Prologus
Post Librum de Iudicibus sacra lectio tractans
De Regum titulis nobile ponit opus.
Sic post iudicium sequitur regnum quia primum
Iudex Christus erit, post sua regna dabit.
5
In Libris Regum noua fit mutatio rerum:
Eligitur Samuel cum reprobatur Heli;
Rex Dauid efficitur, Domino reprobante Saulem.
In solo Christo transit utrumque decus:
Iura sacerdotum ueterum nouus iste sacerdos
10
Et regum ueterum rex nouus iste tulit.
Monte manens Ephraim ciuis de Ramatha Sophim
Vir fuit unus et huic Elcana nomen erat.
Elcana, qui Domini possessio dicitur, illos
Signat quos Dominus possidet, auget, amat,
15
Quos rex uirtutum titulo uirtutis honorat,
Qui sunt mente uiri, nil muliebre gerunt,
Qui quasi sunt unus quia non mutantur, et unum
Mente Deum recolunt ac imitando colunt.
Monte manent Effraim quia summa petunt, quia fructum
20
Reddunt; ista duo mons Effraimque notant.
Summum Rama sonat, Sophim speculam, quia tales
Alta Dei querunt ut speculentur eum.
Anna, Phenenna, due soli nupsere marito;
Hec sterilis partu, fertilis illa fuit.
25
Gratia dicitur hec, conuersio dicitur illa;
Suscipit ista fidem, deserit illa malum;
Primo Phenenna parit quia te conuersio mutans
Dat primos fructus ut mala prima gemas.
Post hec Anna parit quia dum peccata relinquis
30
Dat bona facta tibi gratia larga Dei.
Anna preces fundit mendicans in prece fructum;
Aures diuinas uox lacrimosa subit.
Concipit illa, parit; Samuel procedit ad ortum,
Grata Deo proles, dignus amore puer.
35
Ablactat puerum mater donec puer expers
Lactis fiat, et hunc offerat illa Deo.
Nullus quippe, nisi pueriles exuat actus,
Iustitie fieri uictima digna potest.
Tres ducens secum uitulos modiumque farine
40
Vasque meri portans astitit illa Deo.
Tres mactat uitulos qui lasciuos domat actus
Et tres Personas credit inesse Deo.
Fermentum uetus emundans mens pura farina
Exprimitur, sperans gaudia summa mero,
45
Namque merum reddit cor letum spemque figurat
Que tibi promittit gaudia leta poli.
Compensat numeri dampnum puer unus; auaram
Nature redimit unicus iste manum.
Que fuerat sterilis prius et confusa dolore
50
Fit fecunda, Deo cantica leta canit:
Sic agit ecclesia; sterilis fuit ante frequentans
Idola, nunc fructus parturit illa bonos.
Hic est ecclesie cantus quem concinit Anna:
Ore quod illa canit, hec operando facit.
Cantica Anne matris Samuelis.
Exultauit cor meum in Domino
55
In Domino sperans exultat quisque fidelis
Corde nec in mundo gaudia uana gerit.
Hoc cornu uere crucis inclita cornua signat,
Que nos exaltant conciliantque Deo.
Vera salus, Christus te letificat; quibus hostes
60
Expugnes ori dat sacra uerba tuo.
Non est sanctus ut est Dominus quia solus ab omni
Labe fuit mundus sanctificansque reos;
Et nisi tu non est alius quia sunt nichil omnes
Di quos mentitur aurea forma deos;
65
Et nisi tu non est fortis quia fortiter omnes
Expugnans hostes fortia queque domas.
Nil altum sapiat tua mens, nil lingua loquatur
Falsum; scit Dominus omnia corda probans.
In se sperantis intentio dicitur arcus,
70
Sed Domini ualida frangitur ille manu.
Infirmi, qui sunt humiles, uirtute fruuntur;
Hos Deus exaltat, corda superba premit.
Lex antiqua prius quasi pane repleuit Hebreos,
Quos nunc ut seruos respuit esca Dei;
75
Sed plebs gentilis, ueteri que lege carebat,
Nunc fruitur sacro pane Deique cibo.
Inuenies scriptum septem pueros in hebreo,
Non plures, Annam quos habuisse ferunt;
Non tamen Anna parens peperit nisi quinque; fatentur
80
Iudei genitos a Samuele duos.
Dum confert Anne pueros natura, Phenenne
Mors aufert pueros; illa dat, ista rapit.
Istius lucra sunt illius dampna; Phenenna
Amittit pueros dum parit Anna suos:
85
Sic beat ecclesia nunc plures larga bonorum,
Et synagoga suis est uiduata bonis.
Per septem designatur perfectio sancte
Ecclesie, que nunc perficit omne bonum.
Patre uolente crucem patitur uitamque resumit
90
Christus, ad infernum tendit et inde redit.
Deicit elatos, humiles sublimat, egenos
Ditat, fecundos rebus egere facit.
Est puluis tumulus; stercus, derisor Hebreus;
Factus homo Christus pauper egensque fuit:
95
Istum de tumulo Pater excitat, erigit ipsum,
Sordida, de manibus, O synagoga, tuis;
Vt sedeat cum principibus princeps aliorum,
Supra discipulos regia sceptra tenens.
Cardinibus partes bis binas accipe mundi;
100
Est orbis celum, continet ista Deus.
Actus sanctorum seruabit, tradet iniquos
Nocti, non poterunt uerba superba loqui.
In uirtute sua non gens incredula uires
Accipit, in Domini robore robur habens.
105
Aduersatur ei qui non peccasse ueretur,
Sed miser in mundi fine timebat eum.
Ascendens celos Dominus tonuit, duodenos
Discipulos mittens qui sacra uerba pluant;
Siue minis tanquam tonitru sic terret iniquos
110
Ignis qui finem nescit adire mali.
Dominus iudicabit fines terre
Est terre finis hominis pars ultima, penam
Cuilibet aut regni premia finis emet.
Virtutem dat eis qui mundum uicere norunt,
Et tanquam reges se macerando regunt.
115
Christi precellens erit et precelsa potestas
Cum sibi coniunget omnia membra simul.
Anna prophetauit que sunt predicta, figurans
Quod iam mutari debeat ordo uetus;
Et nunc implentur in Christo singula, fructum
120
Dum gens nostra parit et synagoga perit.
Cinctus ephod Samuel Domini studet esse minister,
Cui paruam tunicam texuit Anna parens.
In tunica parua fidei doctrina notatur,
Qua tenues animos gratia mater alit;
125
De lino factum per ephod caro munda notatur,
Nam tales seruos Christus habere cupit.
De culpa filiorum Heli
Porro duo iuuenes, Ophni Phineesque, parentem
Spernunt, sacra Dei nec temerare timent;
Pro quorum culpa dampnatur Heli quia ualde
130
Impius in pueris per pia uerba fuit.
Corripuit tamen hic pueros dulcedine patris,
Non uice pastoris nec grauitate soni:
Sic pastor qui non subiectos corripit, iram
Summi Patris emens, carcere dignus erit.
135
Quidam uir ueniens ad Heli denuntiat illi
Quis dolor expectet se puerosque suos.
Ipse puer Samuel Domini ter noce uocatus
Indicat eiusdem dampna doloris Heli.
Signat uox ad eum ter facta quod ipse sacerdos
140
Atque propheta Dei duxque futurus erat.
Vbi capta fuit archa Domini a Philisteis,
et multi ceciderunt de populo Israel
Inde Philisteus pugnans impugnat Hebreos;
Adducens archam querit Hebreus opem;
Sed tulit hanc hostis, fugit Israel; occidit Ophni
Et Phinees, populi milia multa cadunt.
145
Qui male subiectos docet, hic extraneus extat
A Domino, quia sic nomen hebetur Heli;
Ophni, uesana conuersio, denotat illum
Qui male conuersus ad bona nulla studet;
Est ori parcens Phinees illumque figurat
150
Qui piger et mutus te bona pauca docet.
Vulnus Heli geminum dat nuntia fama; sagittat
Corda dolor subitus, sella relicta caput:
Qua residebat Heli retro de sella cadit, illud
Permittente Deo qui super astra sedet.
155
Transiit ad gentes testamentum uetus; istud,
Quam tulerant hostes, archa notare potest;
Iura sacerdotum ueterum periisse figurat
Mors Ophni, Phinees, quos perisse legis;
Vnius quorum coniux, uiduata marito,
160
Tacta dolore parit et pariendo perit.
Sic post extinctum ueteris decus ordinis, hesit
Que carnaliter hic, mox synagoga perit.
Lapsus Heli retro de sella declarat Hebreos
Pontifices, reges, sede carere sua.
Vbi Philistei posuerunt archam Domini in templo Dagon
165
In templo Dagon archam posuere maligni,
Quem pronum terre luce sequente notant;
Tunc illum tollunt, in prima sede reponunt,
Quem pronum rursus mane iacere stupent;
Ipsum prostratum terre caput et male fractum
170
Abscisasque manus eius utrasque uident:
Nam postquam Domini testamentum uetus istas
Transiit ad gentes, idola uana ruunt.
Quod uani cultus opus ipsum sit resecatum,
Abscisis manibus quisque notare potest.
175
Per caput abscisum destructa superbia primi
Demonis exprimitur, que fit origo mali;
Finem significat opus hoc in limine factum,
Namque solet limes terminus esse uie.
Quod dorsum Dagon confractis omnibus eius
180
Membris inueniunt non lecte pondus habet.
Exprimitur dorso fuga, nam quicumque fugatur
Dorsum prebet ei qui sua dorsa premit:
Sic instante noue legis uirtute fugantur
Idola, uiuifice dant sua terga cruci.
185
Dagon, tristitie piscis, Sathanan notat, isto
Qui natat in mundo, plurima praua serens.
Archam qui Domini captam duxere dolores
In loca coguntur posteriora pati:
Sic qui iussa Dei suscepit et ultima uite
190
Diligit ad penam cogitur inde trahi.
Ad mala que cauit nullus flectat retro uisus,
Sed tanquam stercus estimet illa sibi.
Intestina patent, sequitur putredo, ruentes
Ex agris mures dentibus illa forant.
195
Sedes pelliceas faciunt sibi qui patiuntur
Plagas, conueniunt consiliumque petunt;
Ex auro quinque faciunt anos totidemque
Mures, hos, illos portet ut archa Dei,
Vt tam deformis illorum plaga quiescat,
200
Et sanent turpes splendida dona notas.
Sic qui sunt maculas per sensus quinque secuti,
Ad ueniam ueniunt si sua facta gemant,
Si quinos sensus conuertant ad cor et intra
Capsellam mentis dona precesque locent;
205
Et licet inuiti se conuertant, tamen illos
Reddit deuotos gratia sepe Dei.
Et bene quinque notant urbes, que quinque figurant
Sensus quos demon ad sua uota trahit.
Iste sunt urbes: Azotus, Gaza, Geth, Asclon,
210
Accron. Quid monstrent nomina, lector, habe:
Nam sonat Azotus uox ista mei patris ignis:
Inflammans sensus est pater iste Sathan.
Gaza sonat fortis, nam demon fortiter illos
Vrget et infestat quos cupit esse suos.
215
Est Geth torcular, quia demon pocula mortis
Exprimit iniustis luxurieque merum.
Asclon infamis rogus est, quia reddit iniquos
Omnibus infames demonis ignis edax.
Accron tristitie doctrina sonat, quia demon
220
Per sensus carnis nil nisi triste docet.
De vaccis archam Domini gestantibus
Archam gestantes superimpositam sibi uacce
Que nulli dederant colla subacta fugo
Sanctos designant homines mundum fugientes
Quos delictorum nullus onustat amor:
225
Pignora non retrahunt illas a tramite recto;
Istos non reuocat ad mala carnis amor.
Vbi Samuel super Israel principatum accepit
Post morientis Heli casum plebs stirpis Hebree
Subdita confidens sub Samuele fuit,
Qui pro plebe rogans Dominum fuse precis omnem
230
Impetrat effectum, dans holocausta Deo.
Instantes tonitru Dominus perterruit hostes
Et dare deuictos terga coegit eos.
Tunc Samuel inter Masphath ueteremque nouamque
Auxilii lapidem ponit aitque suis:
235
"Contulit auxilium nobis hucusque Creator,
Qui non abiecit deseruitue suos."
Vox sonat hec Masphath intentio, petra uocatur
Auxilii Christus, quem meditando tenes,
Namque Iesum meditans intendere debet ut actus
240
Deponat ueteres et noua facta colat.
Ad Dominum Samuel clamat; uocem Deus audit
Et pluuiam messis tempore mittit ei.
Ros pluuie sunt uerba Iesu; sunt tempora messis
Dum Christus gentes corda docendo metit;
245
Ecclesie sancte collegit in horrea gentes
Adueniens Christus et sacra uerba pluens.
Vbi populus Israel regem sibi constitui petiit
In populo iudex Samuel permansit Hebreo
Tempore non modico, iura tenenda docens.
Ast eius pueri, non iussa paterna sequentes,
250
Munera ceperunt nequitiamque sequi;
Quos populus non ferre ualens sibi querit inungi
Regem, par aliis gentibus esse uolens.
Saul ungitur in regem
Eligit ergo Deus ad regni sceptra Saulem;
Vngitur hic olei rore iubente Deo.
255
Hac in parte quod est unctus signare uidetur
Christum, cui nomen unctio sancta dedit.
Omnem precedens populum persona Saulis
Mirantes oculos attonitosque facit:
Exprimiturque per hoc Christus, qui preterit omnes,
260
Qui caput est nostrum, nos sua membra sumus.
Hac in parte quod est reprobatus et expulit illum
Rex Dauid, Hebree plebis imago fuit;
Namque per aduentum Christi nascentis honorem
Regni regalis perdit Hebrea tribus.
Saul pugnaturus indixit populo ieiunium
265
Iste Saul pugnare uolens ieiunia cunctis
Indixit donec hostica colla domet,
Sed Ionathas cernens mel, uirgam tinxit in illo,
Gustauit, uidit luce fruendo noua.
Vidit quod uetitum tetigit, non uidit ad illud
270
Quod cecus fuerat luxque daretur ei.
Mel notat illecebram carnis, quam spernere debet
Qui Christi miles inclitus esse cupit.
Hinc loquitur Salomon: "Meretrix habet oscula mellis,
Et dulces stillant eius ab ore faui."
275
Vix Ionathas meruit populi prece dona salutis:
Vix ita saluatur quem caro blanda trahit.
Saul pepercit Agag
Rursus bella Saul faciens Amalech premit hostem,
Sed contra Domini iussa pepercit Agag.
Exprimit hoc factum quod nulli parcere iustus
280
Debet peccato sed mala cuncta terat.
Rex quia predictus Domino non pronus obedit,
Arripit hunc Domini spiritus ecce malus.
Sed si spiritus est Domini, cur est malus?
Iste Dissolui nodus per duo uerba potest:
285
Hunc Domini monstrat ab eo data iusta potestas;
Propter uelle malum dicitur esse malus.
Saule reprobato Samuel Dauid inungit in regem
Hinc Samuel Isai petit in regem Dauid ungens
Ex olei sacro rore iubente Deo:
Iste notat Christum, quia Christus dicitur unctus;
290
Crisma facit christum; balsama crisma creant.
Dux ouium fit rex hominum: sic a synagoga
Transiit ad gentes Christus easque regit;
Namque lesus noster tunc est oblatus Hebreis,
Nunc gentes pascit et dominatur eis.
295
In uariis uocum modulis cantare peritus
Aures pascebat corde trahendo Dauid:
Ecclesiam nobis psallentem uoce sonora,
Que uariis resonat cantibus, ista notant.
Per sonitum cithare quam tangebat Dauid ater
300
Spiritus exibat rexque serenus erat.
Non erat in cithara uis tanta sed in cruce Christi
Dulcisona, cuius illa figura fuit.
Ligno cum neruis extensis passio Christi
In cruce signatur, demonis arma terens.
305
Per Dauid est factus leo preda, neci datur ursus,
Dum predatur oues ille uel ille suas:
Est demon ursus, antichristus leo; pastor
Ecclesie fortis Christus utrumque terit.
Dauid prostrauit Goliam
Exiguus magnum uicit puer ille Goliam,
310
Nam uirtus humilis corda superba domat.
Quinque tulit lapides de flumine: quinque uidentur
Hi lapides Moysi quinque notare libros.
Denotat hunc mundum fluuius, nam quicquid habetur
In mundo tanquam fluminis unda fluit.
315
Torpebant uelut in fluuio lapides in Hebrea
Plebe prius; nichil hic utilitatis erat;
Sed lex ut prosit, accessit gratia legi
Per Christum, sine qua lex bona nulla facit.
Hic ubi mulgetur lac, collocat ille lapillos:
320
Inde figurari gratia lacte potest.
Dat gratis mater lac, quod si forsitan absit
Qui capiat, matri nascitur inde dolor.
Lac liquor est dulcis quod matris ab ubere stillat:
Que datur a Christo, gratia dulce sapit.
325
Quinque ferens lapides iacit unum: quinque fuerunt
Libri sed Christi preualet unus amor.
Hostis percussit frontem lapis hic ubi Christi
Signum non habuit corporis ille locus.
Hoste Dauid uicto rapit huic gladium, caput eius
330
Amputat: inde Dauid noster et istud agit;
Deque suis Sathanan prosternit quando tyranni
Illum despiciunt suscipiuntque fidem;
Et dum uerba serunt fidei Sathananque repellunt,
Tunc hosti ceruix scinditur ense suo.
Laus mulierum super Dauid
335
Dum Dauid inde redit, muliebris pompa canoro
Plaudens concentu laude resultat ei,
Et uariis modulis insignia mille Sauli
Conclamant regi, milia dena Dauid.
He laudes odium pariunt in corde Saulis,
340
Nec poterat leta fronte uidere Dauid;
Callidus ergo dolis fraudes in pectore uoluit,
Per quas priuetur uictor honore suo.
Vult ut nubat ei Michol, sua filia, centum
Si preputia uir uictor ab hoste ferat;
345
Sed contra uotum regale dolumque maligni
Pro centum uictor ille ducenta dedit:
Sic dum uult Christum Iudea necare, salutem
Gentibus inde parit unde nocere parat.
Pelliculis prius ille datis ex hoste maritus
350
Postea fit, regis filia nupsit ei:
Sic Christus gentes prius elegit quasi sponsam,
Et post hec illi nupsit Hebrea tribus.
Gentilis populi prius est resecata libido,
Ad fidei gremium post synagoga redit:
355
Hoc scriptura sonat quod gentiles prius intrent
Ad Christum, post hec saluus Hebreus erit.
Gentes, Iudeos signari crede ducentis
Pelliculis, carnem qui resecare student.
Saul furens visus est percutere Dauid lancea
Regius inde furor sic arsit ut in Dauid hastam
360
Dirigeret citharam dum regit ille manu.
Declinante Dauid, non audiit hasta Saulem,
Sed solus paries saucius inde fuit.
Quid sibi uult quod cum regem uesania torquet,
Per citharam mulcet hunc citharista puer?
365
Rege Saule potest Iudea superba notari;
Est humilis Christi uera figura Dauid.
Christum blasphemans dum Iudeus furit, illum
Tanquam per citharam dulce loquendo fouet.
Est cithare cantus Euuangelii sonus: illa
370
Regem demulcet, hic mala corda docet.
Dum citharista canit, rex hastam mittit at ictum
Suscepit paries, nil patiente Dauid:
Sic cum dulce loquens Christus citharizat Hebreis,
Huic inferre necem querit Hebrea manus,
375
Sed dum uiuus abit ad gentes, non nisi solam
Duritiam uoti sauciat hasta mali.
Precipit Saul seruis suis occidere Dauid in domo sua
Precipit inde Saul legatis ut Dauid edem
Seruent, hunc perimant mane, sed ille fugit;
Ingrediensque domum statuam cum pelle pilosa
380
In lecto positam nuntia turba uidet.
Denotat illa domus Christi sollempne sepulcrum,
Ad quod custodes misit Hebrea cohors.
Si Christum signet Dauid et perimi iubeatur
Intra septa domus, uerba quid ista uolunt,
385
Cum non occisus sis intra septa sepulcri
Sed sis occisus in truce, Christe Iesu?
Exprimit hoc Christi corpus, quia tollere nomen
Christi surgentis uelle necare lesum est;
Credere nec posses in Christum si magis esset
390
Vero custodum falsa loquela potens.
Corrupti pretio finxerunt, dum sopor instat,
Discipulos furtim membra tulisse Iesu.
Vt Dauid occumbat, nichil egit rex: ita Christi
Tollere non potuit nomen Hebrea cohors.
395
Offendit statua regis famulos: ita Christus
Est lapis offendens factus, Hebree, tibi.
Denotat hoc hedi pellis quod uisus Hebreis
Est quasi peccator qui fuit absque nota.
Dauid fugiens Saulem uenit ad Samuelem
Inde Dauid fugiens, regalis cuspidis ictum
400
Deuitans, tendit ad Samuelis opem.
Turba prophetarum responsa diebus in illis
Cum Samuele dabat, facta futura loquens.
Vt Dauid arripiant, famulos rex dirigit illuc
Sed fieri cepit quisque propheta nouus.
405
Mittuntur rursus alii pariterque prophetant,
Nec minus extremis gratia tanta datur;
Istos rex sequitur, qui persequitur Dauid; haurit
Ore prophetiam, corda mouente Deo.
Nec stupeas illos linguas habuisse prophetis
410
Consimiles et eos posse futura loqui,
Cum Baalam uates de Christo multa prophetat
Et tamen hunc reprobum pagina sacra probat.
Ad Christum tales in mundi fine loquentur:
"Fecimus ad nomen plurima signa tuum; "
415
Quos Christus reprobans isto sermone repellet:
"State foris; uacui flebitis ante fores."
Iudeam sterilem potes hic signare per illos,
Que legem gestat nec sacra uerba uidet.
Vbi Dauid accepit ab Abimelech panem sanctum et gladium Golie
Porro Dauid petit Abimelech, qui rite sacerdos
420
Officii sacri munus adeptus erat.
Accipit inde sacros panes gladiumque Golie
Tollit ab Abimelech supplice uoce Dauid.
Ista sacerdoti res mortem parturit, urbi
Excidium postquam percipit ista Saul.
425
Sic egit Christus, qui dum declinat Hebreos,
Transit ad electos discipulosque suos,
Cum quibus ille cibum capit, ex quibus arma Golie
Tollit dum Sathane fortiter arma terit.
His autem, quorum lesus est in corde receptus,
430
Induxit Sathanas uincla, flagella, cruces.
Ille Doech, regi qui nuntiat omnia, Iudas
Proditor est, per quem mouit iniqua Sathan;
Nam postquam Christum fur prodidit ille, fideles
Verbera ceperunt insidiasque pati.
435
Turba sacerdotum pro Christi nomine penis
Subduntur, torti fustibus, igne, feris;
In seruos Christi tortoris dextera peccat,
Istos excecat, hos secat hosque necat.
Veniens Dauid ad Achis collabatur in manibus se irruentium
Post fugiens ad Achis ne quid pateretur ab illo
440
Cogitat, insanum se facit ergo Dauid,
Et coram multis collabi cepit eorum
In manibus, mutans os faciemque suam,
Et procedebat regalis ad ostia porte,
Ibat et in barbam sponte saliva suam.
445
Hac Dauid arte fruens delusit lumina regis,
Euasit procerum uerba necisque metum.
Qualiter est nomen sonat istud Achis, synagogam
Signans que Christum nescit eumque negat.
Exterius speciem Christi presentis Hebrei
450
Tangebant oculo nec tetigere fide.
Coram talibus os Christus mutasse uidetur,
Pro ueteri legis dans documenta noue,
In quorum manibus collapsum credimus, ipsum
Affigendo cruci dum tenuere lesum.
455
Initium fidei designant ostia porte;
Hanc docuit Christus ianua nostra prius.
Quas supra barbam legimus stillasse, saliue
Infirmam carnem stultitiamque notant.
Stultus et infirmus gentilibus est et Hebreis
460
Visus Saluator dum crucifixus obit,
Sed prudentior est et fortior omnibus illis
Fortibus et doctis in patiendo crucem.
Barba, uiri signum, signat Deitatis honorem,
Et Deitas fragili corpore tecta fuit.
Dauid abscidit oram clamidis Saulis in fouea
465
Vt uitam seruet, fugiens iterum Dauid antrum
Ingreditur, faciem regis et arma cauens.
Vt uentrem purget foueam rex intrat eandem,
Cui partem clamidis abstulit ense Dauid,
Qui latet in fouea, tegitur tellure uideri
470
Ne ualeat, nec eum liber adire queas.
Terra caro Christi est, Deus hac in carne latebat;
Non ideo nouit cecus Hebreus eum.
A facie regis fugit in caueam Dauid, illic
Quippe latens non est uisus ab hoste suo:
475
Sic Christi corpus positum iacet in monumento,
Nec fidei lumen hausit Hebreus ibi.
Rex aluum purgat, conceptum mentis Hebreus
Dum scelus in Christum complet eumque necat.
Sic malus emisit fedum Iudeus odorem,
480
Innocuum perimens nequitieque studens.
Hostem cum posset gladiare Dauid, scidit oram
Vestis sed uita non spoliauit eum:
Christus non perimit cum perdere possit Hebreos,
Sed tamen hos regni privat honore sui;
485
Abstulit his sceptri decus, hos sine rege relinquens
Et sine pacificis et sine legis ephod.
Regnum scindendum clamidis scissura figurat,
Quod fuit impletum, te patiente, Iesu.
Hoc alibi rursus declarat lectio Regum,
490
Cum rursus fugeret ille timendo Saul:
Oppressi sompno subiit clam castra Saulis
Nec tamen inuasit nec gladiauit eum,
Sed tulit hinc sceptrum regale scyphumque capacem
Dulcis aque qui stans ad caput eius erat,
495
Cumque grauis sompnus per ocellos serperet omnes,
Hic foris egressus culmina montis adit.
Sic dum persequitur Christum, quasi dormit Hebreus
Duro corde manens, ad bona nulla uigil;
Non ideo Christus ueniens occidit Hebreos
500
Sed tulit his regnum sceptriferumque decus;
Tollitur a Christo regni decus, et quasi crater
Regius aufertur gratia legis eis.
Quod Dauid ascendit notat hoc sublime cacumen
Quod Christus surgens uictor ad astra redit.
Vbi Dauid manens apud Achis infestauit Israel,
et reduxit predam quam Amalechite tulerant de Siceleg
505
Porro David tendens ad Achis regem, comes eius
Factus et infestans Israel, arma tulit.
Mox Amalechite res que fuerant Dauid omnes
Diripiunt; Siceleg deuorat ignis edax.
Ergo Dauid rediens Amalechitas fugat, angit,
510
Dedecus ulcisci uel sua dampna parans.
Illic inuentus puer est Egyptius, illic
Plebs Amalec medio calle reliquit eum;
Hunc Dauid inuentum uerboque ciboque refecit
Ductoremque sue fecit inesse uie.
515
Sic Amalechitas sequitur, uidet hos epulantes,
Funditus extinguit, uictor ab hoste redit.
Egrotans iuuenis Egyptius huius amator
Est mundi, uitiis tinctus agendo malum.
Sepe relinquitur hic mundo despectus ab ipso,
520
Fractus in aduersis, ad bona quoque piger;
Sed Dauid inuenit hunc quia noster sepe Redemptor
Quos mundus spernit ditat amore suo.
Pascit eum sacra uerba docens, faciensque magistrum
Tanquam ductorem preficit esse uie.
525
Hoc duce conuivas Amalechitas fugat, angit,
Opprimit, extinguit; purpurat arma cruor.
Per tales Christus sic mundi gaudia uincit
Quos mundus comites spreuit habere prius.
Samuel obiit et Saul consuluit phitonissam
His gestis Samuel dat morti debita, cuius
530
Post obitum uexans Israel hostis adest.
Consulit ergo Saul Dominum si debeat hostem
Vincere, sed nullum reddit ille sonum;
Mox phitonissam petit, hanc rogat ut Samuelem
Suscitet, absconsa qui manifestet ei.
535
Demonis arte potens maga suscitat illa prophetam;
Quod rex inquirit indicat ille sibi.
Queritur an mulier de morte uocauerit ipsum,
An similem speciem finxerit arte sua.
Augustinus ait contingere quodlibet horum
540
Iusto iudicio posse, sinente Deo.
His ita completis accingitur hostis in hostem;
Bella Philisteus, Israel arma mouet.
Intra uaginam torpescere mucro recusat;
Euomitur gladius eius ab ore foras;
545
Fit satur hostilis hostili sanguine mucro;
Armorum pascit sanguinis unda sitim.
Regum sine ducum cristatur uertice ceruix;
Lorice membris, lora parantur equis.
Collocat in collo clipeum miles, latus ensi
550
Federat, astantes lanceat hasta uiros.
Accendunt lites litui, clangorque tubarum
Turbarum turbans agmina corda mouet.
Hic tumet, ille timet; fugit hic, hostem fugat ille;
Hic premit, hic perimit, hic ferit, ille furit.
555
Prelia Thebarum uel Troie bella nouantur;
Militie florem demetit ensis ibi.
Paruus ibi Tydeus, ibi magnus obit Capaneus;
Ille potens ferro, uiribus ille ferox.
Turbidus hic Turnus, audax ibi corruit Aiax;
560
Hectore Troia caret, Argos Achille suo.
Tota Philisteis cedit uictoria; uictus
Israel occumbit, plebs gladiata cadit.
Sanguineo stillant turgentes sanguine montes,
Sanguine rorantur qui modo rore carent.
565
Se ferit ense Saul; se ferro percutit eius
Armiger; Hebreus hunc ait esse Doech.
Tres regis geniti iaculorum uulnera passi,
Aminadab, Ionathas, Melchisueque cadunt.
Hisboseth hinc aberat, quem mater fuderat anno
570
Quo cepit fungi regis honore Saul;
Hic etiam legitur implesse decem quater annos
Cum patris regni cepit habere decus.
Ex hoc colligitur quod per denos quater annos,
Vt dixi, tenuit regia sceptra Saul.
575
Flesse Dauid scriptura refert de morte Saulis,
De casu Ionathe, quos tulit una dies:
Sicque suis Christus in membris plangit eorum
Casum, peccando qui cecidere Deo.
Gelboe siccantur montes pro morte Saulis,
580
Et fructum perdunt et sine rore manent:
Gratia Iudeos in Christi morte reliquit,
Et summum perdunt corda superba bonum.