Post Moysen Iosue populo dominatur Hebreo;
Terram quam Moyses non dedit iste dedit:
Gratia post legem subiit; quod iussio legis
Non potuit, celum gratia sola dedit.
De duobus exploratoribus et Raab
5
Binos iste uiros Iericho transmittit ad urbem
Per quos exploret plebis et urbis opus.
Est Iericho mundus; duo testamenta Redemptor
Misit ad hunc, hominum facta per illa probans.
Fida Raab meretrix fuit ecclesiamque figurat,
10
Que mechata fuit idola uana colens:
Illa duos missos, hec legem seruat utramque;
Suscipit illa uiros; suscipit ista fidem.
Funis coccineus pendens herensque fenestre
Seruat ab hoste Raab resque genusque suum:
15
Ecclesiam seruat roseus cruor in truce fusus,
Quem mundo lateris sacra fenestra pluit.
De transitu arche et diuisione Iordanis
Cum turbam ducunt archamque leuita sacerdos
Per Iordanis aquam, stans aqua prebet iter:
Hoc fit in ecclesia quia per baptisma sacerdos
20
Siue leuita tibi monstrat ad astra uiam.
Que retro prosiliit, aqua cum dulcedine mansit;
In mare que fluxum fecit amara fuit:
In baptizatis par forma uidetur haberi;
Dulcia iustus agit, prauus amara sapit.
25
Cui trans Iordanem Moyses terram dedit, armis
Cincta preit semis et geminata tribus:
Iusti uiuentes in lege notantur in istis,
Qui nos precedunt auxiliumque ferunt.
Pro nobis pugnant Isaias cum Ieremia,
30
Cum Daniele Ioel, cum Samuele Dauid;
Ex horum libris nostros conuincimus hostes;
Hi tot tela gerunt quot sacra uerba serunt.
Electi proceres medio de flumine tollunt
Bis senos lapides quos posuere foris:
35
Bis sex discipuli sunt hi lapides duodeni,
Post baptisma sacrum quos imitando geris.
Post fecit dux petrinos in Galgala cultros,
Et circumcisus Israel inde fuit:
Sic prauos actus resecet baptismate lotus
40
Eius ad exemplum qui petra uera fuit.
Pascha fit et panes terra gustantur in illa,
Manna perit sed in his magna figura fuit:
Post fontis lauacrum, postquam resecas mala carnis,
Credens in Christi sanguine pascha facis,
45
Accipis et Panem Vite, que non perit escam,
Terra repromissa quam Sacra Virgo parit,
Occurritque tenens gladium tibi celica uirtus,
Christus Saluator, te sacra uerba docens,
Qui quasi cum gladio ueniens per scripta suorum
50
Instruat et doceat te resecare malum.
Nec fortuna fuit quod dux inquirit an esset
Angelus hostis ei siue daturus opem.
Vt sis discretus docet hoc, quia nouit iniquus
Spiritus angelico sepe nitore tegi.
De destructione Iericho
55
Aspice quid sequitur: Iericho circumdatur, artem,
Non martem, patitur excidioque datur.
Mirum pugnandi genus exercetur in urbem:
Sunt procul hinc clipei, spicula, mucro Calibs;
Non aries ferri muros ferit, hostibus haste
60
Non obstant, arcus non procul arcet eos,
Non faber in iaculo ferrum lignumque maritat,
Non facit ut senium deserat hasta uetus,
Non tunicatur eques lorica sed neque lora
Danter equis, frontis non galeatur apex;
65
Non ui turbarum Iericho ruit immo tubarum;
Arcu Iudei plus ualet archa Dei.
Deiecit Iericho septenus circulus arche:
Etas huic mundo septima finis erit.
Cum cecinere tube, fuit urbs perpessa ruinam;
70
Preterit et mundus iste canente tuba.
Iure notat mundum Iericho, que luna uocatur;
Assiduis currunt motibus illa duo.
Cum totam Iericho rapiat subuersio, cocco
Tuta nichil dampni pertulit una Raab:
75
Cum totum mundum rapiant incendia, soli
Ecclesie Christi sanguine uita datur.
Funis coccineus pendens herensque fenestre
Seruat ab hoste Raab resque genusque suum:
Ecclesiam saluat roseus cruor in truce fusus,
80
Quem mundo lateris sacra fenestra pluit.
Siue fenestra potest oris confessio dici,
Qua uiuit Christi morte redemptus homo.
Extra tecta Raab nemo mortem fugit: extra
Ecclesiam nulli uita salusue datur.
De furto Achar
85
Imperat hinc Iosue quod ferri siue quod auri
Siue quod argenti siue quod eris erat
Sacretur Domino; furtum uindicta sequatur
Furtivamque manum puniat ira Dei.
Surdus ad hec peccauit Achar furti reus, auri
90
Lingula fraus eius palliolumque fuit.
Quod tulit abscondit, dolus iste Dei parit iram,
Pars quedam populi uicta sub hoste cadit.
Consulitur Dominus, populum peccasse fatetur,
Mittitur in populum sors, lapidatur Achar.
95
Aureolam linguam furatur cum male miscet
Scismaticus scriptis aurea uerba sacris;
Sermonis rutili nitor aurea lingua uocatur,
Sed refugit simplex splendida uerba fides;
Scripta poetarum que sermo pictus inaurat
100
Aurea dicuntur lingua, sed illa caue.
Discute palliolum quem sensum palliet; illud
De Iericho tollit clamque recondit Achar:
Est Iericho mundus, est palliolum quasi quidam
Erroris cultus nequitieque dolus;
105
Mundanos mores, sordes, spectacula, sectas,
Fraudes, palliolum tale uocare potes.
Talem scismaticus uestem sibi texit et illam
Assuit ecclesie, clam mala uerba serens;
Ecclesie uestem que rugam non habet inde
110
Polluit, admiscens dogmata praua bonis.
Fur expirat Achar, lapidum depressus aceruo,
Puniit et uilis aurea furta lapis:
Sic et scismatici punit uindicta reatum,
Peccatique sui pondere pressus obit.
115
Post Achar extinctum populus respirat et hostem
Vincens suspenso rege triumphat Hai:
Sic postquam sectas prauas extinxeris, hostis
Antiqui superas tela uigore crucis;
Nam cruce bella domas; crux est spes nostra; per illam
120
Rex noctis tanquam rex spoliatur Hai.
De constructione altaris et lapidibus incisis
Eligit hinc uictor Iosue lapides sibi uiuos
Quos alique ferro non tetigere manus;
His altare parat Domino, dat sacra; secundam
Legem quam Moyses scripsit arauit ibi.
125
Iusti sunt uiui lapides sine crimine, quorum
Non penetrant animos ferrea tela Sathan;
Sunt altare pie mentes; ibi sacra paramus
Dum nos mactamus per bona facta Deo;
Scribitur et sacra lex in forti corde secunda,
130
Scripta noue legis dum faciendo legis.
Post hec cum plausu deducitur archa uirili,
Cuius utrumque latus obtinet ordo ducum.
Sena tribus quam nobilitat preclarior ortus
Monte stetit Garizim ut benedicat ibi;
135
Altera sena tribus que non ita sanguine fulget
Monte Gebal fruitur ut maledicat ibi.
Hi quibus incumbit benedictio corda figurant
Que faciunt summe pacis amore bonum;
Hi quibus incumbit maledictio corda figurant
140
Intuitu pene que mala queque cauent.
De dolo Gabaonitarum
Fama uolans ciues Gabaon formidinis ictu
Vulnerat; incutiunt cognita signa metum.
Vsi consilio, pannos panesque uetustos,
Vtres diruptos fraude iuuante ferunt;
145
Impetrat istorum dolus et dolor ut mereantur
Cum Iosue populo fedus finire nouum.
Nec mora, fraus patuit, dux iram concipit, illos
Perdere uult, sed pax facta refrenat eum;
Hoc tamen instituit, ut ad usus plebis Hebree
150
Subiecti cedant ligna, fluenta ferant.
Istis sunt similes quidam seruire parati
Ecclesie prompti corpore, mente pigri;
Ad decus ecclesie deuotio seruit eorum
Et ueluti quedam signa salutis habent;
155
Sunt similes ulmo sterili que stat sine fructu,
Vitem fructiferam sustinet illa tamen.
Hi ueterem uitam retinent ueteres quasi pannos
Nec nitida morum ueste nitere uolunt.
Regi Ierusalem noua pacta patent, quod Hebreos
160
Nexuerat Gabaon pacis amore sibi;
Quatuor ergo uocans reges armatur; in urbem
Conspirat Gabaon ferrea turba ducum.
Ad Iosue Gabaon legatos mittit ut urbem
Seruorum seruans surgat opemque ferat.
165
Hunc flexere preces, ferrum iuuenescere cogit,
Hostibus occurrit, ferrea castra ferit.
Huic diuina fauent solatia, nam Deus hostes
Grandine saxorum terret eosque terit;
Imperio Iosue solis rota non fuit ausa
170
Currere sed cursus nescia fixa stetit;
Sol supra Gabaon, super Hailon luna resedit,
Donec deuicto uictor ab hoste redit.
Sensus corporeos hi reges quinque figurant,
In Domini seruos qui mala sepe mouent;
175
Olfactus, gustus, auditus, uisio, tactus,
Hi male regnando nos superare parant;
Sed prece deuictus noster lesus opprimit hostes
Nec sinit illorum tela nocere suis;
Nec Sol Iustitie nobis occumbere querit
180
Sed stat nobiscum perpetuoque nitet
Donec corporeos in nobis conterat hostes
Et Sathane nostro sub pede colla terat.
Hinc Sol Verus ait: "Sto, uobis semper adherens,
Donec mundus iter finiat iste suum."
Distributio terre per sortes
185
Gentibus extinctis, terram diuisit Hebreis
Sorte repromissam mens studiosa ducis:
Sic Iesus a nobis hostes remouens quasi terram
Partitur, ditans munere quemque suo.
Duplex in populo diuisio facta refertur:
190
Respicit ad Moysen prima, secunda Iesum.
Trans Iordanis aquas tribubus sua dona duabus
Decernit Moyses dimidieque simul;
Distribuit tribubus aliis Iosue uigor omne
Quod debet populo sorte iubente dari.
195
Designatur in his quod mittit ad ethera plures
Leue iugum Christi quam graue legis onus.
Bina tribus semis populi fuit umbra prioris
Cui plene Deitas non manifesta fuit;
Semis adest ut sint tres, nam primos
200
Deitatis Summe Persone tres latuere patres.
Plebs tua, Christe, nouem tribubus semisque notatur,
Cui dare post lauacrum mystica dona soles;
Sed sicut numero perfectio non datur illi,
Plene scire Deum sic modo nemo potest;
205
Sunt tamen hi plures quos saluat lex noua Christi
Quam quos saluauit lex uetus illa grauis.
Dum Iosue populo terram sic diuidit, Hebron
Suscipit a Iosue fortis ad arma Caleph,
Debellansque uiros Enach de sanguine natos,
210
Vrbem predictam subiugat ense sibi;
Qui pugnans inquit "Illi mea filia nubet
Qui reditum faciet uictor ab urbe Sepher."
Othoniel surgit, armis accingitur, urbem
Impetit; urbs illi subditur, Axa datur;
215
Que residens asine post sicce munera terre
Irriguum maius a patre flendo petit.
Axa notat mentem que carnis conterit estus
Et motus asine sub ratione premit.
A patre donantur Axe duo munera: nobis
220
A Patre celesti munus utrumque datur;
Cum caro ieiunat, quasi tunc datur arida tellus;
Cum lacrimas fundis, humida terra datur.
Quod leuite nullam portionem habuerunt
inter filios Israel
Non hoc pretereas quod portio nulla leuitas
Munerat, est horum portio sola Deus;
225
Dux permittit eos cunctas habitare per urbes,
In cunctis tribubus mansio cuique datur.
Presbyteri signantur in his nostrique leuite,
Clerus, doctores, qui sacra uerba docent,
Qui nil terrenum sapiunt sed celica querunt,
230
Sed solum sapiunt esuriuntque Deum;
Quos non librarum pascit nitor immo librorum,
Non ara, non aurum, sed iuuat ara Dei.
Et cum sit propria dignus mercede laborans,
Hi mansura serunt et peritura metunt.
235
Scripta sonant: Si quis anime tibi conferat escam,
Corporei debes redditor esse cibi.
Porro quod geminas urbes deciesque quaternas
Accipiunt illi, mystica forma fuit:
Dena quidem legis ueteris sunt iussa, quaterna
240
Lex euangelii; uir bonus ista docet.
Possidet ergo sibi decies quasi quatuor urbes
Qui docet hoc quod habet lex noua lexque uetus.
Sensus moralis et sensus mysticus urbes
Sunt gemine; niti doctor utroque solet.
245
Discute nunc gentes cur non eliminat omnes
Sed secum quosdam detinet illa tribus;
In medio remanens Effrem uiuit Chananeus,
Qui meruit uitam dando tributa suam:
Corde tuo uitium remanens signatur in illo,
250
Quod tecum uiuit, quod superare nequis;
Nam licet eniteas summis uirtutibus, omnes
Ex animo culpas non resecare uales,
Et uelut ex minimis retines aliquam tibi culpam
Ne tua mens tumeat dum bona magna geris;
255
Ex tali culpa tibi soluitur ergo tributum
Vt fias humilis, namque dat illa tibi.
His ita completis, Iosue sua tempora complens
Transiit ad patres dignus honore suos.