Petrus de Riga Aurora liber tertius regum

Reference basis text: P. E. Beichner, 1965

Other sections


 

Rexque Dauid senuit, frigescere cepit, amictu

      Contegitur, sed non consulit ille seni.

Queritur huic igitur Abisag, quam gemma pudoris,

      Quam flos etatis, quam beat oris honor;

5

Vt regem foueat, carpit cum rege soporem,

      Sed rex non spoliat flore pudoris eam.

Virgo decora sacre doctrine scripta figurat;

      Possideat cordis illa cubile tui,

Illa tuos foueat sensus, tibi fiat adherens;

10

      Eius in amplexus mens tua semper eat.

 

De regno Salomonis

Quartus Adonias inter pueros Dauid, egrum

      Inspiciens patrem, sceptra tenere parat;

Sed sensu monituque Nathan Dominique fauore

      Ascendit Salomon, patre iubente, thronum.

15

Vngitur in regem populique per ora resultat:

      "Vivat rex Salomon, et bene sceptra regat."

Cumque patris iussu culmen regale teneret,

      Egypti regis filia nupsit ei;

Qui cum paruus adhuc undenum tangeret annum,

20

      Naturam superans, incipit esse pater;

Ac bis sex puer annorum cum sacra dedisset

      Grata Deo, meruit nocte uidere Deum.

Quem Deus alloquitur: "Pete munus quod cupis." Inquit

      Ille: "Peto sensum quo mea regna regam."

25

Regia diuino placuerunt uerba fauori,

      Responsumque Deus reddidit istud ei;

"Non plures annos nec opes nec ab hoste triumphos

      Quesisti; detur quod petis ergo tibi.

Non solum sapiens sed diues eris super omnes

30

      Quos habuit mundus, quos uel habere potest."

Dormiit ergo Dauid, regnans denis quater annis,

      Cui Salomon tumulum fecit in urbe Dauid;

Hunc circa tumulum loculos otto locat, auri

      Thesauris illos diuitiisque replens.

35

Post annos plures Hyrcanus dissipat unum,

      Herodes alium; sic liber iste docet.

Sex alii loculi magica sunt arte reclusi,

      Quos ita dispositos a Salomone scias.

Cum puer esset adhuc Salomon etate, senili

40

      Pollebat sensu, se sapienter habens.

Traxit ad hunc nuper lis orta duas meretrices,

      E quibus hoc uerbum protulit una prior:

"Nos domus una duas habuit nullusque manebat

      Nobiscum; procul hinc arbiter omnis erat.

45

Intumuit uenter michi, natum profero partu,

      Postque duos alium parturit ista dies.

Opprimit illa suum depressa sopore meoque

      Collocat in lecto nocte meumque tulit;

Remque dolumque noto, lac mane uolens dare nato,

50

      Et dolor illius fit meus ecce dolor."

Istius uerbum respondens altera dampnat

      Dicens: "Mortuus est non meus, immo tuus."

Cumque stupens populus uerbis hereret in istis,

      Allatus gladius, rege iubente, fuit;

55

Rex inquit: "Pueros in partes diuidat ensis;

      Dimidias partes illa uel illa ferat."

Exclamat mulier cuius uiuit puer: "Infans

      Huic detur uiuus; non gladietis eum; "

Viscera matris enim super illum mota fuerunt;

60

      Affectus matrem comprobat esse pius.

"Nec michi nec tibi sit," ait alter, "sed gladietur;

      In geminas partes diuidat ensis eum."

Matrum uerba notans, Salomon uiuum iubet illi

      Infantem reddi que pia uerba sonat;

65

Et qui uerba prius spernebant edita tanquam

      A puero, proceres ecce uerentur eum.

Rex Salomon, cuius nomen pacem sonat, illum

      Signat qui uere pacis origo fuit.

Falsa parens sectam prauorum uel synagogam,

70

      Ecclesiam mater uera notare potest.

Mater falsa suum perimit, tollens alienum

      Vt necet; hoc heresis uel synagoga facit.

Dum clamat "Nostros super infantes Crucifixi

      Sanguis eat," proprios tunc synagoga necat;

75

Nec sibi sufficit hoc, sed seducens alienos

      Quos parit ecclesia, fraude necare parat;

Sed uox ecclesie dum Christi clamat ad aures,

      Pro sibi sublatis sepe precando ualet

Inque suum recipit gremium quos fraus synagoge

80

      Vel fraus scismatici sustulit arte sua.

Est gladius Christi sententia que synagogam

      Ac heresim reprobat ecclesiamque iuuat.

Precedens Salomon omnes ratione peritos,

      Plus aliis sensu clarus in orbe fuit.

85

Scripsit enigmata tot quot erant tria milia; scripsit

      Carmina tot quot erant milia quinque canens:

Si Tres Personas credis, tria milia scribis

      Lege noua, ueteris legis enigma loquens;

Si seruire Deo per sensus quinque laboras,

90

      Das de carminibus milia quinque Deo.

Quicquid in arboribus, uirgultis, floribus, herbis,

      Seminibusue latet in Salomone patet.

Omnes naturas pecudum cognouit et omnis

      Reptilis et piscis omnis et omnis auis.

95

Inuenit uoces quibus adiurare solebat

      Egrorum morbos subsidiumque dabat.

Obuia spiritibus inuenit uerba malignis,

      Inde fugabat eos, nec remeare sinens;

Deque characteribus fuit auctor, quos pretiosis

100

      Inscripsit gemmis, mira potenter agens;

Quas cum radice quam nouit naribus egri

      Ponens, pellebat demonis omne genus.

Vtilis Hebree fuit ista scientia genti

      Ante tuum partum, Virgo Beata Parens,

105

Nam tunc spirituum rabies insana malorum

      Corpora uexabat multa furore graui.

Inde refert Iosephus quod mira gerens Eleazar

      Exorcista fuit tempore, Tite, tuo;

Demoniis plenos hic coram Vespasiano

110

      Ac Tito sanos hac ratione dabat,

Vtque probaret eis uir per nares patientis

      Egressum Sathanan, uas statuebat aque;

Egresso Sathane tunc imperium dabat ut uas

      Vertens egressum se manifestet eis;

115

Egrediens demon, metuens precepta iubentis,

      Euertebat aque uas laticemque simul.

Disseruit Salomon a cedro donec ad herbam

      Quam dicunt ysopum currere uerba sinat.

Cedrus sublimis Deus est; ysopus, breuis herba,

120

      Est homo; solus habet Christus utrumque simul:

A cedro Christus paruam descendit ad herbam,

      Ad carnem ueniens a Deitate sua.

Aut ysopus signat humiles, cedrusque superbos:

      Iustum iudicium Christus utrisque dabit.

125

Porro super ligna rex disseruit, quia pendens

      In ligno Christus iudicat inde reos.

Templum rex Salomon in terris, Christus in altis

      Construit; illa domus preterit, ista manet.

Cum cedris Libani lapides parat ille politos,

130

      Rex terrenus opus erigit inde suum:

Virtutum meritis animas polit iste fideles,

      Rex celi fabricam subleuat inde suam.

In regis templo non est audita securis:

      Nullus in etherea sede tumultus erit.

135

Malleus hic tuus est que te patientia tundit

      Vt sic ad celi regna politus eas.

Quot cubitis constet et quid domus illa figuret,

      Discute nunc, lector, qui sacra uerba legis.

In longum decies senos, denos ter in altum,

140

      In latum cubitos bis gerit illa decem.

Per longum longeua fides signatur in ista

      Vita, que per sex currit in orbe dies;

Per sublime nota spem, que consurgit in altum

      Vt Tres Personas in Deitate notes;

145

Per latum, quod habet cubitos decies geminatos,

      Designatur amor fratris amorque Dei:

Celestis fabrice structura bonis tribus istis

      Surgit; Christus opus perficit inde suum.

Interius ligno tectus paries fuit omnis,

150

      Viuificeque crucis istud imago fuit,

Que sanctos omnes in uera pace manentes

      Protegit et munit consolidatque fide.

Templum dum fieret, nebule caligo repleuit;

      Cernere non poterant presbyteri quid agant:

155

Caligo nebule turgentes plebis Hebree

      Doctores, dominos, pontificesue notat,

Quorum mens spernens in Christum credere nunquam

      Aspicit erroris nube repleta Deum.

In templo factos ex ere boues duodenos

160

      Inter res alias a Salomone scias;

In labro, quod erat ex ere, boues locat illos.

      Labrum siue boues, terne quid ista notent:

Bis sex discipulos ex ere boues duodeni

      Designant, Christum qui studuere sequi;

165

Quod resonat, fiunt ex ere boues quia clamor

      Oris apostolici sparsus ubique fuit;

Per labrum terre signari credimus orbem,

      Quem perlustrauit illa beata cohors,

In uirtute Patris, Nati, Flatusque Beati

170

      Baptizans gentes instituensque fidem.

Vt Iosephus scribit, dum rex Salomon opus istud

      Construit, inuentus est lapis unus ibi

Qui nulla potuit in templi parte locari

      Donec suscepit angulus hospes eum.

175

Excipit hanc petram sublimior angulus edis,

      Que gemino muro fibula facta fuit;

Inde Dauid loquitur: "Reprobus lapis in caput edis

      Efficitur, de quo lumina multa stupent."

Est lapis hic reprobus Mediator, quem reprobauit,

180

      Quem cruce dampnauit liuor, Hebree, tuus;

Sed surgendo caput fit nostrum dum synagogam

      Ecclesie socians nectit utramque sibi.

Vt nil de gemmis, nil de lignis pretiosis,

      Nil de sculpturis deliciisue loquar,

185

Auri fertilitas, argenti copia nullis

      Exprimitur uerbis, qua nitet illa domus.

Qui per plateas lapides sparguntur, aceruis

      Argenti fieri non potuere pares.

Inter opes alias, quarum florebat honore,

190

      Festiva Salomon extulit arte thronum;

Vendicat ex ebore sibi materiam thronus; auri

      Regia nobilitas uestit et ornat eum.

Auro fulgentes, eboris candore, leuncli

      Bis sex assistunt respiciuntque thronum;

195

Nec duo maiores alii desunt ibi; leuum

      Possidet hic, dextrum possidet ille latus.

Totam sustentant sedem duo brachia; senos

      Sculptor in ascensu fecit inesse gradus.

Tam festiva fuit predicte gloria sedis,

200

      Omnibus in regnis spreuit habere parem.

Rex Salomon Christus, maiestas numinis aurum,

      Alma parens thronus est, et pudor eius ebur;

Bis sex discipulos bis sex assigno leunclis,

      Laudibus instantes, Virgo Maria, tuis.

205

Est Gabriel dexter leo, leuus uirgo Iohannes;

      Virgineus custos ille uel ille fuit;

Qui bene dicuntur propter duo uerba leones,

      Nam quasi rugitum uocis uterque dedit.

In mundo Gabriel sic rugit, "Aueto, Maria; "

210

      Quod leo sit Gabriel, indicat iste sonus.

"Est Verbum factum caro," promunt ora Iohannis;

      Dum tonat his uerbis, factus et ipse leo.

Sex bona sex gradibus signantur: pax, modus, equum,

      Spes robusta, fides integra, uerus amor.

215

Brachia que sedem cingunt utrumque figurant,

      Cum Simeone Ioseph, qui tenuere Iesum.

Par opus huic operi nusquam monstratur: honori

      Nullus par poterit esse, Maria, tuo.

 

De regina Austri

Austri reginam de finibus orbis ad urbem

220

      Ierusalem regis fama stupenda trahit;

Plurimus hanc cetus comitatur, aromata, gemmas,

      Ornatus, auri pondera multa ferens.

Que regina Saba proponit enigmata soluit

      Rex Salomon, reserans clausa, stupenda docens.

225

Auribus illa bibens uim uerborum, sua pascens

      Eius deliciis lumina, tota stupet;

Et uero famam testata fuisse minorem,

      Inquit quod famam uinceret ipse suam.

Dans aurum, gemmas, species, et aromata regi,

230

      Suscipit a regis plurima dona manu.

Vnam radicem que nutrit balsama regi

      Reginam Iosephi scripta dedisse ferunt;

Vt radicis odor uites inbalsamet, inter

      Engaddi uites hanc posuere uiri.

 

De ligno crucis quod indicauit regina Salomoni

235

Post reditum regina suum quod dicere presens

      Noluit, hoc absens per sua scripta docet:

Indiciis certis regi prenobile lignum

      In Saltus positum nuntiat esse Domo,

In quo priuetur uita pendens homo, cuius

240

      Pro nece ius regni perdet Hebrea tribus;

Hoc metuens Salomon rex intra uiscera terre

      Abscondit lignum, delituitque diu

Donec promeruit piscina Probatica circa,

      Christe, tuum tempus illud habere sibi;

245

Esse crucem dicunt hoc lignum nobile, cuius

      Virtus extinxit lumen, Hebree, tuum.

Ecclesiam regina notat de gentibus ortam,

      Que mundum fugiens querit amando Deum;

Dat gemmas caste uiuens, dat aromata spargens

250

      Virtutes, aurum dat sapienter agens;

Sensum miratur Salomonis dum sacra Christi

      Verba legens in eis mystica multa uidet.

Inuoluit regem processu temporis error;

      Eius corrumpit cor muliebris amor,

255

Vxoresque suas metuens offendere, celi

      Non timet offensam, numina falsa colens.

Quod rex inueniat ueniam tantosque reatus

      Puniat, hoc nusquam lectio sacra docet.

Ieroboam seruus Salomonis tempore quodam

260

      Egrediens in agrum carpere cepit iter,

Quem clamis ornabat noua; mox occurrit Ahias,

      Bis sex in partes diuidit hanc, et ait:

"Tolle decem tibi scissuras, Dominus tibi dicit;

      Tot tribuum princeps et dominator eris,

265

Possideatque tribum Salomonis filius unam

      Ne penitus pereat tota lucerna Dauid."

Ieroboam turgens isto sermone laborat

      Vt plebs excutitat a Salomone iugum;

Hac causa Salomon parat hunc gladiare, sed iste

270

      Transit ad Egypti regna, cauendo necem.

Regnauit Salomon rex denis bis quater annis;

      Post hec cum patribus dormiit ille suis.

Successit Roboam, iuuenum qui uerba secutus,

      Surda consilium transiit aure sensum.

275

Ergo decem spreuere tribus seruire superbo,

      Quarum Ieroboam rex dominusque fuit.

Binos ex auro uitulos quos uulgus adoret

      Conflari fecit immemor ille Dei.

Dum sacra rex offeret eis, ait Abdo propheta:

280

      "Aras, cultores destruet ira Dei.

Iosias, de stirpe Dauid, procedet ad ortum,

      Qui tanti sceleris celitus ultor erit;

Istud erit signum, presens ruet ara, liquescent

      Sacra; meis uerbis res dabit ista fidem."

285

Hunc iubet ergo rapi rex, sed manus aruit eius,

      Quam precibus sanat ille propheta suis.

Mox ruit ara, ruunt sacra; rex miratur et illi

      Precipit ut secum prandeat; ille negat.

"Iussit," ait, "Dominus me nusquam tangere panem

290

      Donec sit reditus ad mea tectus meus."

Decipit hunc senior falso sermone propheta,

      Instinctu cuius uescitur ille cibo;

Dumque sedens asino redit, occurrit leo, uita

      Privat eum sed ei uulnera nulla facit;

295

Non asinum tangit neque defunctum leo ledit;

      Inter utrumque fera stat feritate carens.

Designatur in hoc facto ne tu cito credas

      Omni spiritui, qui ratione uiges,

Sed precepta Dei serues ne te leo tangat

300

      Qui iustis fraudes insidiasque parat.

Forte uel hanc penam iustus Deus intulit illi

      Ne post hanc uitam pena sequatur eum.

 

De Helias et Heliseo

Ecce quid Helias notet aut Heliseus adumbret

      Cerne, quibus magnum signa dedere decus.

305

Dum famis est tempus, coruorum cura ministrans

      Heliam pascit, dans alimenta cibi.

Mane ferunt panes, prebent in uespere carnes;

      In tali uictu magna figura latet.

Peccans est coruus, sed dum peccata fatetur,

310

      Pane cibat fidei nunc quasi mane Deum;

Credens quod nostra caro mundi fine resurget,

      Dat carnes tanquam uespere, Christe, tibi.

Est uelut esuriens Helias quando salutem

      Esuriens nostram nos, pie Christe, uocas.

315

Mittitur ad uiduam uir prudens, audit ab illa:

      "Ante meam mortem colligo ligno duo:"

Nomine non solo ligni signata sed ipso

      Lignorum numero ligna fuere crucis.

Helie sacro benedicitur ore farina

320

      Ac oleum uidue, fertilitasque fluit:

Munda caro Domini, sacra crismatis unctio, possunt

      Hec duo signari rite per illa duo;

Siue farina fides, operum dilectio feruens

      Est oleum; iustis non perit iste cibus.

325

Per uiduam, de qua canitur "Viduam benedicam,"

      Ecclesiam sapiens quisque notare potest.

Mors rapit huic uidue puerum, uir suscitat illum

      Predictus; fertur iste fuisse Ionas.

Predictum reparat altare Baalque prophetas

330

      Omnes occidit, istud agente Deo.

Per Domini seruum, qui clauserat ethera, nulla

      Nubes in sicco tempore uisa fuit.

Post species monstrans hominis uestigia, signum

      Venture pluuie, uisa patensque fuit:

335

Sic fuit ariditas in legis tempore, nullum

      Producens fructum littera legis erat;

Sed post ros nubis Christi descendit in ortu

      Cum nos mundauit crimine Mundus Homo.

Inde propheta uiros bis sex inuenit arantes,

340

      In quibus implebat hoc Heliseus opus;

Helias clamidem super hunc iacit; ille prophetat

      Et mox dimisso patre ministrat ei.