1
Nobis ecce dies ordine congruo
Venit nunc celebris, clarus, amabilis,
Quo victor supra alta
Scandit propere sidera.
2
Andreas domini sanctus apostolus
Germanusque Petri principis inclyti,
Princeps ipse virilis,
Consors martyrio fuit.
3
Dum Christum comites gressibus et pares
Exaequant pariter, dogmata colligunt
Eius, morte sequuntur
Et vestigia per crucem.
4
Piscator fuerat Petrus et Andreas,
Post ambo rapiunt orbis et agmina,
Vastant aequora mundi,
Ad regna atque trahunt poli.
5
Laudem rite crucis fortiter expetunt,
Dum Christi crepitant de cruce gloriam,
Caeli regna capessunt,
Vitam de cruce colligunt.
6
Andreas utique, conspiciens crucem,
Exclamat subito taliter intonans:
"Salve, sancte triumphus,
Christi perpetuus honor".
7
Me nunc tu famulum suscipe cernuum,
Quae dudum dominum extuleras pium,
Tu nunc redde magistro,
Quae me exquisieras deo.
8
Huius nos precibus, Christe, piissimis
Absolve, petimus, ipse reatibus,
Luci trade redemptos,
Purgans sanguine noxios.
9
Da mentem sobriam, sic regis advenam,
Da stamen operis de fece corporis,
Intus, foris, ubique
Tu nos, inclyte, protege.
10
Praesta hoc, genitor optime, maxime,
Hoc tu, nate dei, et bone spiritus,
Regnans solus in arce,
Per cuncta pie saecula.