Petrus de Riga Aurora Tobias

Reference basis text: P. E. Beichner, 1965

Other sections


 

Qui legis historiam Tobie discute sensum

      Qui latet; e petra larga fluenta bibes.

Tobias populum signare uidetur Hebreum:

      Ille Deum coluit, seruiit iste Deo.

5

Ieroboam uitulis cum multi sacra pararent,

      Ille cauebat eos, idola nulla colens:

Sic cum gentiles colerent sacra falsa, minister

      Diuini cultus solus Hebreus erat.

Captus ab Assyriis fuit ille, sed a uitiorum

10

      Non potuit laqueo mens tamen illa capi.

Assyrii signant Sathanan, cuius dolus omnes

      Captivans nobis abstulit alta poli.

Fratres captiuos Tobias pauit: Hebrei

      Patres pascebant per sacra uerba rudes.

15

Annam Tobias duxit uir factus: Hebreus

      Creuit in Egypto sub Pharaone manens,

Cui ueluti nupsit coniux cum lex datur

      Per Moysen, docuit qui sacra uerba Dei.

Ex Anna natum Tobias gignit et illum

20

      Nominis insignem reddit honore sui:

Sic de stirpe sua uenturum nouit Hebreus

      Christum, quod Moysi sermo fatetur ibi:

"In uobis surget ex uestra stirpe propheta;

      Qui non audiet hunc, ille peribit homo."

25

Imponitque suum nomen credendo, fatendo

      Hoc de Christo sermo paternus ait:

"Hunc Primogenitum ponam," dicit Pater, "altum

      Pre cunctis terre regibus, " ore Dauid.

Omnia quem docuit peccata cauere fatendo

30

      Et credendo quod hic uiueret absque nota.

Tobis sub scripto bis quinque talenta Gabelo

      Credit, cognatum rebus egere uidens:

Sic per scriptores legis commisit Hebreus

      Gentili populo iussa decena Dei,

35

Vt paupertatem fidei ditaret in illo

      Et ditem faceret munere legis eum.

Rex iubet occidi Tobiam, singula tolli

      Propter opus rectum quod parat ille Deo;

Qui fugiens nudus latuit cum coniuge, nato,

40

      Nam multos gratos faceret ille sibi:

Sic rex peccati per falsa necare studebat

      Sacra Dei populum, tollere legis opes,

Nec ualuit quia diuersis plebs illa magistris

      Florebat, quibus est nacta salutis opem.

45

Cum sponsa, nato, latuit quia ius synagoge

      Et spem de Christo plebs erat illa tenens.

Natorum gladiis occiso rege recepit

      Singula Tobias que tulit ille sibi:

Victo sepe Sathan aliqua prece plebis Hebree

50

      Rerum prosperitas sepe redibat eis.

Cum Tobis multos condisset honore sepulcri

      Occisos, fessus ad sua tecta redit,

Dormit, et ex nido quem fecit hirudo iacentis

      Illius in lumen stercora lapsa ruunt;

55

Hac causa radius fulgoris ab eius ocellis

      Exulat, et ceca frons sine luce manet.

Sic uelut ex parte cecatio contigit illi

      Iudee populo, quod sacra uerba probant.

Dormit uir fessus qui non uigilare laborat

60

      In sanctis studiis, ad bona lentus, iners;

Cui bene congruit hoc: "Qui dormis surge, relinque

      Prauum mortis opus; lux tua Christus erit."

Extat hirundo leuis uolitando; superbia mentis

      Et leuitas cordis exprimitur per eam;

65

Excecant mentes quibus illa duo dominantur

      Nec celi lumen corda uidere sinunt.

Precipue populo cecatio talis Hebreo

      Preualuit, mundum te subeunte Iesu,

Cum seruire iugo Romano cepit Hebreus

70

      Et uiolare Dei iussa timendo necem.

Insultant ceco cognati quod quasi frustra

      Seruisset Domino, mordet et uxor eum;

Sed patienter agens Tobias corripit illos,

      Deuota semper mente precando Deum:

75

De propriis quosdam sic et plebs illa uidebat

      Insultare sibi cum dolor instat ei,

Quos per doctores uelut illa monere studebat

      Vt se corrigerent mente timendo Deum.

Septem iuncta uiris, quos perdidit hostis in urbe

80

      Medorum, Raguel filia Sara fuit:

Illa notat gentem doctores cuius amabant

      Vitam per septem que solet ire dies,

Qui nil de uera uita nouere, docentes

      Idola uana coli, diis holocausta Bari;

85

Hos omnes rapuit Sathane uersutia donec

      Christus sponsus adest, qui sibi iungit eam.

Qui Saram saluet a demone, lumina curet

      Tobie, Raphael missus utrumque iuuat:

Qui gentes retrahat a demoniis et Hebreos

90

      A tenebris, Christus a Patre missus adest.

Hoc nomen Raphael medicina Dei sonat: unus

      Est Medicus uerus qui mala nostra tulit.

Angelus apparens Tobie prebuit illi

      Se socium, que sint huic peragenda docens:

95

Assumpsit carnem Deus in qua se sociando

      Terrigenis, homines saluat eosque docet.

Angelus ad patrem Tobie ductus ab illo

      Intulit hoc uerbum: "Gaudia mente foue!"

Respondit: "Quenam debent michi gaudia gigni,

100

      Qui tenebras patior nilque uidere sinor?"

Angelus inquit ei: "Sis fortis mente; propinquo

      Tempore curabit te medicina Dei."

Sic per uirtutes quas est operatus in ista

      Carne Iesus, multis dando salutis opem,

105

Iudee populo per quem susceperat ortum

      Ostendit quia sit Filius ipse Dei;

Cui Raphael monstrat eterne gaudia uite

      Dum loquitur Christus: "Sunt prope regna Dei,"

Dum clamat cecis Iudeis: "Lux ego mundi,

110

      Meque sequens uite lumen habebit homo."

Ne stupeas Christi personam si notat unam

      Hinc Tobis iuuenis, angelus inde Dei:

Tobis designat carnem, Raphael deitatem,

      Et tamen est unus qui Deus est et homo.

115

Veruex ac Isaac rem pene parem tibi monstrant:

      In Christo carnem signat hic, ille Deum;

Nil Isaac patitur, aries fit uictima; Christi

      Nil patitur deitas cum moriatur homo.

Spondet Tobie Raphael quod ducet in urbem

120

      Medorum puerum postque reducet eum:

Promittit Dominus credentibus ex synagoga,

      Sit licet ex parte ceca carensque fide,

Quod relique genti pandet mysteria sumpte

      Carnis et aduentus mystica uerba sui;

125

Rursus et in fine totum reserabit Hebreis

      Diuini cultus, hoc operante fide.

Ducitur ad Medos puer, ad gentes alienas

      Tendens dum solum Christus ouile facit:

Inde reductus adest dum plenius ad bona gentes

130

      Intrant, et saluus Israel omnis erit.

A socio Tobis quod nomen inhereat illi

      Querit ; respondens angelus inquit ei:

"Accipe quod queris; Azarias uocor, ortus

      Ex Anania, nam pater ille meus."

135

Adiutor Dominus Azarias sonat, istud

      Nomen Ananias gratia larga Dei;

Seque suis Dominus istum denuntiat esse

      Quem Citharista precans optat adesse sibi:

"Es meus adiutor, Deus, et protector, adesse

140

      Ne tardes, nullam iam faciendo moram;"

Et de quo clamat aquile uox: "Vidimus illum

      Quem multis implet gratia larga bonis."

Que uia poscebat, Tobias cuncta parauit,

      Inde "Valeto" pater dicit, euntque duo:

145

Apparens Dominus in nostra carne parauit

      Cuncta quibus redimat nos foueatque fidem;

Hec sunt doctrina, temptatio, passio, uita

      Surgens, ascensus, Flatus in igne datus,

Iustorum robusta fides, rabiesque malorum,

150

      Quorum torquebat agmina sancta furor.

Hec in Iudea fecisse Dei Mediator

      Ac hominum legitur Christus amore sui,

Qui per discipulos populo de quo trahit ortum

      Eterne pacis gaudia nota facit,

155

Et per se dedit hec illis qui corde uolebant

      Credere doctrinis eius agendo bonum;

Hic ad gentilis populi uenisse salutem

      Fertur et a populo per documenta coli.

Pergens Tobias Medorum tendit ad urbem,

160

      Et catulus sequitur eius euntis iter:

Vt saluet gentes Domino ueniente sequuntur

      Doctores eius uerba docendo fidem.

Lectio sacra canes doctores nominat: illi

      Latratum promunt, hi sacra uerba serunt:

165

Hi latrando gregem seruant a dente lupino,

      Hi seruant animas hostis ab ore mali.

Tobias iuxta Tigrim socio duce mansit;

      Exiit ergo suos ut lauet inde pedes.

E fluuio saltum dedit ingens piscis ut illum

170

      Deuoret; ille tremens clamat opemque petit.

Declaratur in his Sathane uersutia uerbis,

      Et liquido Christi passio sacra patet.

Immanis piscis immanem denotat hostem,

      Qui genus humanum perdere semper amat;

175

Dum cupit ille necem Christi, capitur; deitatis

      Perforat hunc hamus illaqueansque capit.

Vite mortalis cursum Tigris notat, in quo

      Piscis erat latitans perfidus ille Sathan.

Mansit Tobias iuxta fluuium quia Christus

180

      Iuxta mortales uiuere cepit homo;

Stat iuxta fluuium, sed non stillauit in illum

      Vnica peccati gutta nec ulla nota.

Exit Tobias, fluuii desiderat undam

      Vt lauet instantis fluminis amne pedes:

185

Et Dominus subit ut sua membra, fideles

      Omnes, a uitii sorde lauare queat.

Prosilit, occurrit Tobie piscis aperto

      Querens et sitiens ore uorare uirum:

Et demon, poni qui fecerat in cruce Christum,

190

      Accedit Christo dum datur ille cruci,

Inquirens si quid uitii uel labis in illo

      Inueniat, sed nil iudicat esse suum.

Exhorret Tobis piscem, Christi caro mortem;

      "Hunc transfer calicem," sic ait ille Patri:

195

Christus non Sathane fraudes exhorruit, immo

      Naturam nostram monstrat messe sibi.

Arripuit manibus Tobias branchia piscis,

      Attractusque foras palpitat ante pedes:

Est manibus Sathane confracta potestas

200

      Dum tendis in cruce, Christe, manus.

In siccum tractus, predictus piscis iniquus

      Ingens Tobie palpitat ante pedes

Cum Dominus fraudes Sathane superans, manifestas

      Omnibus has reddit insidiasque graues,

205

Electisque mouet mala, qui sunt membra pedesque

      Christi nam portant hi sacra uerba Dei.

Piscem Tobias exenterat ad Raphaelis

      Preceptum, cor ei felque iecurque rapit:

Et piscem Dominus aperit cum demonis artes

210

      Occultas sanctis pandit et eius opus;

Cor sibi conseruat cum per libros manifestat

      Diuinos quam sit callidus ille Sathan;

Fel sibi conseruat cum per sacra scripta studentes

      Scire facit quantum sit furor eius atrox;

215

Conseruatque iecur sibi cum scriptura maligni

      In nos consilia per sacra uerba docet.

Fertur quod iecoris uirtus, calor, excoquat escas

      Vt digestio sit congrua facta cibi:

Quo peragenda modo sint que tu sepe reuoluis

220

      Dum recolis, iecoris excoquis igne cibos.

Angelus inquit: "Habent hec omnia uim medicine."

      Cognita fraus Sathane fit medicina tibi:

Quanto dolos melius exploras hostis iniqui,

      Tanto declinas cautius eius opus.

225

Tobias piscis carnes assas sibi sumit

      Que sibi sufficerent; cetera salsa ferunt:

Id quod sumpserunt ex pisce sibi notat illos

      Qui mala dimittunt esuriuntque fidem,

Qui se conuertunt de membris hostis iniqui

230

      In Domini nostri membra, ferendo fidem;

Quodque fuit remanens de pisce figurat iniquos

      In membris Sathane quos remanere uides.

Assumit carnes piscis Saluator in illis

      Quos prius inuenit carnea uota sequi

235

Sed post igne sui robustos reddit amoris;

      Ignis Spiritus est Sanctus in igne datus.

Cetera doctores que salsa fuere figurant;

      "Vos estis terre sal" Mediator ait.

In membris illis que sal sapuere feruntur

240

      Tobias, Raphael sal posuisse duo:

Vnica persona Christi, signata duobus,

      Naturas sibimet monstrat inesse duas;

Discipulos ut homo docuit sermone sophie,

      Sal dans in corde se probat esse Deum.

245

Secum portarunt que sufficerunt sibi donec

      Ille uel ille pedem figat in urbe Rages:

Sic de Iudea tot collegit sibi Christus

      Quot dignos uidit, qui sua uerba serant

Donec gentiles per eorum uerba fideles

250

      Reddat, in his fidei menia firma locans.

Tobiam Raphael monet ut Saram sibi sponsam,

      Quam genuit Raguel, a Raguele petat.

Gentilem populum Raguel signare uidetur,

      Quem per doctorum uisitat ora Deus,

255

Vt quasi gentilem plebem faciens sibi sponsam

      Iungat et ecclesiam colligat inde suam.

Ecclesiam bene Sara notat propter patriarche

      Sponsam que quondam Sara uocata fuit,

Que peperit puerum quem promisit Deus illi,

260

      Et non ancille filius ille fuit.

Suscepit Raguel predictos, perque magistros

      Suscepit Christum gentis origo noue.

Sara uiris septem sociatur, sed necat omnes

      Demonium quoniam non timuere Deum:

265

Doctoresque malos signant, qui carnis amantes

      Lapsus, ecclesie non tenuere fidem,

Qui solum uite presentis gaudia norunt,

      Que per septenos noscitur ire dies;

Hi merito pereunt, sed Christus in his sibi sponsam

270

      Sumit qui fidei munditieque student.

Ad lectum Sare ueniens hortante sodali

      Intrat Tobias ut societur ei,

Sed partem iecoris promens de capside supra

      Carbones uiuos ponit et igne cremat:

275

Ecclesiam natam de gentibus ut sibi iungat

      In baptizatis hoc Iesus implet opus,

Vt sitiens Christi baptisma renuntiet hostis

      Actibus et pompis nequitieque dolis ;

In peccatorum ueniam post hec fateatur

280

      Vnum personis in tribus esse Deum.

Qui facit hec uiuis carbonibus intima piscis

      Viscera comburit, demonis arma terens;

His actis scelerum fit plena remissio lotis

      Fonte sacro pulso demone fontis aqua.

285

Demoniumque ligat Raphael cum non datur illi

      Vitra uelle Dei posse nocere bonis.

Illud in Egypti desertis esse ligatum

      Fertur, et Egyptus nubila corda notat:

Mentes absque fide que non credunt quasi quedam

290

      Sunt deserta, Deus namque reliquit eas,

Et quos deseruit Deus illos possidet hostis,

      Sed tenet hunc uinctum dextra benigna Dei.

Vt non implere mala tanta sinatur in illis

      Quanta cupit, premit hunc ui dominante Deus.

295

Circa gallorum cantum timet esse peremptum

      Tobiam Raguel et sepelire parat,

Sed iubet impleri rursus tellure sepulcrum

      Cum sibi Tobie cognita uita fuit:

Galli doctores sunt, olim mane canentes

300

      Venture fidei iustitieque diem;

Quidam gentiles tamen intererant, dubitantes

      Vicerit an Sathanan mors pretiosa Iesu,

Ac idcirco fidem sepeliri nominis eius,

      Esse putauerunt non aperire bonum;

305

Sed post ad Christum doctorum uoce uocati,

      Tanquam pullorum cantibus ire parant.

Exhilarat Raguel coniunctio facta duorum,

      Et uaccas pingues enecat ille duas

Occiditque gregis ductores quatuor, escas

310

      Vicinis et eis quos uocat inde parat:

Sic plebs gentilis de Christi nomine gaudet

      Quando suos Christo se sociare uidet;

Qui sic proficiunt ut possint esse magistri

      Digni doctrina martyriique gradu;

315

Hi quasi sunt uacce pingues Christi quia pondus

      Leue gerunt et eos gratia summa replet;

Occiseque due sunt, nam sua corpora sponte

      Mortificant ut sint hostia uiva Deo,

Vel se lictorum . tradunt manibus perimendos,

320

      In quibus hostilis purpurat arma furor.

Nec cadat, O lector, a mente tua quod ab illis

      Quatuor occisos dicimus esse duces,

Nam se martyrio dare non timuere magistri,

      Seruantes legis scripta quaterna noue.

325

Tobiam Raguel adiurat ut ipse diebus

      Bis septem secum degat agendo moram:

Adiuras et tu Dominum pulsando, precando

      Vt tecum maneat Christus opemque ferat

Donec per Sacri Flatus pia munera detur

330

      Plena tibi requies corpore mente simul.

Tobias socium monet ut det scripta Gabelo,

      Argentum referat huncque uenire roget.

Quatuor assumpsit seruos binosque camelos,

      Angelus implet opus, iamque Gabelus adest:

335

Gentis doctores sunt serui suntque cameli

      Quos Deus elegit ut sua uerba ferant;

Serui sunt prompti seruire docendo, cameli

      Sunt infirmorum pondera namque gerunt.

Quatuor existunt serui binique cameli:

340

      Rem similem docuit littera nostra prius;

De uaccis ducibusque gregis dum uerba serebam,

      Quid duo, quid signent quatuor, istud habes.

Tales producunt Raphaele iuuante Gabelum

      Ad noua coniugii pacta fidemque thori

345

Cum populos Domini uirtute iuuante recentes

      Ad Christi ducunt ecclesieque fidem.

Tobia faciente moram doluere parentes

      Quod sibi prefixo non redit ille die:

Sic et in ecclesia de gentibus ecce morante

350

      Christo per fidei iustitieque bonum;

Si de Iudeis aliquis credit, dolet intus

      Quod tardans Dominus non cito saluet eos.

Cui bene congruit hoc quod mesta parens uelut orba

      Nato dicebat, uerba doloris habens:

355

"Heu fili, lumen oculis baculusque senecte,

      Solamen matris, anchora spesque patris,

Cur te respuimus, peregrinum fecimus, ire

      Iussimus hinc? Sine te fit uiduata domus."

Flenti Tobias dedit hec responsa: "Doloris

360

      Nubila pelle, tace, gaudia mente foue !

Filius est sospes tuus ; est satis ille fidelis

      Vir bonus et prudens qui comes heret ei."

His modo Iudeis qui credunt congruit istud,

      Qui solamen in hoc dant sibi dantque suis,

365

Quod ueniet tempus quando conuertet ad illos

      Se Deus et saluus Israel omnis erit;

Qui credendo sciunt Dominum satis esse fidelem,

      Quod sua complebit tempore uerba suo.

Hoc recolas, quod uir solus notat ille fideles

370

      Iudeos et eos quos legis absque fide:

Signat in hoc noncredentes quia cecus habetur,

      Credentesque per hoc uir quia iustus erat.

Orat Tobiam Raguel ne tam cito pergens

      Discessum faciat, sed negat hic et ait:

375

"Noui quod numerant pater et mater mea tempus,

      Et quia non redii, torquet utrumque dolor."

Sic et cum plene gentes intrare uidebis

      Ad Christum, nullus hunc prohibere potest

Quin ueniens miseris miserando fidem det Hebreis,

380

      Lumen cecatis det ueniamque reis;

Namque recordatur Domini pietas quod Hebreos

      Qui credunt torquet pena dolorque grauis

Propter Iudeos qui Christum credere tardant,

      Quos uel cognatos carnis origo facit.

385

Ad patrem matremque suam cum coniuge Sara

      Tobias rediit, de quibus ortus erat:

Christus cum sponsa de gentibus ad synagogam

      Que concepit eum fine sequente redit.

Angelico monitu Tobis precedit, et ambos

390

      Lente cumque suis sponsa secuta fuit.

Precurrit catulus, domini quasi nuntius astat

      Ante fores, cauda gaudia letus agit.

In cane signatur doctor: canis ulcera lingit,

      Linguaque doctoris est medicina reis.

395

Cauda boni signat operis finem uel honorem

      Summe mercedis que sine fine manet.

Blanditiis caude gaudebat cum dominorum

      Vicinum domui se uidet esse canis:

Sic et doctor ouat operum de fine suorum

400

      Cum Iudeorum cernit adesse fidem.

Gaudet item doctor cum credere cernit Hebreos

      Verbis que uitam fine carere docent.

Post canis aduentum, qui tanquam nuntius extat

      Tobie, surgit cecus, abire parat;

405

Carpere cepit iter pater offendens pede donec

      Vni de pueris porrigit ille manum:

Gaudet Hebrea tribus, doctoris ab ore salutis

      Verba sequendo fide surgit, amatque Deum;

It prius offenso pede factis ceca malignis

410

      Donec lux fidei plena refulsit ei;

Deducitque puer cecum cum doctor Hebreis

      Pure, perfecte dat documenta Dei.

Astat uterque parens nato dans oscula, fletus

      Ex oculis promens, gaudia mente gerens:

415

Suscipiens in fine Iesum Iudea fidelis

      Flet quia tardauit, et quia credit ouat.

Tobias sumens de piscis felle, paternos

      Liniit hinc oculos, fit medicina patri:

Et Dominus populo credenti monstrat aperte

420

      Quanta sit ars Sathane, fraus, scelus, ira, dolus,

Qui temptauit eum per lignum perdere mortis,

      Sed per eum uires perdidit ille suas;

Namque reos homines, qui sunt sua membra, per illum

      Perdidit ille Sathan dum subit ille crucem.

425

Exiit ex oculis patris albugo uelut oui

      Membranum postquam felle perunctus inest:

Sic postquam fraudes agnouerit hostis iniqui,

      Accipiet fidei lumen Hebrea tribus.

Conturbans oculos albugo figurat Hebrei

430

      Stultitiam populi, quam fouet ille sibi;

Illa quidem stulta plebs legis habere uidetur

      Zelum, sed nulla scit ratione frui.

Nigra pupilla diem, non alba, uidet: sapientem

      Se plebs illa facit, stulta fit inde magis.

435

Albugo cecans quasi membranum fuit oui:

      Spem notat hoc quia spes est animalis ibi.

"Si speras aliquid quod non cernis, patienter

      Expecta:" Pauli continet ista liber.

Et tria sunt panis sub nomine, piscis, et oui

440

      Designata - fides, spes, pietatis amor.

Et uelamen habet, sicut scriptura fatetur,

      Ante sui faciem cordis Hebreus adhuc.

Tingitur huic homini sua mens albugine qui se

      Album pre cunctis credit et esse bonum.

445

Insidet huic et inest albugo candida tanquam

      Oui membranum qui male mente uidet

Et sub spe sterili credit nascendo futurum

      Aduentum Christi, nec quia uenit adhuc;

Sed quisquis cauet hunc errorem, scit quia uenit

450

      Vt nos saluificet in cruce Christus Homo.

Hinc recte sequitur quod frontis luce recepta

      Laudat uterque parens magnificatque Deum;

Postque dies septem, cum lux est reddita patri,

      Vxor Tobie Sara minoris adest:

455

Sic ubi suscipiet fidei Iudea nitorem

      Et septem Domini dona dabuntur ei,

Ecclesie gens intrat ad hanc ut ouile sit unum,

      Vna fides, unus pastor, et una domus.

Intrant et pecudes et multa pecunia Sare;

460

      Ipsa camelorum copia portat onus:

Ecclesie uarias uirtutes ista figurant;

      Ex illa credens sumet Hebreus opes.

Argentum recipit pater ipse quod ante Gabelo

      Prestiterat; lector, quid uelit, istud habe:

465

Scripturas notat hoc quas credula gens ab Hebreis

      Olim suscepit, postea reddit ei.

Noti Tobie ueniunt septemque diebus

      Indulgent epulis letitieque student:

Multi quos nouit Dominus duce Pneumate Sacro

470

      Gaudentes septem dona precando petent.

Angelicus sursum rediturus ad ethera ciuis

      Quis sit, qua causa uenerit, ante docet:

Et Dominus populo qui tunc bene credet aperte

      Se notum faciet, mystica multa docens;

475

Omnibus ostendet quod in ipso sit Pater, ipse

      In Patre sit solus, sint tamen ambo Deus.

Angelus ad Dominum rediit Tobisque remansit

      Filius in terra cum patre cumque suis:

Et iusti credunt Dominum quod sit Genitori

480

      Par deitate; fuit corpore uerus homo.

Tobias senior Dominum benedixit, et omnes

      Admonet ut timeant glorificentque Deum,

Et de Ierusalem celesti more prophete

      In laudes eius plurima leta canit:

485

Sic in fine prior populus conuersus habebit

      Multos doctores magnificosque uiros

Qui moneant, moueant aliorum corda docendo

      Celestis patrie gaudia, dona, decus.

Tobias senior natum septemque nepotes,

490

      Cum prope mors instat, iussit adesse sibi;

Predicit quod Ierusalem terrena resurgat,

      Intereat Niniue, terminus instet ei:

Sic in Iudea doctores quique fideles,

      Si mors instet eis, multa futura canent,

495

Predicentque suis quod finis adest prope mundi

      Et summe patrie proximus instet honor;

Precipueque docent illos quos ante renatos

      Munere septeno Pneumatis esse uident;

Hos bene septenus numerus notat ille nepotum

500

      Septem Tobie quos monet ille senex.

Post patris et matris obitum cum coniuge, natis

      Tobias Niniuen deserit, exit, abit;

Incolumes soceros inuenit, lumen eorum

      Clausit, opes habuit que Raguelis erant.

505

Centum completis annis uno minus anno

      Dormit; eum sepelit stirpis origo sue:

Illa sepulture requies finem notat orbis,

      In requie Christus dum sua membra locat.

 

De quinque Annis

Quod fuerint quinque legis - Anna parens Samuelis,

510

Anna Tobis coniux, comes Anna uiri Raguelis,

Anna parens Stelle Maris, Anna propheta fidelis.