Hec sunt uerba quibus Moyses instruxit Hebreos,
Et uelut altera lex dicitur istud opus.
Iste liber repetit quod narrant quatuor: illi
Dant proprias causas, iste reuoluit eas;
5
Et tamen existunt ibi quedam mystica, quorum
Doctoris studio pauca referre uolo.
Hoc nomen Deutronomium lex esse secunda
Dicitur, et legem denotat illa nouam.
Porro quod a Moyse legislatore diebus
10
Scribitur undenis mystica forma fuit:
In Domini lege notat istud plebis Hebree
Lapsum, nam numerus transilit iste decem.
Inde nota quid designent deni quater anni
In quibus Hebreos multa flagella premunt:
15
Temporis istius cursus signatur in illis,
In quo Christicolas pena laborque terunt,
In quo nos uexat dolor et temptatio, donec
Penas excludant premia digna graues.
Illorum uestes attriuit nulla uetustas,
20
Nec tegumenta pedum sordida fecit iter:
Nostra notatur in his caro, que mortalis habetur,
Quam non corrumpi uita beata sinet.
Hec sunt uerba Dei quibus aures pauit Hebreas
Legifer et populo iussa beata dedit.
Non plantabis nemus iuxta altare
25
Vicinum nemus altari plantare uetaris;
Talia ligna prope non amat ara Dei.
Silue ligna nitent foliis sed sunt sine fructu;
Vt pascant oculos, hec ibi plantat homo:
Gentiles signantur in his, qui uerba colorant,
30
Qui pascunt aures, aurea dicta serunt,
Verbis frondescunt, sed non est fructus in actu,
Simplicium mentes dulce loquendo mouent.
Sed templum Domini tales excludit, abhorret
Verborum phaleras, uerba polita fugit;
35
Est simplex uerbum fidei custodia nostre,
Namque sub eloquii melle uenena latent.
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo
Ex toto corde Dominum tu dilige, tota
Ex anima; similis sit tibi fratris amor:
Gignit quippe Dei dilectio fratris amorem,
40
Et diuinus amor fratris amore uiget.
Dabo pluuiam terre uestre temporaneam et serotinam
Est tempestiuus datus imber cum synagoge
Primo dedit legis saxea scripta Deus;
Sero dedit pluuiam sub mundi uespere Christus,
Nascens in terris, aurea uerba pluens.
Circumcidite preputia cordis uestri
45
Pelliculam tollit de carne libidinis, actus
Prauos extirpans illecebrasque cauens;
Pelliculam tollit de corde, superflua tollens
Ex animi uoto, turpia nulla uolens.
Non arabis in primogenito bouis,
et non tondebis primogenita ouium
In primogenito bouis agros nullus arabit,
50
Et primogenitum non sibi tondat ouis.
Est primogenitum bouis actio sancta iuuente,
Prima uel incipiens, non bene firma manens;
Tunc terram cordis alieni uomere lingue
Scindere non debet, nam nouus extat adhuc.
55
Sic neque tondet ouis primogenitum, quia prudens
Non oculis hominum debile monstrat opus;
Nam quasi tondet oues in primo uellere, nolens
Tegmine secreti facta priora tegi.
Non apparebis in conspectu Domini Dei tui uacuus
Apparet Domino uacuus qui nec meditatur
60
Que Domino placeant, nec loquitur nec agit.
Iuste quod iustum est exequeris
Exequitur iuste rem iustam qui bene causas
Non zelo nummi iudicat, immo Dei.
Ad siluam cum fratre ineas cum de uitiorum
Silua cum socio congrua uerba seris;
65
Simpliciter ligna cedis cum facta reorum
Simpliciter resecas intuituque pio.
Signatur lingue correptio facta securi,
Sed fugit illa manum cum fugit ista modum;
Prosilit e ligno ferrum cum sermo seuerus
70
Ex castigantis prosilit ore uiri;
Proximus hinc moritur quia uerba seuera pauescens,
Fratris mens odium concipit inde nouum;
Et mors est odium, sicut scriptura fatetur:
"Qui fratres odit est homicida sui."
75
Sed qui ligna secat et uicinum necat urbes
Tres petat ut possit uiuere tutus ibi:
Sic fera uerba loquens sociumque necans ad amorem
Spemque fidemque, quibus uiuere possit, eat;
Nec reputatur ei sermonis culpa seueri
80
Si spes adsit ei, siue fides uel amor.
Non arabis cum boue et asino simul
Cum boue si socies asinum, non campus aretur:
Hic doctos, fatuos denotat ille uiros;
Doctus cum fatuo non spargat semina uerbi,
Ne bona que docet hic destruat huius opus.
Non indues uestem lana et lino contextam
85
Lana cum lino que sit contexta duobus,
Non facias uestem nec potiaris ea:
Huic uesti par est ypocrisis; hanc duo texunt,
Extera simplicitas interiorque dolus;
Sub grossa lana linum subtile tenetur;
90
Simplicitas uultus corda dolosa tegit.
Tecum paxillum gere, terram perfode, uentris,
Purgamenta tege: lex uetus ista iubet.
Instar paxilli fodiens compunctio mentem
Velat quod fede mens meditata fuit.
95
Hec uia qua pergis est huius semita uite;
Hanc didicit uiuens carpere quisque uiam.
Nidus auis tellure iacens uel in arbore pendens
Historiam signat, que duo iussa docet:
Nidus humo recubans actiue iussio uite,
100
Nidus in arbore stans est speculantis opus.
Oua parens pullosque fouens est littera simplex,
In se uim sensus spiritualis alens;
Dum quedam plene loquitur, profert quasi pullos;
Dum quedam sub spe disserit, oua fouet.
105
Non teneas matrem sed eam patiaris abire,
Pullos captiuos absque parente tenens:
Littera quippe iacens debet quandoque relinqui,
Et debes que sunt mystica mente sequi.
Cum legis Egyptum quia fraus spoliauit Hebrei
110
Argento, uasis, diuitiisque suis,
Ex hoc uerborum nido debet remoueri
Mater, sed proles est retinenda tamen.
Est tibi sensus in his querendus mysticus, illud
Quid notet argentum, uasa quid illa notent.
115
Argentum linguas, doctrinam uasa figurant
Aurea; mundani talia sepe gerunt;
Hec ex Egypto presenti diripe quando
Videris ad mores ista ualere bonos.
Tempore sic longo tibi uita datur quia sensus
120
Mysticus eternos dat sine fine dies.
Copulat uxorem sibi uir cum quilibit actus
Terreni curam suscipit hancque colit.
Sed si quid fedum uir uiderit, ille libellum
Discidii dat ei sicque relinquit eam:
125
Sic mundi curam, cum fedos uiderit eius
Actus, despiciens iure relinquit homo,
Et uelut uxorem uir ab ede relinquit, amorem
Sic fedum prudens cordis ab ede fugat.
Non accipies loco pignoris superiorem
et inferiorem molam
Auferri prohibet pro pignore iussio legis
130
Vel sursum positam suppositamue molam:
Pignore signatur confessio nostra; timorem
Exprimit inferior, spem mola summa notat;
Nam sua presbytero quisquis peccata fatetur
Spem uenie teneat iustitieque metum.
135
Vxorem fratris qui prole carens obit eius
Accipiat frater et pueros det ei:
Frater defunctus Dominus Iesus est homo factus
Ac hominum frater, passus amara necis;
Hic est defunctus quasi prole carens quia plenum
140
Iustorum numerum non generauit adhuc.
Istius frater est doctor quisque fidelis,
Ecclesie curam qui sapienter agit.
Qui Christo nolens ex illa gignere natos
Conspuitur; mulier eius in ora spuit,
145
Nam quisquis doctor fructum non reddit habetur
Vilis in ecclesia ludibrioque datur;
Pes unus nudatur ei fratris quia curam
Non gerit et soli uult bonus esse sibi.
Suxerunt mel de petra et oleum de saxo durissimo
Quod petra mel peperit oleumque refudit Hebreis,
150
Non habet hoc scriptum pagina tota uetus;
Mysticus est igitur sensus querendus in istis;
Nostrum non recipit littera nuda stilum.
Est petra Christus homo, mel sunt miracula Christi,
Spiritus est oleum Sanctus in igne datus:
155
Mollis petra dedit mel dum Christus radiauit
Viuus adhuc signis eloquiique fauis;
Sed petra firma dedit oleum dum Nostra resurgens
Vita Sacri Flatus munera larga pluit.
Quosdam peruersos ferit hec sententia, quorum
160
Incipit hic pena, post sine fine manet;
Ignis edax terram uorat et nascentia terre
Quando libido cremat corpus opusque bonum.
Ego occidam et uiuere faciam, percutiam et sanabo
Occidens et uiuificans Deus esse refertur,
Percutit et sanat, nec feriendo necat;
165
Sepe ferit carnem diuini mucro flagelli,
Vulnerat, et mentis fit dolor iste salus;
Carnem percutiens occidit crimina, mentes
Sanat, uirtutes uiuificans in eis.
Et gladius meus deuorabit carnes
Mucro Dei carnes comedit, sententia cuius
170
Vltima carnales igne uorante cremat.
In dextera Domini ignea lex
In dextra Domini lex ignea dicitur esse:
Exprimit electos dextra, sinistra malos;
Ergo Dei dextre datur ignea lex quia sanctas
Mentes diuinus concremat intus amor.
175
Ornamenta pedum scriptura teste magistri
Ad bona succincti uerba notare solent;
Per ferrum uirtus penetrans aduersa notatur,
Vt sit acumen ei qui documenta facit;
Ere figuratur mens propositum bene seruans,
180
Perdurans in idem quod bene cepit opus.
Non coques hedum in lacte matris sue
Ecclesie lenis correctio lacte notatur
Matris, et est hedus turpia facta gerens;
Sed leuibus penis sordens et pessimus actus
Non est purgendus, immo dolore graui.
Non abominaberis Egyptum, quia fuisti
aduena in terra Egypti
185
Non tibi respuitur Egyptius incola si quid
De mundo tractes quando necesse uides.
Qui fugis Egyptum non eius respue ciuem:
Legifer insignis precipit irta tibi;
Sic quamuis mundum fugias, a puluere mundi
190
Perfecte purus non potes esse tamen.
Non habebis in sacculo diuersa pondera
Pondera bina fero si pro simili tibi culpa
Impono pondus grande minusque michi.
Simpliciter licet hoc impleri iussio possit,
Contra scismaticos hec ego dieta puto.
In ore duorum uel trium testium stabit omne uerbum
195
Ecce duo testes duo testamenta uocantur,
Per que confundi scismata falsa solent;
Lex euangelii, uox Pauli, sermo prophete,
Tres michi sunt testes, nostra stat inde fides.
Pauidus non exeat ad bellum
Militiam Christi nequit exercere pauorem
200
Cordis habens, tepide que bona cepit agens;
Non ualet ad blandos amplexus ire Rachelis
Qui piger est et iners militiamque timet;
Tales ad Liam redeant et eam sibi iungant;
Lia sit hic pauidus qui nequit esse Rachel.
Non alligabis os boui trituranti
205
Lex ait: Ora boui non obtures operanti.
Bos operans doctor est sacra uerba serens;
Alligat os illi, qui uictum denegat isti
Quem Paulus dignum iudicat esse cibo.
Si doctor nobis animarum semina spargat,
210
A nobis que sunt corporis ille metat.
Cum terram fueris ingressus melle fluentem,
Quilibet hostis ibi corruat ense tuo;
Gergeseus, Amorreus, Chananeus, Etheus,
Ferezeus, Eueus, et Iebus ense cadant.
215
He septem gentes septem sunt crimina, quorum
De radice mali germinat omne genus.
Que sunt hec septem mortalia? Que sit eorum
Proles? Scripturas discute; scire potes.
Ense Dei uerbi galeaque salutis et armis
220
Iustitie gentes has superare uales.
Si mulier sedeat tibi, quam decor oris honorat,
Quam captam tuleris uictor ab hoste tuo,
Vt tua sit coniux, radatur ei pilus, unguis,
Et post ter denos hanc tibi iunge dies.
225
Pulchra notat mulier animam quam celicus Auctor
Insignem, pulchram fecit et absque nota;
Si de gentili culto subduxeris illam,
Rade pilos, ungues huic resecare stude.
Vnguis siue pilus sunt ista superflua, culpas
230
Signant, quas debet radere sermo Dei;
Vt talem doceas animam quod falsa relinquat
Idola, mundet eam fluminis unda sacri;
Sic illam poteris Christi coniungere membris,
Dignaque coniugio sic erit illa tuo.
235
Ter denus numerus - ter, dena - decem sacra signat
Et tres Personas in Deitate notat;
Namque fides et opus animam faciunt tibi gratam,
Immo per ista duo iungitur illa Deo.
De quadraginta flagellis delinquentibus adhibendis
Iuxta delicti mensuram iussio legis
240
Infert peccanti dena flagella quater.
Temporis huius iter numero signatur in illo,
Nam mundi partes quatuor istud habet;
Qui reus est igitur homo penam temporis huius
Sustineat donec diluat omne malum,
245
Vt sit purgatus cum Iudex uenerit; illam
Effugiat penam, que sine fine manet.