
Degere querebat se puerumque suum.
Vult Deus hanc igitur culpam punire, sed iram
Extinguit Domini factus apella puer;
Forsan obesset et hoc Moysi, quia credere patri
Gentilis pueri nollet Hebrea tribus.
155
Christum petra notat, exemplo cuius ab omni
Illecebra iusti membra secare solent.
Iuncto fratre suo Moyses his uocibus aures
Vngit Hebreorum, iussa ferendo Dei:
"Dulcia uerba fero uobis. Sum missus ab illo
160
Qui Deus est uester, ut sacra detis ei.
Hic Abraham Deus est Isaacque Iacobque, suumque
Nomen Adonai non patefecit eis."
His tribus Hebreos omnes intellige, quorum
Sanguine Iudaice stirpis origo fuit.
165
Nomen Adonai Dominus Iesus est quod Hebreus
Nescit, eumque latet nominis huius honor,
Nam Christi Deitas si nota fuisset Hebreis,
Non misisset in hunc perfida turba manus.
Quod legimus Moysi dixisse Deum "Pharaonis
170
Esto deus" mirum cernitur esse tibi,
Sed sonat hoc uerbum quasi dicat 'Rex tibi fiat
Subditus; ex rege quodlibet, illud age;
Nam Deus est unus, cui machina trina ministrat,
Cui mare, cui celum, cui famulatur humus.'
175
Post Moysis uerbum quod mentes mouit Hebreas,
In regis faciem frater uterque stetit,
In terram Moyses uirgam proiecit, in anguis
Mutatur speciem uirga, iubente Deo.
Par signum faciunt quos rex mandauit; in angues
180
Virgas conuertunt quas tenuere manu,
Sed uirgas omnes uorat unica uirga prophete,
Vt discas semper cedere praua bonis.
Ne stupeas homines magicos clarescere signis;
Angelico lucet sepe colore Sathan.
De decem plagas
185
Cum sine mollitie manet auris saxea regis,
Plage percutiunt ferrea corda decem:
Sanguis, rana, culex, musce, moriens pecus, ulcus,
Grando, locuste, nox, mors prius orta necans.
Perfectas signat numeri perfectio penas,
190
Nam reprobas mentes ultio plena ferit.
Sanguine signatur doctrina poetica: fetet
Naribus hic, sordet mentibus illa bonis.
Rana loquax heresim signat: strepit hec, strepit illa;
Turget clamosis illa uel illa sonis.
195
Discurrunt culices hominem turbando quietum
Designantque uagos qui sine pace manent.
Musca canina, cibos maculans pungensque, gulosos
Mordentesque fero dente notare potest.
Pestis consumens animalia singula signat
200
Quod uenit ad ueniam uix animalis homo.
Ex fornace cinis surgens creat ulcera: mentis
Sic auide fornax crimina multa parit.
Grando pluens iumenta necat, signans quod amantes
Carnis luxuriam grandinat ira Dei.
205
Saltibus alta petens sed ad ima locusta relabens
Est Sathanas querens summa sed ima tenens.
Moyse leuante manus fit nox triduo: tribus horis
Fit nox cum tendis in cruce, Christe, manus.
In primogenitis consumptis morte notatur,
210
Qua moritur mundus, culpa prioris Ade.
Tot metuens plagas, tot abhorrens uerbera, passus
Tot mala, Iudeam rex iubet ire tribum;
Vtque Deus monuit, argento, uestibus, auro
Egyptum spolians, exit Hebrea tribus.
215
Quid notet argentum, quid uestes, quid uelit aurum,
Si retro sis Argus, littera nostra docet.
Exodi liber secundus
De liberatione filiorum Israel
Ad maris ingressum succinctus curro, relinquens
Plurima, ne lector tedia longa trahat.
Moysi uirga Rubrum tangit Mare, transit Hebreus,
220
Expirat Pharao cum legione sua:
Virga crucem notat hic, baptismum sanguine Christi
Perfusum Rubri denotat unda Maris.
Rex Pharao Sathanan, sua plebs peccata figurat,
Inque Mari Rubro perdit uterque suos.
225
Regem cum populo uorat et sepelit Mare Rubrum:
Omnia delentur crimina fonte sacro.
Gaudet, ouat, psallit uictrix Iudea, Marie
Femineique chori tympana tacta sonant;
"Cantemus Domino," canitur, "qui fortis equorum
230
Sessores et equos trusit in alta maris."
Sessor equi demon, equus est elatio cordis,
Nam solet elato corde sedere Sathan.
Crimina sunt et equi; pereunt in fluctibus illi:
Sic baptisma sacrum diluit omne malum.
235
Tympana, que fiunt ex sicca pelle, Marie
Tacta manu, carnem nos macerare docent.
De egressione filiorum Israel
Post maris egressum grates titulosque canebat,
Tympana propulsans, illa Maria uetus.
Post lauacrum Christi cum nos aqua sancta piauit,
240
Pro nobis iubilat Virgo Maria Deo,
Que bene pulsauit quasi tympana, cuius in ore
Laus erat et iubilus, et caro labe carens.
De ingressu deserti
Post mare uictrices subeunt deserta caterue,
In quibus occurrunt tedia, bella, labor:
245
Sic nos post lauacrum temptatio multa fatigat,
Demonis ars, carnis pugna, cupido grauis.
Postquam lauit aquam Christus, sed non aqua Christum,
Desertum petiit, esurit, hostis adest.
Occurrit populo Mara post mare, cuius amaras
250
Aridus et sitiens horret Hebreus aquas,
Sed Moysi ligno potus dulcescit aquarum
Et dulces ligni missio fecit aquas.
Designare Mara precepta uidetur amara;
Exprimitur ligno nobilis ara crucis;
255
Quem docuit Christus, si sermo uidetur amarus,
Mente teneto crucem, penaque dulcis erit.
De septuaginta palmis et duodecim fontibus
Cum palmis decies septem fontes duodenos
Inueniens, in Elim uenit amara tribus.
Fontibus exprimitur cetus Christi duodenus,
260
Ecclesiam cuius sacra fluenta rigant;
Discipulos alios palme signare uidentur,
Quos septem decies esse legendo uides.
Ornatur palma uictoris palma, figurans
Mundi rectores ecclesieque patres.
265
Post mare, post lignum palme fontesque sequuntur:
Has defert uictor, hos sitis egra bibit:
Sic post dira crucis Christi tormenta triumphant
Discipuli, uerbis arida corda rigant.
Post aqua Sin bibitur, et Sin mensura uocatur,
270
Nosque sequamur eos qui docuere fidem.
De manna
Murmurat Hebreus, distillat manna, gomorque
Diuidit hoc, nulli plusue minusue datur.
Hec mensura notat uivas contentus in illis
Que tibi nature gratia iure dedit.
275
Dupla die sexta collectio facta laborem
Ostendit, quia lux septima nescit opus :
Istam designat uitam sex pena dierum,
Septima lux pacem que sine fine manet.
Dantur eis carnes in uespere mannaque mane,
280
Scripturamque sacram signat uterque cibus:
Est caro carnalis te pascens littera; panis,
Cum pascunt animam mystica uerba tuum.
Carnes precedunt, sequitur man: littera primo
Sola patet, sensus mysticus inde nitet.
285
Demissis ideo pennis petit ima coturnix,
Et datur e summo uertice manna fluens.
Manna Quid est istud? sonat, et tu querere debes,
Si dubitans heres, quid sacra uerba notent.
Manna dabat uarium gustantis in ore saporem:
290
Sic sensu uario scripta beata fluunt.
Quod uermem manna parit, hec est gratia magna:
Vermis enim Christus, manna Maria fuit;
Nec uermis coitum, nec nouit Virgo maritum;
Nec uenit hic coitu, nec coit illa uiro.
295
Plus illo de pane legens plus non habet inde,
Siue minus sumens non habet inde minus;
Sic est in Christi quem sacras corpore: quantum
Hostia tota capit, pars capit una breuis.
Quod solum manna notat hec tria magna - Mariam,
300
Scripturam, Christi corpus - ubique legis.
Angelico gomor est impletum pane, reponit
Ante Deum Moyses uasque cibumque sacrum.
Iudeos pauit cibus iste decem quater annis
Donec terra fluens melle paratur eis:
305
Sic uetus et noua lex te debent pascere donec
Detur terra fluens nectare, lacte, fauis.
Durat manna, manent uestes donec data tellus
Iudeis merito tollit utrumque simul:
Sic uictu, sic uestitu non est opus illi
310
Quem recipit celum, fiet utrumque Deus.
In Raphidim properat de Sin plebs impia; sanum
Iudicium Raphidim nomine, lector, habe:
Qui tibi non querunt fieri quod non sibi, sanum
Iudicium tales constat habere uiros.
315
Hi de Sin uelut in Raphidim properare uidentur,
Mensuram uite qui tenuere sue.
Hic aqua deficiens ad murmura mouit Hebreos,
Et Moy si uirga bis petra tacta fuit;
Non aliquos generat percussio prima liquores;
320
Ictus qui sequitur larga fluenta parit:
Christum petra notat; duplex est ictus, harundo
Primo caput tangens, post latus hasta forans;
Christum tangente non exit harundine sanguis,
Cuspide pungente sanguis et unda fluit.
325
Vel duplex ictus sunt ligna crucis duo; clamans,
Indicat hec uidua, "Colligo ligna duo."
De Amalec
Bella mouens Amalec consurgit in Israel; obstat
Arma gerens Iosue, Moyse leuante manus.
Crimina queque notans Amalec plebs stulta uocatur;
330
Vt Iosue iustus quisque resistit ei.
Moyse leuante manus, Iosue uictoria cedit,
Dumque remittit eas, uictus ab hoste redit:
Sic pro plebe manu, lacrimis, prece sidera pulsans,
Presbyter instanti munit ab hoste suos;
335
At si dormitet uictus torpore sacerdos,
Subdita plebs uitiis insidiisque patet.
Rupe sedet Moyses, manuum grauitate laborans,
Sic et in ecclesia lex residendo manet.
Ecclesiam rupes, legem Moyses ibi signat,
340
Designantque graues iussa seuera manus.
Aaron, qui fortis mons, Hur, qui dicitur ignis,
Petram supponunt alleuiantque manus:
Christus, mons uite, cum Sancti Pneumatis igne
Adueniens, legis triste remouit onus.
345
Pneuma Sacrum bene denotat Hur, quem dicimus Ignem ;
Nempe Sacer Flatus fulsit in igne datus.
Iethro docens Moysen, docet ut quandoque minoris
Credas consilio si meliora uides.
In Sina de Raphidim transit tribus illa, loquentem
350
Audit nube Deum, nec uidet intus eum:
At sine nube Deus se monstrabit tibi, sani
Iudicii libram si faciendo tenes.
Ascendit Moyses in monte; loquens Deus illum,
Vt populum doceat, iussa tenenda docet.
355
Post audita redit, populi diffundit in aures
Quod bibit auditu, uerba relata sedent.
Nube Deus loquitur, nubem Moyses uidet, audit
Vocem, sed latet hunc uisio sola Dei:
Sic Christi carnem uidit Iudea, loquentem
360
Audiit, ignorans carne latere Deum.
De datione legis
Lex datur in Sinai dum mensis tertius instat,
Cum fumo, tonitru, fulgure, nube, tuba:
Hoc in mense datum, descendit Pneuma Beatum
Cum flamma, linguis, luce, calore, sono.
365
Claret in his rebus iocundi gloria festi
Et Pentecostes lux pretiosa micat.
Montem fumare, mugire tonitrua, spargi
Fulgura, flare tubas legis origo facit.
Ecce Sion montem designat mons Sina; fumat
370
Lex ibi, sed Sacer hic Flatus in igne datur.
Oris apostolici sacra uerba tonitrua signant;
Fulgura, que rutilant, splendida signa notant;
Doctorum uoces alias clangore tubarum
Accipe, qui populos ad sacra iussa uocant.
375
Hec sunt iussa decem, totam pingentia legem,
Quorum clauduntur cetera iussa manu:
Sperne deos, fugito periuria, Sabbata serua;
Sit tibi patris honor, sit tibi matris amor;
Non sis occisor, mechus, fur, testis iniquus,
380
Vicinique thorum resque caueto suas.
Lex noua, que sequitur, de libris quatuor ortum
Vendicat et Christi singula uerba tenet.
Quod quater est denis data lex antiqua diebus
Hinc ueterem legem denotat, inde nouam:
385
Deno quippe uetus numero, lex nostra quaterno
Constat; sed fumat prima, secunda nitet.
Exodi liber tertius
De tabernaculo
Ad maiora stilus properans torpescit, et ipso
Fracta tabernaculi nomine, penna gemit;
Et ne sepe stilum tam grandis dictio ledat,
390
Edis siue domus confero nomen ei.
Auri nobilitas, argenti fulgor, et eris
Materies primo dantur ad illud opus.
Auro mens sapiens, argento sermo notatur
Nil nisi uera loquens, purus et absque dolo.
395
Es resonans sonitu sibi subiugat omne metallum
Facundosque notat ore tonante uiros.
Vt bene crescat opus tribus his sociata iacinctus,
Coccus bis tinctus, purpura, byssus agunt.
Vir prudens, fortis, iustus moderator in illis
400
Quatuor exprimitur, quatuor ista tenens.
Clara signatur prudentia clara iacincto:
Par est illa polo, condidit ista polos;
Est quasi bis tinctus coccus mens fortiter ardens
Fratris amore prius, post in amore Dei;
405
Iustitiam signat que uestit purpura reges;
Regia iustitiam sceptra tenere solent;
Terra sedens media quasi temperat omnia; byssus
Nascitur ex illa temperiemque notat.
Si careant huius uirtutis honore, nitorem
410
Tres alie perdunt nilque uigoris habent.
Hac prudens Salomon si non caruisset, abyssus
Feminee labis non sepelisset eum,
Nec fortis Samson oculos gemeret, neque iustum
Oziam lepra tangeret ira Dei.
415
Caprarum pilus ostendit peccata gementem;
Martyrium rubea pelle notare potes;
Vir celis inhians signatur pelle iacincti,
Qui sperat posita pelle subire polos.
Ligna sethim nulla torpent putredine, iustos
420
Signant in celis qui sine fine uirent.
Spina sethim notat hoc nomen, quia ui, quia penis
Et quia tormentis itur ad astra Dei.
Edem forma duplex statuit: pars altera sancta,
Altera sanctorum sancta uocata fuit.
425
Vt Deus ostendit, cuius manus omnia claudit,
Sic opus hoc Moysi est operata manus.
Sed mea penna sitit archam depingere primum,
Vt leuius uideas cetera uerba sequi.
Facies archam de lignis sethim
Archam ligna sethim statuunt, aurum tegit illam,
430
Intra sanctorum sancta locata manet.
Archa sacram notat ecclesiam, que regnat in astris,
Intra sanctorum gaudia summa manens.
Durant ligna sethim, putredo non nocet illis:
Sancti sic durant et sine fine uigent.
435
Archa nitens auro tegitur quia splendor inaurat
Sanctos et tegit hos summa sophia Patris.
Facies coronam auream per circuitum
Archam complectens auri diadema coronam
Sanctorum signat, que sine fine micat.
Facies et circulos aureos
Quatuor ex auro circli sunt bis duo libri
440
Qui nostre legis aurea scripta tenent.
Facies et uectes de lignis sethim et operies eos auro
Vectes herentes circlis archamque ferentes
Doctores signant perspicuosque uiros,
Qui Domini scriptis herent gestantque per orbem
Sanctorum uitam, uerba serendo Dei.
445
Ligna sethim uectes formant et eos tegit aurum
Vt doctor fortis sit sapiensque simul.
Ponesque in archa testificationem quam dabo tibi
Inscripte legis tabule ponuntur in archa
Vrnaque manna tenens uirgaque flore uirens:
Vrna tenet manna dum Virgo Deum parit una,
450
Que florem peperit, flore manente suo.
Faciesque propitiatorium de auro mundissimo
Metrum non patitur onus huius nominis, ergo
Dicatur pietas pro ratione pari.
Archam quippe leuat pietas, nostras quia mentes
Ad Dominum sancti per pia uota leuant.
455
Est opus hoc auri mundi quia crimina sancti
Prudenter mundant per pietatis opus.
Duos quoque cherubin, et cetera
Mutuo respiciunt ibi se cherubin duo; fulsit
Ductilis, ex auro factus, uterque cherub.
Dicitur esse cherub perfecta scientia; legem
460
Exprimit hic ueterem, denotat ille nouam.
Dum fabricas aurum, labor est ut ductile fiat;
Sic nec eris sapiens absque labore graui.
Ille uel ille cherub respectum mutuo figens
Est sibi concordans lex noua lexque uetus.
De mensa sethim
465
Mensa sethim lignis intexta refulgurat auro;
Aurati labii forma uenustat eam;
Quatuor hic digitis elata corona superbit
Et super hanc aliud stat diadema micans.
Sanctam mensa notat scripturam, que sacra nutrit
470
Fercula dans pueris, dans alimenta uiris:
Lacte cibat pueros, quos sensu simplice pascit;
Pane uiros reficit, fortia uerba docens.
Signant ligna sethim quod uerba manent sacra; signat
Aurum quod doctis sensibus illa nitent.
475
Auratum labium Paulus similesque fuerunt,
Spargentes labiis aurea uerba suis.
Bis binis digitis notat alta corona triumphum
Quem uirtus quadra nitere facit.
Sunt digiti tales: index, medius, medicusque
480
Et digitus breuior, nomen ab aure trahens.
Dicitur hic index coram Pharaone fatentes
Esse Dei digitum quem stupuere magi;
Est medius magnus, media caligine nubis
Quo fuit a magno lex data scripta Deo.
485
Est medicus per quem, scribens in puluere, mecham
Absoluit Medicus noster opemque tulit;.
Auricule digito surdi tetigit Deus aures,
Auditumque stupet auris habere nouum.
Indice signatur oris confessio puri,
490
Nam reus offensas indicat inde suas;
Exprimitur medio dilectio summa bonorum,
Que datur in terris dum Mediator adest;
Monstratur medico nostre punitio pene,
Nam lauat et sanat ista medela reos;
495
Auricule digitus est uirtus que forat aures
Fusti, qua Christo pronus obedit homo.
Que super hanc rutilat, adiuncta corona corone,
Que Christus geminat, premia summa notat:
Si recte uiuis, unam rapis inde coronam;
500
Si doceas alios, inde secunda datur.
Vectibus et circlis ornatur mensa; retrorsum
Inuenies, lector, uerba quid ista notent.
Hanc mensam scribens ditauit apostolus albis
Panibus excoctis Pneumatis igne Sacri;
505
Panibus hanc ditat sanctorum turba, diuque
Ditabit, cursum dum rota solis agit.
Istam Riga Petrus, uice panum, uersibus ornat,
Sed tamen hi sapiunt lac solidumque cibum.
Exodi liber quartus
De candelabro
Post mensam positam candelabrum peto, sursum
510
Erigo desuper hoc lumina clara loco.
Inter multa Dei candelabra, ductile factum
Ex auro mundo, clarius illud erat;
Huic hastile rigens calamosque scyphosque simulque
Speras ac demum lilia iuncta legis.
515
Lucis in hoc opere signatur luminis Auctor,
Cereus ecclesie, Christus ubique micans.
Christi maiestas mundo signatur in auro,
Qui fuit in mundo mundus et absque nota.
Hastilis firmus rigor ecclesiam notat istam,
520
Que stat in aduersis firma rigore suo;
Designant calami scribentes digna magistros,
Per quos exiuit dulcis in orbe sonus;
Designare scias calathos, qui uina requirunt,
Subiectas mentes que sacra uerba bibunt;
525
Sperula, quam uoluens agitas, est lingua magistri,
Quam rotat et uoluit doctor ubique bonus;
Lilia designant eterne pascua uite,
Que semper uiridis germina ueris habent.
Illos septenis signari credo lucernis
530
Quos quandoque Sacri Pneumatis implet amor,
Qui sunt lux mundi, nec sunt tamen hi sine fumo,
Nam sine peccato uiuere nullus habet.
Doctorum lingue sunt emunctoria, per quas
Fulgorem recipit lesa lucerna suum.
De tabernaculo
535
Ecce tabernaculi domus in mentem redit; istud
Est fermentatum iamque parabo cibum.
De cortinis decem
Dena tabernaculum cortina decore uenustat:
Ecclesiam regio dena nitere facit,
Namque tot acquirunt Regi Regum regiones
540
Discipuli, quorum rugiit orbe sonus.
Intextus lapidum multorum stamine, sanctam
Ecclesiam paries construit, ornat, agit;
Sic et cortinis multiplicis agmine fili
Dispositis, edes illa parata fuit.
De bysso retorta, cocco, iacincto, et purpura
545
Coccus bis tinctus, byssusque retorta, iacinctus,
Purpura cortinis mixta fuere decem.
Designantur in his tellus, aer, aqua, celum,
Vt Iosephi testis scripta uetusta sonant.
Byssus signat humum quia nascitur inde; iacinctus
550
Aera, nam concors est in utroque color;
Purpura signat aquam quia pisci nubit aquoso;
Coccus se confert teste rubore polo.
Ornatur byssi filis cortina retortis
Dum peruersa redit plebs sociata bonis;
555
Sacri fontis aquam cortine purpura signat,
Que lotis aperit regna beata Dei;
Si diuina doces, splendet cortina iacincto,
Et quasi suspensus aere surgit homo;
Index est gemini coccus bis tinctus amoris;
560
Ad celos penna iustus utraque uolat.
Quinque cortine iungunt se mutuo
et alie quinque similiter
Mutuus hinc nexus cortinas quinque maritat;
Quinque manent alie sub ratione pari:
Pars hec Iudeos, gentes pars illa figurat;
Hos tamen aut illas copulat una fides.
Ansulas quoque iacinctinas in lateribus
et summitatibus cortinarum
565
Ansarum legitur index color esse iacincti,
Cortinasque ligant associantque sibi:
Pax, doctrina, fides, pietas, affectus, et omnis
Cetera uirtutum pompa notatur in eis.
Harum uirtutum species est equa iacincto,
570
Nam fluit ex summis sedibus omne bonum.
Virtutum populus uirtutibus his, uelut ansis,
Fit sibi connexus, iunctus amore pio.
Facies et quinquaginta circulos aureos
Ex auro circli decies sunt quinque parati,
Per quos uelorum copula facta fuit.
575
Circlis auratis decies sunt quinque notati
Libri quos implent aurea uerba Dei;
Quot circli, tot sunt libri: noua lex habet octo,
Lex antiqua tenet cum quater octo decem.
Isti ter deni libri sunt et duodeni
580
Antique legis, si numerando legis:
Quinque Moysi, Iosue, Iudex, Paralipomenon, Iob,
Bis bini Regum, Ruth, Dauid et Salomon,
Ezechiel, Daniel, Isaias, et Ieremias,
Esdras, Philo, Sirach, piena uigore Iudith,
585
Esther amena genis, Tobias, et Machabei,
Scripta prophetarum sunt duodena simul.
Nempe Neemie dedit hospitium liber Esdre,
Et Ruth Iudicibus hospita facta manet.
His libris ueluti circlis synagoga ligatur
590
Ecclesie, plebi plebs, gregibusque greges.
Facies et saga cilicina undecim
ad operiendum tectum tabernaculi
Legifer hinc Moyses undena parat saga tecti
Causa; peccatrix turba notatur eis.
Perfectum numerum quia deserit ordo sagorum,
Hunc qui perfectus respuit esse notat.
595
Rident cortine uario splendore colorum,
Sed saga tristia sunt, aspera, plena pilis:
Sic et perfectos uirtutum pompa serenat,
Sed rea plebs grauis est, hispida, plena malis.
Cortinas uincunt numero saga: nempe maligni
600
Excedunt numero diuitiisque bonos;
Illa tamen tecto prosunt quia sepe nociui
Pro uita regum principibusque rogant.
Cortinis saga respondent dum quatuor ille
In latum cubitos, quatuor ista tenent:
605
Quatuor ostendunt cubiti quia iungit iniquos
Iustis librorum quatuor una fides.
Ex quibus quinque seorsum iunges et quinque simul
Parte sagum sextum duplici disiungitur; ista
Pars frontem, finem pars tegit illa domus:
Principium notat ecclesie pars altera, finem
610
Altera pars signat; hec caput, illa pedes.
Sicut cortinas anse, sic et saga iungunt,
Nec signatur in his res aliena tamen.
Adnectit decies bis quina catena sagorum
Partes et ueluti nubere cogit eas;
615
Non sunt ex auro sed sunt ex ere catene;
Predictos libros rursus ut ante notant.
Hic notat es prauos, ueluti iustos notat aurum,
Et tamen unda sacri fontis utrosque ligat.
Est triplex tegimen: prius est uestis cilicina
620
Pungens, est medium uestis ouina rubens,
Tegminis extremi decus ex fulgore iacincti
Splendens, aerii signa coloris habens.
Tegmen habes primum dum culpas mente relinquens
Pungeris, et uestis te cilicina tegit;
625
Tegmen habes medium de rubra pelle bidentum
Si fueris simplex et patienter agas;
Extremo dabitur tegmen celeste, iacinctus
Quod bene designat aeriusque color.
Ordo bonus primo peccata relinquere, carnem
630
Postea puniri, premia deinde sequi.
Facies et tabulas quinquaginta ante tabernaculum
Ante domum tabule decies sunt quinque parate,
Et gemine legis tot sacra scripta notant.
Visus cunctorum tangit tabulas quia iusti
Sanctis in libris lumina semper habent.
635
Ligna sethim tabulis dant materiem quia pungunt
Doctores animas dum pia uerba sonant;
Hi quia iussa decem faciunt clarescere, denos
In longum cubitos has habuisse reor;
Et quia lex Moysi perfectum non facit, unum
640
In latum cubitum dimidiumque tenent.
Vt sit plenus opem cubitus non integer optat
Alterius; sic lex uult sibi legis opem.
Ergo ligature fiunt tabulasque maritant
Vt sit perfectum quod fuit ante semis.
645
Incastraturis tabule nubunt sibi quando
Conciliant leges consona uerba duas.
Hebreos libri quadraginta duo ditant;
Octo libris uernat plebs tua, Christe Iesu;
Ex Euangeliis sunt libri bis duo, quintus
650
Est Apocalypsis, mystica signa gerens,
Sextus apostolicos sonat actus, scripta loquela.
Ad Machabeorum scripta referte duos,
Quos bine tabule post tergum retro locate
Signant; post legem quippe fit istud opus;
655
Et bene post tergum, quia tunc errabat Hebreus,
Nil in lege uidens, idola pene colens.
Facies quinque uectes
Vectes quinque uehunt tabulas et quinque figurant
Sensus, effectu qui sacra uerba uehunt;
Olfactus, gustus, auditus, uisio, tactus
660
Ambarum legum pondera iusta ferunt.
Has omnes tabulas auratus fulgor honorat,
Hosque libros omnes clara sophia replet.
Erigesque tabernaculum
Facta tabernaculi notat hec erectio tempus
Cum manus Excelsi nos super astra leuat.
Facies et uelum
665
Velum distinguens sanctorum sancta figurat
Celum distinguens nos sociosque Dei.
Vnde Paulus: Christus assistens pontifex, et cetera
Coccus seu byssus seu purpura siue iacinctus
Sunt species ueli suntque figura poli:
Par firmamento species solet esse iacincti;
670
Coccus inest astris purpureusue color;
Multis luna nitens horis, uelut emula terre,
Cum bysso certat sepe colore pari.
Velo plumatum stat corpus eosque figurat
Qui sine sorde leues, semper ad astra uolant.
Pones propitiatorium super archam
675
Designat species pietatis, stans super archam,
Quod miseris presens stat miserando Deus.
Extra uelamen se mensa patere fatetur,
Nam nulli debes claudere uerba Dei,
Et, licet ante sues uerearis spargere gemmas,
680
Ecclesiam debes pascere pane sacro.
Facies in introitu tabernaculi tentoria
Cum reges iubeant fieri tentoria, Summus
Rex unum fieri iussit honore nouo.
Cocco uel bysso uel murice siue iacincto
Edis in ingressu tenditur illud opus.
685
Summus apostolici chorus ordinis inde notatur,
Soluere qui populum siue ligare potest;
Edis in ingressu stant, nam conceditur illis
Intranti populo pandere claustra poli.
Isti sunt celi, testante colore iacincti,
690
Quos memorat celos esse propheta Dauid;
Isti purpura sunt quia uestit purpura reges,
Dumque regunt populum, regia iura tenent;
Isti sunt gemino coccus bis tinctus amore,
Quos bene tinxit amor fratris amorque Dei;
695
Isti sunt byssus cui fila retorta fuere,
Fortes in Christo spe, pietate, fide.
Facies quinque columpnas
Quinque libros Moysi signantes, quinque columpne
Surgunt, ex auro que capitella gerunt,
Nam, quia precedunt sensuque nitent, aliorum
700
Hi quasi librorum sunt speciale caput.
Es resonans bases harum creat, inde notamus
Semper in ecclesiis uerba sonare Dei.
Exodi liber quintus
Facies altare de lignis sethim
Nostra tabernaculum depinxit penna, figuras
Enucleans, gemmas ex adamante trahens;
705
Nunc altare peto, sed non pede corporis, immo
Versibus exametris pentametrisque pede.
Forma tabernaculi quicquid predicta notauit,
Altaris species pene figurat idem.
Teste Iohanne modis uariis res una notatur,
710
Cui septem patuit uisio sola modis.
Christi signatur altaris nomine sponsa;
Se Christo mactans, quisque fit ara Dei.
De lignis altare sethim contexitur, inde
Collige quod iustis uita perennis erit.
715
Quadra fit altaris species quia quatuor orbis
Partibus ecclesie fit solidata fides.
A solis ortu et occasu, ab aquilone et meridie
Hinc aut inde tenet quinos cubitos quia libros
Quinque dedit Moyses, qui sacra uerba docent;
Hoc tribus erigitur cubitis quia Pneuma Sacratum
720
Cum Patre, cum Nato credimus esse Deum.
Cornua per angulos quatuor ex ipso ere
Cornua iustorum consurgere quatuor orbis
Partibus altaris cornua facta notant.
Quod totum cingit altare, notatur in ere
Semper in ecclesiis nos iubilare Deo;
725
Vel notat es resonans campanas sine magistros:
He sonitu populos, hi ratione monent.
Dignos presbyteros credo signare lebetes,
Qui prece, qui lacrimis crimina nostra lauant.
Presbyter e fiamma carbonem forcipe tollit
730
Cum uerbis mulcet anxia corda piis;
Fuscinula carnes stridenti subtrahit olle
Cum dat opem miseris, carnea corda leuans.
Carbones, carnes forceps uel fuscina tollit
Si reprimens iras, carnea fluxa domas.
735
Quosque receptores ignis reor esse fideles
Qui pascunt inopes suscipiuntque uagos.
Omnia uasa eius fabricabis ex ere;
craticulam in modum retis
Altaris uasa sunt eris singula, nempe
Ecclesie laudes doctor ubique canit.
Vas ex electo Paulus fuit ere, resultans
740
Eloquio, resonans uocibus, ore tonans,
Qui pisces mundi dum Christo colligit, eius
Sermo reticulum siue sagena fuit.
Vnde: mittite in dextram nauigii rete
Bis bini circli fiunt ex ere: Iohannes,
Marce, Mathee, Luca, uos notat illud opus.
745
Altaris medio crates predicta resedit:
Saluus in ecclesia, non foris, esse potes.
Facies uectes et laminas et circulos
Ligna sethim struit in uectes, tunicas facit eris
Legifer ut circlis federe iungat eas.
Retro quid ista notent uideas, nam semper eodem
750
Pastu ieiuni nolo cibare famem.
Non solidum facies illud sed inane
Hoc altare Dei non fit solidum sed inane
Vt leue gestanti, non graue, fiat onus;
Sed latet in uacuo thesaurus dignior auro,
Te uacuum uitiis si bona uita replet.
Thesaurus absconditus et scientia abscondita:
que utilitas in utroque?
755
Altaris nomen stat nomine dignius edis;
Res tamen hoc uilis, hanc pretiosa facit:
Ereus altaris decor, aureus est decor edis;
Ere figuratur res tamen alta magis:
Auro signatur occulta scientia; sensum,
760
Qui foris elucet, era sonora notant.
Facies et atrium tabernaculi, in cuius plaga
australi erunt tentoria de bysso retorta
Mira tabernaculo consurgit porticus extra
Prospiciens, sed uim ponderis intus habet;
Cuius in australi tentoria parte coruscant,
Que decorat byssus, fila retorta gerens,
765
Prima tabernaculo signantur tempora, sancte
In quibus ecclesie passio multa fuit;
Sanctorum multus cruor hec per tempora fluxit,
Sanguinis et uarii purpura pinxit humum;
Ad Constantini regnum dolor iste cucurrit,
770
Respirauit ibi sanguine lota fides.
Porticus ostendit decurrens tempus ab illo
Principe cum ueniat qui Deus esse uolet:
Tempore floret ab hoc confessorum chorus; alba
Lilia consurgunt suntque secuta rosas.
775
Byssus, non coccus, ideo tentoria uestit,
Nam modo nullus emit sanguine regna poli;
Nunc satis est nobis tingi baptismate, pasci
Carne Sacra, caste uiuere, stare fide.
Precipe filiis Aaron, et cetera
Aaron cum pueris summos notat ordinis alti
780
Pontifices et eos qui Sacra Summa sacrant;
Congruit his oleique liquor splendorque lucerne,
Et bene mitratos illud et illa notant.
Est olei natura triplex - lucet, cibat, ungit;
Hec tria mitratum debet habere caput:
785
Lux cecis, cibus est ieiunis, unctio morbis;
His iubar infundit, hos cibat, hosque fouet;
Lux est exemplo, cibus est dum pascit egenos,
Vnctio dum populis dulcia uerba serit.
Igne lucerna micans tria dat - splendet, calet, urit;
790
Hec tria presul habet sub ratione trium:
Vita splendorem demonstrat, amore calorem,
Et quia peccantes arguit, urit eos.
Facies sanctam uestem Aaron
Sancta fuit uestis Aaron uitamque probatam
Signat, que sanctos innocuosque facit.
795
Hanc uestem texit inter duo ligna sacerdos
Cum mores gemino format amore suos;
Fila sacre uestis sunt pax, pietas et honestas,
Spes, doctrina, fides, uirgineusque pudor.
Non hac ueste fuit quidam conuiva coruscus,
800
Quem spernens misit regia cena foras.
Facies uestimenta Aaron et filiis eius
ut fungantur michi sacerdotio
Aaron et natis uestes texuntur ut horum
Quisque sacerdotis possit honore frui,
Nam modo presbiteri, seu summi siue minores,
Efficiunt Christi Corpus idemque sacrant.
Accipies aurum, iacinctum, purpuram, et coccum
805
Pontificis uestis auro byssoque, iacincto,
Cocco bis tincto, murice texta fuit.
Aurum ueste gerit presul cum splendet in illo,
Pre cunctis rutilans, clara sophia Dei;
Veste gerit byssum niueam si uestiat illum,
810
Angelice lucis emula, munda caro;
Dum fugiens Martham studet esse Maria, iacinctum
Veste gerit, penetrans mente superna poli;
Coccus bis tinctus rubeique coloris honorat
Vestem si duplici presul amore calet;
815
Si bene iustitiam tenet, ornat purpura uestem,
Nam reges imitans regia iura docet.
Sic etiam presul defert in ueste iacinctum,
Aera si precibus temperat ille suis;
Purpura piscis aque tegit illum quando quiescit
820
Fluxus aque nimius, presule dante preces;
Coccus adornat eum si uoces presulis audit
Temporis ariditas solque calore rubens;
Ornat eum byssus si flectit ad hec prece Christum
Vt fructum sterilis gignere possit humus.
825
Quatuor hec Iosephus totidem confert elementis,
Que prece quadrifida presulis implet opus.
Facies humerale de auro, et cetera
Fert Aaron humerale decens cum pastor in ulnis
Egram portat ouem quam miserando fouet.
Aurum uel byssus seu purpura siue iacinctus
830
Seu coccus faciunt hoc humerale decens:
Ista docent presul ut sit sapiens, sit honestus,
Sit iustus, celo fixus, amore calens.
Primis respondent ibi prima, secunda secundis,
Et sic procedunt ordine queque suo.
835
Vult aurum quod sit sapiens, bissus quod honestus,
Purpura quod iustus iuraque regis agat;
Quod maneat celis infixus mente, iacinctus;
Coccus quod duplici fiat amore calens.
Prefulgens uariis humerale coloribus, apte
840
Virtutes uarias presulis esse notat;
Hee bene uirtutes rutilant in presule, sanctam
Si studeat uitam claudere fine bono.
Oras ergo duas facies iungi sibi, finis
Si bene respondet ad bona cepta bonus.
845
Inscripti lapides signant Christi duodenos
Discipulos, presul quos imitando gerit.
Rationale quoque iudicii facies
Fit rationale quod iudicii titulatur
Nomine, quod positum pectore presul habet:
Designatur in hoc quod sensus presulis equam
850
Iudicii libram cum ratione tenet.
Que rationalis textura fit hec humeralis,
Vt quod lingua docet presulis, illud agat.
Quatuor ordinibus terni lapides ibi fulgent;
Bis sex discipulos hic recolendo notant,
855
Quos imitans, presul bis sex fert pectore gemmas,
Vnum uel trinum mente tenendo Deum.
Cum rationali iungens humerale catena
Est fraternus amor, qui ligat omne bonum.
Anulus aureus est fidei doctrina, iacinctus
860
Clara spei uirtus, cor super astra leuans.
Portabitque Aaron nomina filiorum Israel
Nomina scripta gerit Aaron cum presul honestos
Mente patres recolens, hos imitando gerit,
Cum populum sibi corde ligat, precibusque beatis
Seruat et auget oues conciliatque Deo.
Ponesque in rationali iudicium et ueritatem
865
Iudicium, ratio, uerum, doctrina - quid ista
Designent omnis noscere presul habet;
Quid signet coccus, quid purpura, quidue iacinctus,
Quid byssus, lapides, nomina scripta sciat.
In ueste poderis totus erat orbis terrarum
Poderis est uestis que terre continet orbem,
870
Et caput et corpus presulis illa tegit;
Sic mens pontificis toti supereminet orbi,
Moribus et precibus se populumque regens.
Non aliud splendet nisi ueste iacinctus in ista,
Signans ut totus presul ad astra uolet.
875
Paulus erat totus inclusus podere dicens:
"Dissolui cupiens, opto uidere Deum."
In medio tunice capitale ligat sibi presul
Vt capitis sensus non sinat ire uagos.
Ne tunice leuiter possit ruptura minari,
880
Illius in gyro textilis ora micat:
A grege ne presul dirumpat se sed honestos
Ad finem mores protrahat ista notant.
Ad pedes tunice per circuitum mala punica
Circuitum tunice subtus quasi mala uenustant
Punica, granorum que replet ordo decens:
885
Ecclesias hec mala notant et grana beatos
Fratrum conuentus in quibus ordo uiget.
Aurea cum malis se tintinnabula iungunt,
Que iubar effundunt excutiuntque sonos:
Ecclesias Christi sic semper splendor inaurat
890
Doctrine, resonat laus ibi sancta Dei.
Facies et laminam de auro mundissimo,
scribens in ea, et cetera
Aaron fronte sedens, nitet auri lamina puri;
Scribitur hic titulus Sanctus honorque Dei,
Vt quasi frons dicat Sanctum Domini tibi monstro,
Qui frons et titulus debet messe gregi.
895
Auro fit titulus puro, fit stricta iacincto
Lamina; uirtutes tres ibi presul habet:
Mens auro puro sapiens et munda, iacincto
Presulis exprimitur mens super astra manens.
Facies et balteum opere plumario
Balteus ex bysso tunicam constringit, honeste
900
Factus, plumatum qui sapiebat opus:
Balteus est carnis macies candorque pudicus,
More leuis plume que cor ad alta leuant.
Porro filiis Aaron tunicas lineas, et balteos
et liaras, et femoralia ut operiantur
Balteus et tunice, mitre femorumque uenusta
Tegmina linea sunt munditiamque notant:
905
Hac se munditia pre cunctis presbyter ornet,
Sit totus mundus qui sacra munda sacrat,
Nam dabitur castis pre cunctis calculus albens,
Manna latens, castos candidus Agnus amans.
Exodi liber sextus
De oblationibus
Picta tabernaculi domus est, altare paratum,
910
Indutus uario presul honore nitet;
Que debent igitur offerri pingere restat
Versibus ut possint ordine uerba sequi.
Tolle uitulum de armento
Oblatus uitulus ex armento datur are,
Christum designans, quem crucis ara tulit.
915
Est uitulus Christus, armentum sunt patriarche;
Prodiit iride caro, sed caro labe carens.
Hic tener est uitulus, producens cornua, cuius
Heserunt manibus cornua fixa crucis;
Pro nati reditu fuit hic a patre necatus,
920
Dum Christus patitur Patre iubente crucem.
Ponetque Aaron et filii eius manus super caput
Impositis manibus supra uituli caput, Aaron
Cum pueris uitulum mactat eumque sacrat:
Hoc expressa loco manus est Pharisea per illos,
Que Christi capiti spinea serta dedit:
925
Vel Christi caput est Deus; ergo manus super illud
Imponit Christum qui negat esse Deum.
Tingentque de sanguine cornua altaris
Sanguine tinguntur altaris cornua: signat
Ara crucem, signant cornua ligna crucis,
Nam Christi sanguis inbalsamat inclita ligni
930
Brachia dum clauis petra forata patet.
Residuum in basibus
Altarisque bases sanguis distillat ad imas
Cum forat hasta latus et cruor ima petit.
Sumes et adipem, intestina, et reticulum iecoris
Que latet in uitulo, sumi pinguedo iubetur;
Ex illa Domino spirat amenus odor.
935
Offerri que pinguia sunt, non macra, iubentur,
Pinguia nempe Deo, non macilenta, placent.
Larga per hunc adipem Domini dulcedo notatur,
Cuius per mundi climata spirat odor;
Hic pietatis adeps Christi de corpore fluxit
940
Dum pro Iudeis supplicat ille Patri.
De carnibus et corio et fimo
Cumque fimo uituli carnes coriumque cremantur,
Que, cum uilia sint, uilia nulla notant:
Carnes uerba Dei signant, que pinguia corda
Reddunt; est corium littera grossa foris,
945
Suntque fimus Christi conuicia, probra, dolores,
Et tamen hic fimus crimina nostra lauat.
Vnum quoque arietem, super caput eius
manus imponent Aaron et filii eius
Vnus post uitulum ueruex occiditur, Aaron
Imponente manus progenieque sua.
Cum Christi mortem uitulus ueruexque figurent,
950
Rem uariando tamen distat uterque sibi:
Signatur uitulo mors que fuit in cruce Christi,
Cum surgens ultra noluit ille pati;
Victima ueruece signatur que datur are,
Quam modo presbyteri uoce manuque sacrant.
Offeres totum arietem
955
Offertur totus aries cum Christus in ara
Creditur oblatus, qui Deus est et homo.
Totum non offert in Christo quisquis adorat
Absque Deo carnem uel sine carne Deum.
Tolles quoque arietem alterum, et cetera
Christi signantur testes ueruece secundo,
960
Quorum grata Deo mors pretiosa fuit.
Discipuli bis sex aries fuit iste secundus,
Post Christum quorum purpura pinxit humum;
Inde canit citharista puer, "Domino Dominorum
Hos afferte gregum quos genuere duces."
965
Bis seni patres sunt ergo duces gregis; horum
Proles, pro Christo qui meruere mori.
Si immolaueris, pones super extremum dextre auris
Assumit sacrifex de sanguine quem super auris
Extremum dextre ponit eamque rigat.
Dextram Iudeus surdus modo non habet aurem,
970
Quod Malchus dextra denotat aure carens.
Cui de martyribus compassio nascitur, illi
Auris dextra manet sanguine tincta sacro.
Vltima pars auris finem denuntiat orbis,
Quando sinistra cauens, dexter Hebreus erit.
De sanguine autem super altare et de oleo asperges
975
Accipe quid panis, oleum, uel lagana signent;
Quid signet pectus, quid notet armus habe.
Nulli mensa placet sine pane, Deo nichil umquam
Absque fide; panis denotat ergo fidem.
Vis olei sursum natat exceditque liquores:
980
Spes est par oleo, que cor ad alta leuat.
Lagana lata notant et fratris et hostis amorem,
Nam miserans hosti, latus habetur amor.
Pectus consilii locus est, uult te sapientem;
Vult armus fortis te grauiora pati:
985
Hec duo presbyteris debentur, pectus et armus,
Vt sensu uigeant et patienter agant.
Vestem sanctam qua utitur Aaron, et cetera
Sancta pontifices utuntur ueste diebus
Septem, qui sancte uiuere semper amant.
Arietem consecrationis tolles
et carnes eius coques in loco sancto
Tolli precipitur aries, quem consecrat Aaron,
990
Eius ut in sancto sit caro cocta loco:
Sancti sunt aries, caro sanctam signat eorum
Vitam, quam iusti mens meditando coquit;
Nam pia mens locus est sanctus qui discutit actus
Sanctos, inde sacro pascitur illa cibo.
Panes quoque qui sunt in canistro comedent
in introitu uestibuli
995
Vti post carnem debemus pane canistris,
Vt uetus et noua lex regnet in ore tuo;
Nam lex carnalis uetus est, panis noua; pinguis
Sensus inest illi, leniter ista sapit.
Omnia que remanent cremat ignis, namque benignus
1000
Spiritus assumit que tibi clausa manent.
Plurima que fugiunt modo nos in fine patebunt
Cum ueniet mane quod sine fine manet;
Tunc Sancti Flatus processio clara nitebit,
Clarescet Geniti que genitura fuit.
1005
In manibus sanctis Aaron cognosce quod omni
Munda sacerdoti debet Messe manus.
Signatur Christus uitulo; si mente sacramus
Hunc memori, semper crimina nostra lauat;
Ara sacram notat ecclesiam, sine munere cuius
1010
Nemo sacrare potest munera digna Deo.
Vngitur exterius paries, mens ungitur intus;
Vnctio quam Moyses iussit utrumque notat.
Ecclesie lapides foris ungit episcopus, intus
Spiritus ungit eos quos uidet esse suos.
Offeres agnos anniculos super altare
1015
Christum designant agni duo: tollitur unus,
Mane cadens; dum sol occidit, alter obit.
Agnus mane fuit Christus dum ceditur; agnus
Vespere fit dum Sol sole cadente cadit.
Mane precare Deum quod leta dies tibi plaudat,
1020
Vespere quod tutus tempora noctis agas.
Cum simila uinum defert ad sacra minister,
Primo Melchisedech obtulit illud idem,
Sed nos cum uinum panemque sacramus in ara,
Hoc uerus Sanguis, uera fit ille Caro.
1025
Ex oleo simila tunso respergitur: Almus
Spiritus est oleum, qui facit illud opus;
Qui Christi carnem matris confecit in aluo,
Corpus in altari conficit ille Sacrum.
Facies altare de lignis sethim et adolebis thymiama
Fortia ligna sethim faciunt altare secundum,
1030
Ex quo spirat odor et thymiama frequens.
Ara prior notat ecclesiam, Christum notat illud;
Solus in hoc presul sacra parare potest.
Libera ligna sethim sunt a putredine; Christus
Sic fuit a culpa liber et absque nota.
1035
Spina notat uox ista sethim quia spinea Christus
In truce serta tulit, qui rosa nostra fuit.
Semper in altari uiuit spirans odor; omnem
Sic replet ecclesiam Christus odore bono;
Flos prati, flos hic uallis, flos dicitur agri,
1040
Assimulans uiolas, lilia, siue rosas.
Flos prati uiola, flos uallis lilia, campi
Flos rosa uirtutum sunt tria forma trium:
Dicitur hinc humilis, hinc candidus, hinc rubicundus
Esse Iesus, sicut in Salomone legis.
1045
Adueniens humilis, uiolam se monstrat; adequat
Lilia, labe carens; fit moriendo rosa.
Extitit altaris quadrangula forma, figurans
Quod Christus stabilis et petra firma fuit.
Surgit in excelsum cubitis altare duobus,
1050
Nam fuit in christo cum Deitate caro;
Tenditur in latum solo cubito quia solam
Gestat Personam qui Deus est et homo;
Eius mensura sunt tres cubiti quia Christus
Cum Patre, cum Flatu creditur esse Deus.
1055
Auro purgato nitet hoc altare coruscum,
Nempe docet Christo naufraga corda trahens;
Ipse potest dici non aureus esse sed aurum,
Non solum sapiens immo Sophia Patris.
Formam retis habens, crates lex est noua, mundi
1060
De pelago christo naufraga corda trahens;
Centum tres quinos decies pisces tulit illud,
In dextra missum parte, iubente Iesu.
Faciesque coronam per girum et anulos
Aurea circumdans altare corona coronam
Christi designat, qua Pater ornat eum;
1065
Non aurum, non argenteum, non ista metallum,
Sed lux uera, manens gloria, summus honor.
Quod retro designans ostendit circulus auri,
Aureus esse notat anulus illud idem.
Prelatos fortes per uectes accipe fortes,
1070
Qui Christi forte nomen ubique uehunt.
Ponesque altare contra uelum, et cetera
Contra, non intra, uelum stans, ara figurat
In mundum Christum uerba pluisse palam.
Illic offerri mixtum thymiama uetatur:
In Christo uitii mixtio nulla fuit.
1075
Christus in altari quasi scriptus cornibus heret
Si super .X. sedeat curua titella breuis;
Si legis hoc scriptum, cognosces in cruce Christum:
Cornua quatuor .X. littera sola gerit;
Quatuor inde crucis signatas accipe partes
1080
Dum pro Iudeis in cruce, Christe, rogas.
Exodi liber septimus
Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
quando tu summam, et cetera
Hec loquitur Moysi Deus ut summam sibi tollat
Iudaice plebis et sua uerba serat.
Bis quinis obolis culpas mundare iubentur:
Mundaris legis iussa tenendo decem.
1085
Vnum fers obolum si non occideris ullum;
Binos, non mechans; tres, mala furta cauens;
Sic currens, quot iussa tenes, obolos tot habebis,
A culpa quorum munere mundus eris.
Hec ad mensuram templi dare quisque iubetur,
1090
Nam solet in templo iussio dena legi.
Diues non addet ad medium, et pauper nil minuet
Ad medium sicli diues nil addere querat,
Nec pauper minuat; lector utrumque notet:
Diues nil addit si iussa decem bene seruans,
Et legat et teneat omne quod illa notant;
1095
Nil minuit pauper quia, si delinquit in uno,
Tanquam cunctorum dicitur esse reus.
Locutus est Dominus ad Moysen: facies labrum eneum
Precipit hinc ex ere labrum fieri Deus,
In quo Aaron cum pueris se lauet eius aquis:
Labrum baptismum notat in quo quisque fidelis
1100
Mersus et ablutus, crimina cuncta lauat.
Denotat es uocis sonitum quia quisque fateri
Debet in ore fidem, quem sacra mundat aqua;
Sufficit infanti simplex responsio testis,
Sed crescens teneat noce uel ore fidem.
1105
Vel lacrimas aqua denotat hec, ut siquis ad aram
Accedat culpas fletibus ante lauet.
Locutus est Dominus ad Moysen: sume tibi aromata
Precipitur Moysi quod aromata sumat, inungat
Inde sacerdotes sanctificetque Deo.
Vt fiat prudens, iustus, fortis, moderatus
1110
Presul, uel maior uel minor, ista docent.
His iungas oleum, quod Sanctum Pneuma figurat;
Ad plenum Sancto Pneumate sanctus eris.
Hoc oleo, testante Dauid, Christus fuit unctus,
Vnguine letitie cum Pater unxit eum.
Caro hominis non ungetur ex eo
1115
Non ungentur eo carnes hominis quia Sancti
Flaminis unguentum carnea corda fugit.
Lege sacerdotes regesque iubente dicabat
Vnctio legalis; lex noua complet idem.
Non unguntur eo qui culpam Simonis equant,
1120
Qui uendunt uel emunt, non sacra gratis habent.
Ob hoc exterminabitur de populo Dei
Exulat hic de plebe Dei, qui peccat in istis:
Tales excludit Christus ab ede sacra.
Hactenus de unguento; dixitque Dominus: sume tibi aromata
Verba noue legis species et aromata signant,
Ex quibus in mundo spirat amenus odor;
1125
Paulus in his sapiens fuit unguentarius, eque
Singula dispensans et bene scripta tenens.
In eo, inquit, loco apparebo tibi
In quo se dicit Deus apparere, beatos
Scripture libros exprimit ille locus.
Tales compositiones non facietis in usus uestros
Non talis uestros confectio fiat in usus,
1130
Vt tua non queras sed lucra sola Dei.
Locutus est Dominus: ecce uocaui te ex nomine Beseleel
Beseleel sonat umbra Dei Christique figurat
Discipulos, quorum nos documenta tegunt;
Nostros istorum doctrina refrigerat estus
Et uelut umbra Dei nos recreando leuat;
1135
Hos ueluti proprios ex nomine, Christe, uocasti,
Per quos ecclesie stat solidata domus.
Forma tabernaculi, candelabri decus, arche
Laus, mense species - singula scripta patent.
Locutus est Dominus: dic filiis Israel ut sabbata mea etc.
Ecce uide quod ait Moysi Deus: "Vt mea seruent
1140
Sabbata Iudei, uoce iubeto mei."
Sabbata non seruat qui non a crimine cessat;
Sabbata custodit qui bona semper agit.
Sabbata cum dicit mea, non intellige festa
Iudei sed opus iusti iustitiamque Dei.
Completis huiusmodi sermonibus
1145
Fine dato uerbis, lex est data, consita petris,
Saxea Iudeis corda fuisse notans.
Videns autem populus quod moram faceret
Plebs mirata moras Moysi, consurgit in Aaron,
Acriter insistens formet ut ille deum,
Qui precedat eos, cui credant, cui sacra prestent,
1150
A quo responsum consiliumue petant.
Sexus feminei spoliantur inauribus aures;
Hoc Aaron auro format in igne bouem.
Dat sacra plebs, comedit, bibit, et post pocula ludit,
Plectra mouens inde psallit et inde salit.
1155
O sceleris grauitas! Hominumque bouumque Creator
Spernitur, et ficto dant holocausta boui.
Aurum diuino quisquis preponit honori,
Supplicat hic auro thurificatque boui.
Sic Deus ad Moysen, "Tua plebs peccauit; adorant
1160
Quem fecere deum, dedecus immo meum l
Est tua, non mea, plebs quia non credit michi, signa
Pristina nec recolit nec mea sacra colit;
Ergo meum noli precibus retinere furorem,
Vt mea uipeream deleat ira tribum."
1165
Supplicat ille tamen et motum detinet ire,
Sedauitque Deum uox lacrimosa precum.
Quos habeat fructus supplex oratio iusti,
In precibus Moysi quisque notare potest.
Descendit Moyses, tabulis infixa duabus,
1170
Scripta Dei digito, iussa beata ferens.
Aure choros populi ludentis percipit, iram
Concipit, os uituli conspicit, inde fremit;
Excussit tabulas, excussas fregit, abegit
Fractas; in uitulum seuit eumque rapit,
1175
Comminuit, commiscet aquis, potum dat Hebreis,
Exeat ut fedus per loca feda deus.
Denotat hic auri cor Hebrei potus auari,
Qui sitiens aurum, primitus ecce bibit.
Consonat hoc crassi titulo: "Quod corde sitisti
1180
Viuens, hoc aurum mortuus ore bibis."
Hebrei tradunt Moysen fecisse quod audis
Vt sciret solos hac ratione reos,
Nam rutilans auro monstrabat barba nocentes,
Dum patulo latices fluminis ore bibunt.
1185
Aurum quod fudit Aaron descendit eorum
In barbas tantum qui coluere bouem.
Nequitie plumbum barbe monstratur in auro,
Et culpe pondus aurea barba docet.
Horum uiginti tria milia deuorat ensis,
1190
Et cruor effusus consecrat arma Leui;
Stirps collecta Leui statuit supra femur ensem,
Ac homines cedens, non homicida fuit.
Carnis amor femur est, gladio doctrina notatur,
Doctores signat plebs animosa Leui.
1195
Imponit doctor gladium femori quia molli
Preponit carni fortia uerba Dei;
Recte doctores facto signantur in illo,
Ecclesie gladio qui mala summa secant.
Qui scelus ulcisci studet ex pietate malosque
1200
Conuertit, Domino consecrat ille manus.
"Plebs peccauit," ait Moyses. "Dimitte reatum
Vel me de libro, Rex bone, tolle tuo."
Mens Domini liber est, que iustos continet omnes,
Hos retinens scriptos qui bona semper agunt.
1205
Crimina mortis habens, de libro raditur isto
Si lacrimis prauum radere nolit opus.
Cum dicat "dele," non se tamen esse ueretur
Delendum Moyses, crimina nulla gerens.
Non iram Domini presens bouis ultio sedat;
1210
Penas in mundi fine minatur adhuc.
Sic Dominus Moysi, "Descende; tuos meus ibit
Angelus ante greges ad loca plena fauis;
Non ibo, non ascendam, quia nescia duram
Flectere ceruicem plebs michi dura manet."
1215
Plebs, hoc audito sermone, gemendo querelas
Excitat, undosis fletibus ora rigat.
Rursus ait Dominus, "Semel adueniens simul omnes
Perdam; nudentur cultibus ergo suis."
Aduentum Christi notat hic aduentus utrumque,
1220
Cum deleta fuit plebs inimica Deo:
Lex perit in primo cum Titus delet Hebreos;
Destruet in mundi fine gehenna reos.
Letos deponunt cultus, et ueste doloris
Induitur populus ad loca montis Horeb.
1225
Coruum signat Horeb; bene congruit ille dolenti:
Iste colore niger, ille dolore niger.
De extensione tabernaculi
Inde tabernaculum procul extra castra tetendit
Legifer, ostendens hinc procul esse Deum,
Nam uelut in psalmo puer est citharista locutus:
1230
"A peccante procul dicitur esse salus."
Culpa quidem longe facit esse Deum, prope uirtus:
Displicet ista Deo, placat et ista Deum.
Grande tabernaculum quod Beseleel fabricauit
Non erat hoc; aliud esse putatur opus.
1235
Federis est istud, in quo Dominum prece tangit
Legifer ut populum federet ille Deo.
Hic Deus apparens nubisque columpna figurat
Velatum carnis nube uenire Deum.
Cum reuerteretur in castra, Iosue manebat in tabernaculo
Cum foris egreditur Moyses, Iosue manet intus:
1240
Christus in ecclesia sic sine fine manet.
Dixit Moyses ad Dominum: precipis ut educam
populum istum, et indica michi quem missurus es
cum dixeris: noui te ex nomine
Audierat Moyses, "Tecum meus angelus ibit;"
Nunc petit ut melius indicet illud ei.
Genti cuique suus custos datur angelus; hinc est
Quod gens Iudee sub Michaele iacet.
1245
Nemo nisi Michael adiutor in omnibus istis
Extitit: in libris hoc Danielis habes.
Noui te ex nomine
Hunc Deus agnoscit ex nomine quem sibi gratum
Efficit et dignum reddit amore suo.
Ostende michi faciem tuam.
Et Dominus: facies mea precedet te
Qui gressu morum sequitur quo uult Deus, illum
1250
Precedit uultus auxiliumque Dei.
Dixit Moyses: si tu non ipse precedas, non educar nos
"Nullos celestes nobiscum mitte ministros;
Tu sis Dux, tu Rex, tu Via, tuque Comes."
Et ait: ostende michi gloriam tuam
"Quod petis, O Moyses, uiuenti non datur ulli;
Post uitam dabitur uisio talis ei."
Respondet: ego ostendam omne bonum
1255
Omne bonum summumque bonum mercesque bonorum
Est Deus; hec confert uisio sola Dei.
Miserebor cui uoluero
"Ne pro plebe rogas, cuius cor te latet; eque
Iudico; non clemens huic ero, corda scio;
Huic pius, huic dulcis, huic clemens, huicque beatus
1260
Efficiar mundo qui michi corde placet."
Ecce, inquit, locus apud me; stabis supra petram.
Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petre,
et uidebis posteriora mea
Terga suprema Dei cerni concessa supremum
Designant tempus quo petra Christus adest.
In foramine petre
Petra forata fuit quia clauis Christus et hasta
In cruce transfixus, uulnera quinque tulit.
Precide, ait Deus, tibi duas tabulas
1265
Prime franguntur tabule; fractura priorum
Signat quod fuerit lex quasi fracta uetus.
His tabulis quas non lesit fractura notatur
Lex noua, que Christi firma uigore manet.
Qui reddis iniquitatem patrum filiis
Ramos corrumpit radix, uitiumque paternum
1270
Redditur in pueros et facit esse reos:
Culpa prioris Ade nascentes uulnerat omnes
Donec sanet eos unda Sequentis Ade.
Videntibus cunctis faciam signa que non sunt uisa
Que sunt signa quibus non illustrauit Hebreos
Illa Dei uirtus, illa timenda manus?
1275
Signa decem Pharao tremuit, siccum mare fluctus
Siccari stupuit, pro dape manna pluit,
Pauit eos ueniens austro perflante coturnix,
Rupem dirumpens petra fluenta dedit.
Ergo, quod est signum quod uisum non erat? Illud
1280
Certe quod Dominus querere iussit Achaz:
"Propterea signum Dominus uobis dabit: 'Ecce
Virgo concipiet, Emmanuel pariet.'"
Hec Dominus docuit ut Hebreus uerba notaret
Vtque fidem signo uirginis ille daret.
Non apparebis uacuus in conspectu meo
1285
Ante Deum uacuus nemo ueniat, quia nullus
Expers uirtutis debet adesse Deo.
Sollempnitatem hebdomadarum
Septima lux celebris, hebdomada septima festis
Insita, festiuus septimus annus erit;
Multiplicatus item per septem septimus annus
1290
Precipitur populo, lege iubente Dei.
Tribus temporibus anni
Pascha sacrum primo, Pentecostenque secundo,
Festa Tabernaculi tertio iussa coli.
Moratus est Moyses quadraginta diebus
Stando quater denis Moyses in monte diebus,
Cornutus rediit, scripta secunda ferens;
1295
Promebat radios facies cornuta nitentes,
Nec poterat tantum turba uidere decus.
Internum sensum faciei gloria signat,
In quo Iudeus figere corda nequit.
Stante super faciem Moysi uelamine simplex
1300
Littera signatur, quam synagoga tenet,
Sed nos abstersa caligine mystica legis
Cernimus, in nobis sol sine nube nitet.
Omnes uiri et mulieres obtulerunt dona
Feminei sexus deuotio siue uirilis
Offert sponte suum munus in edis opus:
1305
Infirmas mentes muliebria dona, uirorum
Munera iustorum fortia facta notant.
Armillas, inaures, anulos, dextralia, uas auri,
iacinctum, purpuram, coccum, byssum, pilos caprarum
Fortiter astringens fortes armilla lacertos
Fortis doctoris forte figurat opus.
Si uerbo Domini quis obedit, prebet inaurem,
1310
Implens deuoto corde quod aure capit.
Anulus archani signat signacula uerbi,
Non debemus enim cuique profunda loqui.
Ornamenta manus dextre, dextralia dextros
Insinuant actus, nulla sinistra notant.
1315
Vas auri mens est sapiens, spes summa iacinctus,
Iustitie uirtus purpura, coccus amor,
Byssus munda caro, capreque pili, quibus asper
Texitur ornatus, aspera uita patrum.
Hoc domus ecclesie splendore coruscat et instar
1320
Pauonis uario picta colore micat.
Ecce uocauit Dominus Beseleel ex nomine
de tribu Iuda filium Huri, Oliab quoque etc.
Beseleel sonat umbra Dei, protectio patris
Est Oliab: doctos signat uterque uiros;
Doctor quippe Patris Summi protectus ab umbra,
Semper in ecclesia uerba sacrata docet.
1325
De Iuda trahit ille genus, de Dan genus iste,
Nec res doctori dissonat ista bono:
Iudas nempe sonat confessio, iudicium Dan:
Predicat ista duo doctor ubique bonus.
Postquam completa sunt omnia etc.
Omnibus expletis Domini descendit ibidem
1330
Gloria, celesti nube tegente domum.
Tempore lucis adest illic presentia nubis;
Tempore noctis adest splendidus ignis ibi.
Lux uitam iusti, nox uitam signat iniqui,
Nubes blanditur, terror in igne manet,
1335
Nam Deus est blandus iustis et durus iniquis;
Hos in nube leuat, hos Deus igne cremat.
Sed pietas Christi nos igni subtrahat isti,
Crimina nostra lauet, nos super astra leuet.