Petrus de Riga Aurora leviticus

Reference basis text: P. E. Beichner, 1965

Other sections


 

Prologus

 

Vox autem Domini Moysen uocat, imperat illi

      Vt sua uerba ferens, plebis in aure serat.

Libro premisso coniunctio quam legis istum

      Nectit, nam scripti pene fuere simul;

5

Sed ne continuus tractatus tedia gignat,

      Lectorem recreat inter utrosque quies.

Isti Leuitico sic et coniunctio iungit

      Illum qui Numeri dicitur esse Liber;

Quod bene declarat Numeri frons prima: "Locutus

10

      Est Dominus Moysi," sic habet illud opus.

Cur simili titulo non debeat Exodus uti

      Post Genesim, queris. Congrua causa patet:

Hoc meruit fieri mora maxima, uel subeunte

      Israel Egyptum uel moriente Ioseph.

15

Vagicra Leuiticus Liber iste uocatur; Hebrei

      Vagicra Leuiticum lingua latina uocat.

Pars prior est libri Vagicra, sonatque uocauit;

      Ex hoc Hebraicum nomen habebat opus.

Qui necdum fuerat sacro baptismate tinctus

20

      Baptizabat opus hac ratione suum.

Principiis fuit expressum fortassis in illis

      Principium uerum, cuncta fluenta sacrans.

His ita libatis, nouus intro nauta profundum,

      Sacrum Pneuma rogans ut mea uela regat.

 

 

Levitici liber primus

 

25

Vox autem Domini Moysen uocat, imperat illi

      Vt sua uerba ferens, plebis in aure serat.

Curque tabernaculum testantis nomine pollet

      Non procul est ratio, sed prope sensus adest:

Certa fuere quidem que dicebantur ibidem;

30

      Plus ibi teste fuit uerba sonare Deum.

Ecce tabernaculum de quo loquitur Deus; audi

      Quid notet. Ecclesiam mysticat illa domus.

Hic posuit sua uerba Deus: per uerba piorum

      Hic Sacri Flatus organa sacra sonant.

35

Sic Dominus Moysi: "Dic Iudeis: Homo uestre

      Stirpis siue bouem siue daturus ouem,

Si sua uictima sit holocaustum que datur are

      Ac ex armento, mas erit absque nota;

Idque tabernaculi testantis ad ostia fiet

40

      Vt placet Dominum concilietque sibi."

Rebus in oblatis quedam fuerant holocausta,

      Quedam pacifica; lector utrumque notet.

Tota cremabatur holocausti uictima; totum

      Tale quid incensum lingua latina sonat.

45

Solus adeps de pacificis pastum dabat igni;

      Presulis aut populi cetera pastus erant.

Sed iam spina rosam, uinum labrusca, medullam

      Hordea, littera uim, proferat umbra diem:

Qui mundum fugiunt, bona sola sequuntur, in ara

50

      Cordis se mactant, sunt holocausta Dei;

Hostia sunt pacis quos non amor excoquit intus

      Ad plenum, sed ouant pace, cauenda cauent.

Sed de premissis holocaustis dissero, prima

      Fronte triplex quorum dicitur esse genus:

55

Primo bos, post hec ouis aut capra, deinde columba

      Seu turtur, tria sunt de quibus ecce loquor.

Qui ualidi membris, perfecti mente, labores

      Fratribus impendunt, sunt holocausta bouis;

Qui fragiles membris, humiles animo, sua prebent

60

      Tanquam uellus, ouis sunt holocausta Deo;

Qui studiis herent, cor ad alta leuant et in altis

      Figunt lumen, auis sunt holocausta Deo.

His breuiter tactis, accingor ad hoc holocaustum

      Quod fieri iussit de boue sermo Dei:

65

Mascula sola dari precepit lex holocaustis,

      Pacificis possunt femina masque dari;

Nam facit infirmis mediocris uita, sed optat

      Viribus insignes ardua uita uiros.

Offerat iste marem sine labe, sit ergo uirilis,

70

      Nil muliebre gerens, crimina queque cauens;

Efficiatque bonum non laudis amore sed edis

      Angelice, Moysi quam notat illa domus.

Sic Dominum placas si te fugiente fauores,

      Hereat in celis anchora fixa spei.

75

Iste manum ponit supra uituli caput; istud

      Expiat, est gratum proficiensque reo.

Imponendo manus se deuotum notat esse,

      Ceu dicat, "Munus offero sponte meum."

Expiat hoc hominem si munus fronte serena

80

      Offerat; est hilaris dignus amore Dei.

Et coram Domino uitulum mactabit ut istud

      Non homo sed Dominus approbet, optet, amet.

A pueris Aaron offerri deinde iubetur

      Purpureus uituli lege iubente cruor;

85

Altaris per circuitum fundendus ab ipsis

      Est roseus sanguis deforis ante domum:

Signantur pueris Aaron uigiles animarum,

      Altari Christus ecclesieue domus;

Sanguine signatur hominis peruersa uoluntas

90

      Que sub corde latet, siue cupido mali;

Vita quidem carnis mors est; sic sumere uires

      Carnales actus per mala uota uides.

Fundatur sanguis, moritur caro: praua uoluntas

      Tollatur, cernes carnea nota mori.

95

Ergo per altaris gyrum fundi perhibetur

      A genitis Aaron mysticus ille cruor

Cum per doctores ex corde maligna uoluntas

      Tollitur et Christi nos pia facta docent.

Altari Christo sic hostia nostra uidetur

100

      Imponi per eum cum placet illa Patri,

Siue per ecclesiam, quam diximus esse notatam

      Altari, sine qua uictima nulla placet.

Quos sinus ecclesie recipit tantum uidet aptos

      Esse Deo; reliquos euomit illa foris.

105

Hoc altare manet ante domum quia nobis,

      Dum sumus hic, nondum regna superna patent.

 

Detrahit pellem

Pelleque detracta, per partes membra secabunt;

      Ignis in altari mox adhibendus erit;

Sic strue lignorum posita prius, inde iubentur

110

      Ordine disponi singula cesa super.

Pellis detrahitur cum quilibet exuit actus

      Qui foris apparent, intima mente notans;

Nam multis quedam uirtutes esse uidentur

      Que nil uirtutis nec bonitatis habent.

115

Eius sunt artus ideo per frusta secandi

      Vt uite libres singula facta tue,

Ne sub uirtutum specie lateant uitiorum

      Larue, ne turpis simia fiat homo;

Namque tumens humilem mentitur sepe; profusus

120

      Largum, se p arcum fingit auarus opum. Ignis

Amor bonus est, quem non supponit ab imo

      Sed dat ab occulto Spiritus ille Dei.

Ligna feres meditans, relegens, sacra scripta frequentans:

      Ex his nutritur ille benignus amor.

125

Artus dispositi super hoc bona facta figurant,

      Que bene disponis tempore siue loco.

Membra, pedes, caput, et totum iecori quod adheret,

      Intestina, pedes: hec duo mundet aqua:

Per caput interior intentio nostra notatur,

130

      Que quasi precellit et regit omnem bonum;

Herentes adipes iecori signare uidentur

      Affectus, per quos fiamma uigere solet;

Intestina notant anime uelut intima nostre,

      In quibus introrsum sordida sepe uides,

135

In quibus illicita uel noxia dum meditaris,

      Tanquam corde tuo stercora feda struis;

Nostra pedes opera sunt, nam quotiens operaris

      Hec terrena, notas pulueris inde trahis;

Excedendo modum delinquis sepe petendo

140

      Sompnum seu potum seu capiendo cibum;

Intestina, pedes liquor ergo mundet aquosus

      Vt totum mundet lacrima digna malum.

 

Adolebitque sacerdos super altare

Et super altare succendet queque sacerdos,

      Incensum totum fiat ut istud opus,

145

Fortiter ut spiret oblatio talis et astra

      Transeat et Domino fiat amenus odor.

Hoc altare notat cor; in isto ligna struuntur

      In scriptis sanctis cum meditando studes;

Si studium mentis actus comitantur honesti,

150

      Membra super ligna ponis agendo bonum.

Porro sacerdotis signatur nomine Christus,

      Inflammans quicquid cogito, quicquid ago;

Sic ego fio per hunc holocaustum quando ministro

      Viribus ex totis, corpore, mente Deo.

155

Talis amenat odor Dominum quia flore rosarum

      Gratior est, superat balsama, mella premit.

 

Si oblatio sit ouis uel capra

Ex oue siue capra quod si facias holocaustum,

      Anniculus Domino detur et absque nota:

Qui fuerit simplex nullique nocens holocaustum

160

      Est ouis; offertur capra, relinque malum.

Vt clare pateat quod idem duo sunt holocaustum,

      Recte cum capra lex comitatur ouem;

Hic simplex nulli nocet, hic peccata relinquit,

      Pene pari numero placat uterque Deum.

165

Dicitur anniculus postquam compleuerit annum;

      Annus completur sole rotante rotam:

Sic homo perfectus in uita simplice complet

      Quicquid agit, uero sole iubente Deo.

Non habeat maculam, non sit mixtura reatus

170

      Ne purum maculet actio praua bonum.

Ad latus altaris quod respiciens aquilonem

      Dicitur, istud agens, immolet ante Deum.

Simplicitas acui iustorum debet ut anguis

      Astutus, simplex esse columba queat.

175

Insidias aquilo Sathane signat quia simplex

      Debet ad illius prouidus esse dolos.

Audi cur Sathanan notet. "Ad partes aquilonis,"

      Inquit, "ponetur mensa thronusque meus."

Mactatur coram Domino tua uictima quando

180

      Diuinis oculis gratus inesse studes.

Vt docet historice scripture littera simplex,

      Quid coram Domino dicitur esse uide.

Introitus positus fuit ad partes orientis

      Solis, ad occiduas intima sancta domus;

185

In quo precepit Moyses holocausta parari,

      Struxerat altare deforis ante domum;

In sanctis Domini sedes erat intus et archa

      Et cherubin; species mira tegebat eam:

Sic dum mactatur pecus edis ad ostia siue

190

      Ad latus altaris, intima sancta patent;

Exterior penetrat aspectus ad intima sancta:

      Cur coram Domino dicitur ecce uides.

 

 

Levitici liber secundus

 

Depinxit noster stilus hec que scripta sequuntur,

      Non nos ergo docet hunc reuocare stilum.

 

De auibus

195

Ex auibus si sit holocausti uictima, turtur

      Siue columbinus hostia pullus erit;

Mactet ad altare uolucrem, dans sacra; retorto

      Ad collum capite, uulnere ledat auem;

Vulneris inde locum rumpat fundatque cruorem

200

      Altarisque bases purpuret ille cruor.

Ales uterque gemit: qui doctrine studet, iste

      Suspirando gemat et cor ad alta leuet.

Edis ad introitum bos dicitur esse crematus,

      Ad latus altaris esse cremata bidens;

205

Ales ad altare nunc dicitur esse cremandus,

      Nam uim maiorem forsitan istud habet.

Doctrine studium uolucres, Christumque sacerdos,

      Cor notat altare - diximus ista prius -

Nam per opem Christi soli plene reuocantur

210

      Ad cor doctrine qui meditando student.

Flectitur ad collum caput alitis ut quasi corpus

      Et sua respiciens membra, necetur auis:

Sic mandata Dei postquam recte didicisti,

      Respice si possis hec operando sequi.

215

Diuiditur uolucris caput a membris quasi facto

      Vulnere nec prorsus rumpitur inde tamen:

Sic a te debes abscindere carnis amorem,

      Quodque necesse uides, hoc retinere potes.

Denotat affectum que rupto uulnere stillans,

220

      Transit in altaris sanguinis unda bases:

Transeat in Christum sic omnis recta uoluntas,

      Qui basis est fidei, firma columpna boni.

 

Sequitur: proicies plumam et uesicam

Proice cum plumis uesicam gutturis illo

      Quo cinis eicitur lege iubente loco;

225

In quo funduntur cineres, stat solis ad ortum

      Et manet altari proximus ille locus.

Hic recolas animo quod pertractatur eorum

      Qui studiis instant uictima sancta Deo;

Ergo quid illa notet uesicula gutturis, audi!

230

      Doctos turgentes corde uel ore notat:

Gutture uesicam gestat quisquis studiosus

      Inflatur sensu, turgida uerba sonans;

Plume sunt phalere Ciceronis, picta poete

      Scripta, sophistarum lectio plena dolis.

235

Sol oriens Christi lumen, cineresque figurant

      Intuitum mortis, qua cinerescit homo;

Nam si prospicias Christum, mortem mediteris

      Nec tumidus fies nec leuitate flues.

Vesicam, plumas sic proicies apud ortum

240

      Solis, apud cineres, si memorata facis.

 

Sequitur: confringes ascellas auis

Confringes auis ascellas, nec sectio fiet,

      Nullam scissuram ferrea cuspis agat.

Que pariunt alas, ascellis ecce notatur

      Contemplans uirtus, cor super astra ferens;

245

Doctus eas frangat ita quod Deitatis honori

      Et non ascribat munera tanta sibi.

Nec secet hic uolucrem, nec ferro diuidat illam,

      Sic ut in ecclesia scismata nulla serat;

Namque suis meritis ascribere facta, mouere

250

      Scisma peritorum mens studiosa solet.

 

Sequitur: et super altare

Et super altare Domino faciens holocaustum,

      Supposito lignis igne, cremabit auem;

Vim miram generat oblatio talis odoris,

      Auctorem Dominum talis amenat odor.

255

Non iteramus ea que diximus, illa sequuntur

      Actus corporeos; Spiritus illud agat.

 

Anima cum obtulerit

Sacrificans anima similam sumat, super illam

      Infundens oleum, ponere thura studens.

Hic animam ponit lex, non hominem, quia tanquam

260

      Spiritus est illud quod nona uerba sonant.

Furfuris exutam tunica similam satis apte

      Offerri uolucrum post holocausta uide:

Sic post doctrine studium, cor furfure culpe

      Mundum, sincerum debet inesse tibi.

265

Das similam mundum cor habens; dilectio sancta

      Est oleum; thus est uox lacrimosa precum.

Non ut turba terit, fugiens a tramite recti,

      Omne quod offertur dicitur esse sacrum;

Nam quedam sacra sunt, et quedam sunt holocausta,

270

      Quedam pacifica; nos ita scripta docent.

Hec quia sanctificat oblatio sancta datorem,

      Muneris est merito nomen adepta sacri.

Hec tibi si desit, nil prosunt bos, ouis, ales;

      Hec holocausta facit pinguia, grata Deo:

275

Sic et sanctus amor, quem ros olei notat, absens

      Si fuerit, macie deficit omne bonum.

Hancque tenens, munus ad natos deferat Aaron

      Pontificis, per eos detur ut illa Deo:

Namque per electos Christi mundum cor, amorem

280

      Sanctum, uota precum defero iure Deo;

H i sunt consilium nostrum, uia recta, Superni

      Membra Sacerdotis ecclesieque salus.

Vnus ab his plenum simile leuet inde pugillum

      Ac olei, totum thus sine parte sui,

285

Et super altare ponet quod sit recolendum

      A Domino, quod ei fiet amenus odor;

Deque sacro reliquum ferat Aaron et sua proles,

      Sanctum sanctorum munus et istud erit.

De pueris Aaron hic unus dicitur, ortum

290

      Ducens ex Aaron sanguine, Christus Homo.

Hic oleo similam miscens, incendit in ara

      Ante Deum cum mens feruet amore Dei;

Altera pars Aaron est ac eius puerorum

      Cum tua mens etiam fratris amore calet;

295

Sed thus offertur totum Domino quia soli

      Pertinet Auctori uox lacrimosa precum.

Non equidem Sanctos ut me saluent precor; illi

      Non saluare queunt sed dare uota precum.

In prece pondus habet magnum qui clamat egenus

300

      Ad Dominum; memor est pauperis ille sui.

Hiis ita de simila dictis, lex transit ad illa

      Que fieri legis traditor inde iubet,

Sed primo clibani, post hec sartaginis, inde

      Craticule ponit ordine sacra suo.

 

De sacrificio clibani

305

Post similam quam ros olei perfuderat, infert

      Iure quod in clibani lex iubet igne coqui.

Inuoluit clibanus nimio quod continet estu:

      Mundi pressuram denotat ille grauem,

Et nisi precedat prius unctio Pneumatis Almi,

310

      Mens infirma nequit tam grauiora pati.

Isti sunt panes quos tam grauis excoquit estus

      Vt sint esca Dei qui mala tanta ferunt;

Fermento careant, oleo spargantur ut absit

      Culpa nocens et eos sanctus inungat amor.

315

Talis erat panis Ignatius inclitus, ut sic

      Expositus populo fortia uerba serat:

"Frumentum Domini sum; nunc molar ore ferarum

      Vt fiam panis mundus et absque nota."

 

De sacrificio sartaginis et azima

Zelus qui frigit mentes sartago uocatur,

320

      Nam cui zelus inest, arguit ille malos;

Sed similam spargat oleo sartagine frixam

      Vt sit amor cordis, aspera uerba creans;

Et sit fermentum procul ut mala queque recedant

      Et non fermentet intima corda dolus.

325

Azima lagana sunt oleo lita; discute sensum

      Vt sis in corde lenis et ore simul.

De simila nostra quid adhuc scriptura loquatur

      Cerne: Minutatim diuide, dicit, eam.

Sepe fit ut doctor, dum durius increpat istum,

330

      Ledat eum cuius debuit esse salus;

Ergo minutatim similam, bone, diuide, lector,

      Ne ledas aliquem, singula uerba notans.

Rursus et hic oleum superinfundas ut abundans

      Sit tibi sanctus amor et pietatis adeps;

335

Et cum sermo tuus graue uulnus fecerit isti,

      Blanditiis studeas ungere rursus eum.

 

Sacrificium de craticula

Ignis craticule que sunt superaddita torret

      Inferius, lentus assiduusque tamen,

Cum subiectorum mala doctor corripit, horum

340

      Obsistens uotis propositoque malo,

Si quid sustineat durum quod fiat ab illis,

      Tanquam craticule tangitur iste rogo;

Sed tamen hic oleo similam conspergere debet

      Doctor ne pereat qui uiget eius amor.

345

Fermento careat, quamuis istud taceatur,

      Vt dum sustinet hoc, murmura nulla sonet.

 

 

Levitici liber tertius

 

Sacrificans Domino, nil fermenti, nichil addat

      Mellis ibi; neutrum suscipit ara Dei.

Quod liquor est dulcis, signatur melle uoluptas

350

      Carnis; mel sapiens, non placet ista Deo.

Res est difficilis que subditur: offer eorum

      Tantum primitias, munera cuncta simul;

Sed super altare non hec imponere debes

      Vt Domino fiat istud amenus odor.

355

Res noua! Primitias Dominus non spernit eorum

      Que contempnit; habe quod tamen inde loquar:

Sepe fit ut bona sit intentio dum bona quedam

      Incoho, sed ledit obuia culpa bonum;

Vti iustitia uolo sed conuertor in iram

360

      Principiumque bonum destruit ira sequens;

Carnem castigo, miseros sustento, sed inde

      Nascens furatur gloria uana bonum.

Istud fermentum mundane laudis et ire

      Per se iocundum non ualet esse Deo;

365

Vt tamen inueniam ueniam, pretendere possum

      Tantum primitias quod fuit ante bonum;

Culpa quidem leuior, quam non delibero primum;

      Ignorans, fragilis non graue crimen habet.

Et de fermento Domino dat munera raptor,

370

      Fur, reus usure, cum mala prima fugit,

Quando compunctus animo miseretur egenis,

      Que male collegit dans miserando bonis;

Sed magni meriti non sunt hec munera; iusti

      Quippe laboris opus non cumulauit opes;

375

Sufficit huic tantum si cor compunctio tangat,

      Si uetitum fugiat, si mala prima gemat.

Mellis primitias offert qui corporis escis

      Vtitur ut melius seruiat inde Deo,

Sed ueniens animum turbare, gulosa uoluptas

380

      Propositum ledit; est ueniale tamen.

Si quis debilior proponit dulcibus uti,

      Ventri subiectus illecebrisque gule,

Pauperibus si delicias communicet istas,

      Munera de melle porrigit ille Deo;

385

Hoc donum gratum Domino non reddit odorem

      Sed prauum tanquam palliat istud opus.

 

Vt sal in omni sacrificio ponatur

Omne quod obtuleris sacrum Domino sale condi,

      Nec sal diuini federis aufer ei.

In sale signatur prudens discretio iusti,

390

      Vt sit discretus semper ad omne bonum.

Federe signatur Domini lex utraque, sensus

      Vt discretus homo condiat inde suos.

 

De simile sacrificiis sufficiat

Si quisquam Domino dat munus primitiarum

      Frugum de spicis que nouitate uirent,

395

Has suus oblator flammis torrere iubetur

      Et uelut in morem frangere farris eas.

Lex sacris simile mores descripserat horum

      Qui iam perfecti sunt ualidique uiri;

Nunc docet hos Domini qui sunt in lege recentes

400

      Sed per diuinum iam gradiuntur iter.

Non uult nudari paleis donec sit adusta,

      Donec confracta spica tenella recens:

Sic nouus hic iuuenis nisi sit prius igne doloris

      Tactus et incipiat frangere uelle suum,

405

Affectus mundi pungentes intima cordis,

      Tanquam sint palee, non remouere potest.

Qui sudore, fame carnem macerare laborat,

      Hac flamma paleas exuit iste suas;

Spicas confringit, proprium cum uelle relinquit

410

      Pronus et alterius dans sua colla iugo.

Sic fundens oleum, thus imponens, simul offert

      Primitias; Domini dicitur istud opus.

Letitiam notat hic oleum quia corde sereno

      Debet subiectus ferre laboris onus;

415

Per thus signatur oratio namque supernam

      Semper ad hoc precibus querere debet opem;

Est Domini talis oblatio nam placet ipsi

      Qui dator est hilaris, qui prece querit opem.

 

De boue, et oue, et capra pacificorum

Pacificis horum mediocris uita notatur

420

      Qui non sunt summi sed mala summa cauent.

Immolat ille bouem qui per terrena laborat

      Deque labore suo dona dat ipse Deo;

Mactat ouem qui, non aptus perferre labores,

      Eligit innocua mente placere Deo;

425

Immolat hic capram qui post peccata reuerti

      Eligit ad Dominum, sordida facta gemens.

 

De uitulo qui offertur pro peccato pontificis

Lex docuit quid agant perfecti uel mediocres,

      Qua ratione queant iussa tenere Dei;

Nunc autem si delinquant quia sunt male firmi

430

      Aut ignorantes, que facienda docet.

Hostia nunc igitur ponatur in ordine primo

      Que fuit absque nota, que lauat omne malum.

Presbyter unctus eum designat quem Deus unxit

      Vnguine letitie, dans bona cuncta simul,

435

Qui, licet immunis sit ab omni labe, suorum

      Membrorum culpas imputat ipse sibi;

Non in se Christus culpam traxisse fatetur

      Sed reus in membris dicitur esse suis;

Nec facit hic populum delinquere sed tamen eius

440

      Suscepit culpas ut remoueret eas.

Hic offert uitulum sine labe Deo quia carnem

      Obtulit ipse Patri que sine labe fuit;

Est uitulus dictus propter sacra cornua ligni

      In quibus extendit brachia nostra salus.

 

Ad ostia tabernaculi

445

Christus enim factus pro nobis hostia pandit

      Regni celestis ostia morte sua.

 

Ponetque manum super caput eius

Inspice quod generis quadruplicis hostia cunctas

      Precellens grato mulcet odore Deum:

Labe carens uitulus ex armento prius, agnus

450

      Postea, post turtur siue columba datur,

Postremo simila que conspergatur oliuo

      Sit sine fermento, sit solidata rogo.

Lex iubet populi in persona pro ratione

      Causarum Domino cetera sacra dari.

455

Est ex armentis uitulus datus ex patriarchis

      Procedens Christus, qui fuit absque nota;

Nostre carnis humum crucis hic aratro quasi sulcans,

      Multa uirtutum fruge beauit eam.

Iste tabernaculi mactatur ad ostia: Christi

460

      Extra castra quidem passio facta fuit.

Per pueros Aaron datur oblatus cruor: Annam

      Et Caipham per eos ecce notare potes.

Agnus item Christum poterit signare uel hedus,

      Qui patiens, humilis, crimina nostra tulit.

465

Hostia tertia fit turtur pullusue columbe,

      In quibus exprimitur qui Deus est et homo;

Vel turtur Christi caro, Sanctum Pneuma columba

      Dicitur; affirmant hec sacra scripta Dei;

De Christo clamant Salomonis cantica: Tanquam

470

      Turturis est lenis et gena pulchra tibi;

Porro super Christum testante Iohanne columbe

      Simplicis in specie Spiritus Almus adest.

Sic mactantur aues predicte cum caro Christi

      Est oblata Patri, Flamine plena Sacro.

475

Hec tria sacrificans offert homo, scilicet Auctor,

      Qui de uirginea corpus habebat humo.

Sacrificans anima quartum Domino dare munus

      De simila legitur ecclesiamque notat

Que, quasi de multis granis collecta, fideles

480

      Eligit e populis ut sibi iungat eos;

Quam legis ueteris pariterque noue mola tangit

      Vt sciat e paleis tollere grana sibi;

Quam baptisma lauat, quam balsama chrismatis ungunt,

      Quam solidat Sanctus Spiritus igne pio.

485

Que pinxi sermone breui sunt quatuor Alti

      Forma Sacerdotis ecclesieque simul.

Mactatur uitulus cum desinis esse superbus,

      Incipiens humili subdere colla iugo;

Hedum cum premitur lasciuia porrigis, agnum

490

      Cum reprimis motus qui ratione carent;

Turtur mactatur si sit caro casta, columba

      Si fueris simplex et sine felle doli;

Azimus offertur panis si uera loquaris,

      Fermentum falsi nequitieque cauens.

 

De iuramento commisso

495

Iuramenta facis si te, bene uiuere spondens,

      Seruitio Domini per pia nota ligas;

Sed quia nemo suum semper uotum tenet, agnam

      Offerat acceptam de grege siue capram.

Actiue uite mores humilis notat agna,

500

      Nam decet hec humiles innocuosque uiros;

Clare capra uidens, pascens in rupibus altis,

      Cor contemplantis pascua summa notat.

Et bene de gregibus oblatam dicimus agnam,

      Sed non de gregibus dicimus esse capram;

505

Namque greges multos sibi copulat actio Lye

      Et paucis nubit ore uenusta Rachel.

Has si non poteris pecudes offerre, litetur

      Siue duplex turtur siue columba duplex;

Pro cantu gemitum profert auis utraque: planctus

510

      Ergo duos hominis illa uel illa notat;

Vnus erit planctus si commissum gemis; alter,

      Que non fecisti si bona facta gemis.

 

Allegoria de turture

Turturis oblati caput incisum manet herens

      Collo, nec penitus rumpitur inde tamen.

515

Qui caput est nostrum, Christum caput alitis huius

      Exprimit; ecclesiam cetera membra notant;

Qui licet a nobis diuisus morte putetur,

      Firmius ecclesie iungitur inde tamen,

Nam crescente fide post granum morte sepultum,

520

      Ecclesie messis multa secuta fuit.

Parte fuit caput incisum partimque superstes

      Nam caro, non Deitas, in cruce passa fuit.

Dum turtur Domino mactatur, scinditur illi

      Altera pars capitis, altera sana manet;

525

Vt magis existat oblatio grata, reflecti

      Cogitur ad pennas lege iubente caput.

Nobilitas capitis, quo cetera membra reguntur,

      Mentem, qua regitur actio nostra, notat;

Mens igitur carnis abscindere debet amorem,

530

      Quodque necesse uidet, hoc retinere potest;

Ad pennas caput inflexum notat hoc quia debent

      Virtutum pennas semper amare boni.

Vel caput est Christus, cuius nos membra uocamur,

      Factus pro nobis hostia uera Patri,

535

Cui quasi pars capitis fuit integra parsque recisa,

      Cum caro, non Deitas, in cruce passa fuit.

 

De nutriendo diuini ignis incendio

Semper in altari manet ignis eique sacerdos,

      Ne sit ieiunus, subdere ligna studet.

Est altare Dei pia mens doctorque sacerdos,

540

      Ignis amor, ligna fortia facta patrum;

Ignis in altari feruet cum fortiter ardens

      Estuat in nostro corde benignus amor;

Vt pascat flammam, supponit ligna sacerdos

      Cum sacra uerba docet doctor et acta patrum;

545

Nam sine materia ieiunus deficit ignis,

      Sic sine doctrina marcidus aret amor;

Perpetuus manet hic ignis quia sanctus in euum

      Post mundi finem fine carebit amor.

 

Optimum sacrificium

Lex iubet offerri similam sartagine frixam,

550

      Ex oleo sparsam percalidamque simul.

Diuino placet hec oblatio grata fauori;

      Que signatur in his, gratior illa tamen.

Iustitie feruor sartago, ros pietatis

      Est oleum; debent ista coire simul.

555

Iustus quippe docens est cum serpente columba,

      Nec grauitate caret nec pietatis eget;

Per zelum debet frigi sartagine, spargi

      Ex oleo debet per pietatis opus;

Sic offert similam calidam quia non sine zelo;

560

      Si zelus deesset, frigida rite foret.

Dicitur iste patri succedens iure sacerdos

      Qui Verbum Patris est, hunc imitando sequens.

Fitque quod offertur holocaustum; dicitur istud

      Incensum totum, quod notat iste sonus;

565

Sic animus mundus, predicta gerens duo, totum

      Dicitur incensum, frixus amore Dei.

 

De perseuerantia boni operis. De cauda hostie

Lex iubet offerri caudam, que finis habetur

      Corporis; hec grato placat odore Deum.

Cauda notat finem uite quia praua relinquens

570

      Quisque Deo poterit fine placere bono;

Finem quippe Deus, non preteritos notat actus;

      Transactos redimit hora suprema dies.

 

De custodia sacerdotalis officii

Ista sacerdotis pars fiunt pectus et armus

      Dexter diuisus, lege iubente sacra.

575

Pectus doctrine locus est nam quisque sacerdos

      Debet subiectos recta docere suos;

Fortior est armus dexter signatque quod eius

      Actus sint fortes, nulla sinistra gerat;

Armus diuisus docet ut uiuendo sacerdos

580

      Excedat populum, nil populare gerens.

 

De pueris Aaron offerentibus ignem alienum

A pueris Aaron alienus sumitur ignis,

      Sed Deus hoc crimen uindicat igne suo.

Sic qui iussa Dei fugiens noua dogmata dictat

      Ignis et ardoris esca futurus erit.

585

Vel sic: thuribulum carbone reples alieno,

      Ardor auaritie si tua corda replet;

Cum tali flamma Domini si pergis ad aram,

      Vltrix peccati flamma perennis erit.

 

 

Levitici liber quartus

 

In primis istud debes cognoscere, lector,

590

      Omnia que fecit munda creasse Deum;

Sed mores hominum pinguntur in istis,

      Que sordes anime munditiamue notant.

Omne pecus cuius os ruminat, ungula cuius

      Diuiditur, cibus est mundus, Hebree, tibi;

595

Cui non ruminat os nec finditur ungula, mundus

      Non ualet esse cibus, immo cauendus erit.

Accipe quid notat hoc: homo iustus ruminat escam

      Cum precepta Dei semper in ore gerit;

Vngula finditur huic quia legis iussa uetuste

600

      Et sacra uerba noue diuidit iste fide.

Ruminat Hebreus legis precepta, sed

      Nutanti non est ungula fissa pedis

Nam sibi non recipit duo testamenta, Patremque

      Et Natum non uult ipse tenere fide.

605

Scismatico fissa manet ungula; cum Patre Natum

      Suscipit et legem credit utramque datam,

Sed quia doctrinam non suscipit ore fidelem,

      Dicitur immundus et remouendus erit.

 

De piscibus

Lex iubet ut pisces quos tollit pennula, munit

610

      Squamula, pro gustu sumat Hebrea tribus.

Si queris cibus esse Dei menseque superne

      Piscis, naturam piscis habere stude:

Pennati pisces, quos penna leuat super undas,

      Ille sunt anime que cor a d alta leuant;

615

Per pia uota uolas sursum sed ad ima relabi

      Cogeris a summo, carne trahente tua;

Vt squame squamis, sic et uirtutibus herent

      Virtutes, quarum tegmine tutus eris.

 

De auibus

Monstratur per aues hominum terrena potestas,

620

      In quibus impietas plurima, pauca fides.

Lex ideo, multas uolucres numerando, potentes

      In quibus est culpe copia multa notat;

At describit eos pauco sermone potentes

      Qui fiunt humiles iustitieque student.

625

Nec prudens aliquis hoc casu iudicet actum

      Quod lex bis denas ordine monstrat aues;

Hic numerus typus est etatis robur habentis;

      Lex isto numero mittit ad arma uiros;

Roboris humani presumptio picta uidetur

630

      Hoc numero, fortes nam uiolenter agunt;

Est radix scelerum presumptio tanta quod amens

      In uirtute sua spem solidare solet.

Harum nunc auium natura typusque notetur

      Et cum pennatis nunc mea penna uolet.

 

Aquila

635

Alta petens aquila uolat alite celsius omni,

      Quisque potens tumidus corde notatur ea,

Vt sacra testantur cithariste scripta prophete:

      "In celum tales os posuere suum."

 

Griphes

Pennatum gryphes animai pedibusque quaternis

640

      Innitens homines carpit, abhorret equos:

Designatur in hoc facinus crudele potentum

      Qui mortes hominum cum feritate bibunt.

 

Alietus

Obtinet exiguas alietus corpore uires,

      Sunt et aues minime preda cibusque suus:

645

Exprimit hic aliquem qui solos uexat egenos,

      Cui desunt uires, non uiolentus amor.

 

Miluus

Improuisus adest cum pullos tollere miluus

      Esurit, in predam non sine fraude ruit:

Huic par est aliquis predo qui roboris expers

650

      Fraudibus incautos insidiisque premit;

Hos demonstrat Edom Isaie lectio dicens:

      "Milui conueniunt, alter et alter ibi."

Dum raptus miluo pullus ferretur ab, inquit:

      "Iam cado." Miluus ait: "Non te tenet ungula talis."

 

Vultur

655

Vulturis est rixis gaudere, cadauera uelle,

      Vt cibus occurrat, bellica castra sequi:

Sunt similes qui bella uolunt, qui castra sequuntur,

      Qui spoliis inhiant esuriuntque lucrum.

 

Coruus

Est nigra coruus auis, est predo cadaueris, illum

660

      Quem male denigrat ceca libido notans;

Qui prius existens homicida sui, peregrinis

      Pascitur exitiis, sordida nulla cauens.

Sub uolucrum specie descripsit legifer illos

      Quos mundanus honor ad scelus omne trahit;

665

Nunc aliquem tangit qui religionis amictu

      Se tegit ut citius possit honore frui.

 

Structio

Inuenies scriptum quod pennas structio gestat

      Herodii pennis accipitrisque pares,

Sed non tam celeri uiget eius penna uolatu,

670

      Hypocritamque notat qui simulando uolat.

Aurea facta foris simulans hypocrita pingit,

      Sed mala mens intus plumbea uota gerit.

 

Noctua

Dicitur in nocte subtilis noctua uisu

      Esse, nitente die luce minore frui:

675

Hanc imitantur auem reprobi qui sunt sapientes

      Vt mala noctis agant, nec bona lucis habent.

 

Larus

Larus fluminis est habitator et incola terre,

      Nat ueluti piscis et uolat instar auis:

Sic equites multi quos militie labor urget

680

      Sunt uelut in sicco, terrea uana colunt;

Nunc uelut in fluuiis uersantur dum nec abhorrent

      Illecebre fluxum luxuriamue sequi.

 

Accipiter

Euolat accipiter ad prede lucra suisque

      Deseruit dominis in rapiendo cibum:

685

Sic multi dominis famulando suis ad eorum

      Nutum pauperibus dampna ferendo nocent.

 

Bubo

Omen in urbe malum, bubo solis iubar odit,

      Escam uestigat nocte, ueretur aues,

In quem forte greges auium, si lumina figant,

690

      Conclamando uolant et laniando secant:

Incestus notat iste reos, qui corpore fedi

      Contra nature iura latenter agunt;

Hos iusti quasi lucis aues discerpere querunt,

      Zelo succensi uerba seuera serunt.

 

Mergulus

695

Mergulus immergit fluuio sua membra frequenter

      Et longas gignit in latitando moras:

Exprimit iste reos quos carnis fluxa uoluptas

      Funditus exercet et retinendo premit.

 

Ibis

Rostrum grande gerens, nulli uolucrum nocet ibis

700

      Sed colubras rostro diripit, ore uorat:

Sic multi nolunt alios turbare sed in se

      Crudeles, mortis dira uenena bibunt.

 

Cygnus

Candor inest cygno; collum protendit ad escam,

      De terris uel aquis ut trahat inde cibum:

705

Qui uestis candore nitent et guttur ad escas

      Quaslibet extendunt hanc imitantur auem.

 

Onocrotalus

Par onocrotalus cygno sonitum dat in undis,

      Ac uterus quidam faucibus eius inest;

Escarum cupidus, expleri nescius, ales

710

      Colligit hic totum quicquid habere potest;

Que rapuit primo mox reddit in os et in aluum

      Veram fert, tanquam ruminet ille cibum:

Diues opum cupidus, qui construit oppida quorum

      Ventre recondat opes, hanc imitatur auem;

715

Qui tantos cumulat fructus ut pluribus annis

      Consumi nequeat tantus aceruus opum;

Postea, si sit opus, proprios expendit in usus

      Et uelut aluus eas uentre receptat opes.

 

Porphirio

Porphirio morsu bibit, omne gurgite uictum

720

      Tingit et ad rostrum fert alimenta pede:

Qui quod agit facit hoc ad uelle suum, sibi fidens,

      Non aliis, tanquam singula tingit aqua,

Namque potest per aquam signari fluxa uoluptas,

      Que te compellit ut per iniqua fluas.

 

Herodius

725

Herodius, celer in predam, qui falco uocatur,

      Nititur alarum remige, falce pedis:

Iste reos signat ad praua uolare paratos,

      Quorum sunt celeres ad mala queque pedes.

 

Charadion

Garrula charadion auis est illosque figurat

730

      Quorum bella, minas garrula lingua serit.

 

Vpupa

Vpupa, que melius ita dicitur epopa, nidum

      In fetore struit, non canit, immo gemit:

Hi sunt quos mundi grauis anxia cura molestat,

      Quorum terrenis rebus inheret amor.

 

Vespertilio

735

Vespere pronus humi uespertilio uolat; uti

      Pennis pro pedibus in gradiendo solet:

Hic cuius mentem terrena scientia ditem

      Efficit huic uolucri se facit esse parem;

Iste uelut circa terram uolitat quia ueri

740

      Luminis ignarus, terrea sola sapit;

Pennis pro pedibus uti didicit quia pennas

      Eiusdem sensus ad lucra sola mouet.

 

De alternantibus uitiis in reprobis

Que uolat et uaga fit, carnem maculans, loca mutans,

      Lepram comburi lex uetus igne iubet.

745

Lepra uagans mutat loca cum, fugiente prioris

      Te culpe lepram, te noua culpa ligat.

Hic erat immundus, modo fit mundus; tumet inde

      Quemque libido prius polluit, ecce tumor!

Sic loca mutauit nec uestem lepra reliquit,

750

      Nam qui carne prius corde fit ecce reus.

 

De tenenda mensura locutionis

Si quisquam fluxum patiatur seminis, esse

      Iudicat immundum littera legis eum:

Si per uerba fluas nec eorum tempora serues,

      Te noua lex Christi iudicat esse reum;

755

Fluxus seminis est male sermo fluens sine causa;

      Non aliquos fructus ille uel ille creat.

 

De cauendo uitio detractionis et scandali

Non surdo maledicta feras, obstacula ceco

      Non facias; uerbum legis utrumque uetat:

In surdum maledicta uolant dum carpitur absens

760

      Qui sentire nequit spicula missa sibi;

Ceco preponis obstacula dum male docto

      Peccandi prebes per tua uerba uiam.

 

De uitando appetitu transitorie laudis

Lignis pomiferis plenos uirtutibus actus

      Accipe; plantantur sensibus illa piis.

765

A lignis preputia fers dum nec bona laudas

      Que suspecta tenes pro nouitate sua.

Poma quidem que germen habent immunda uocantur,

      Nec recte nostris usibus apta placent:

Nam si laudantur operis primordia nostri,

770

      Ne pascamur ea, laude cauere decet;

Si te laus pascat propter primordia ligni

      Plantati, pomo uesceris ante diem.

Hinc citharista puer in psalmi carmine clamat:

      "Ante diem uobis surgere uana salus."

775

Ante diem surgit uite presentis in umbra

      Gaudens cum necdum lux sine nocte micat.

 

Adiunctio

Dicitur hic cecus qui, mundi puluere plenus,

      Ad lumen uite capere nescit iter.

Est claudus qui nouit iter sed, currere tardus,

780

      Heret in hoc mundo, carne ligante pedem.

Nasus fetores discernens, nasus odores,

      Vim discretiuam rite notare potest;

Est paruo naso qui nec discernere praua

      Sufficit et quod agit perficit absque sale;

785

Est magno naso qui non intelligit illud

      Quod legit et doctum se tamen esse facit;

Est torto naso qui dulce fatetur amarum

      Et sanctos actus iudicat esse malos.

Fractus pes et fracta manus reputatur in illum

790

      Qui claudo peior ad bona nulla ualet.

Hic est gibbosus quem mundi sarcina curuat

      Nec faciem cordis summa uidere sinit;

Est lippus cuius mens ingenio micat intus

      Sed carnale tamen illud opacat opus;

795

Albugo cecat oculos et denotat illum

      Qui tumet, ascribens candida facta sibi.

Per iugem scabiem succensa libido notatur;

      Feruet uel fetet corpus utroque malo.

Vulnus auaritie notat impetus; ille decorem

800

      Membrorum, cordis uulnerat ille decus.

Pondere deprimitur qui luxurie fugit actum

      Sed tamen in corde sustinet illud onus.

Predictis uitiis si quis se sentiat egrum,

      Lex iubet ut panem non sacret ille Deo:

805

Sic et predictis uitiis si quisque tenetur,

      Christi carne sacra non hebet ille frui.