Petrus de Riga Aurora Iudith

Reference basis text: P. E. Beichner, 1965

Other sections


 

Eustochio Pauleque fauens Ieronimus actus

      Transtulit insignes historiamque Iudith,

Qui magis ex sensu sensum quam uerba secutus

      Ex uerbis egit scripta labore suo.

5

Rex Nabuchodonosor, Cambises dictus, in anno

      Regni bis sexto grande peregit opus:

Arphaxat in campo Ragau pugnando subegit,

      Sed uulnus fecit ille triumphus ei;

Qui foris est uictor tumor illum uulnerat intus,

10

      Bellaque nulla timens extitit ille tumens.

Ergo per innumeras legatos dirigit urbes

      Vt sibi submittat patria tota caput,

Vt cuncti populi donec ueniatur ad urbem

      Ierusalem faueant dando tributa sibi:

15

Plebs Libani, gens Carmeli, populus Galilee,

      Cilicie regio, Ierusalemque tribus.

Expuit urbs omnis legatos; concipit iras

      Rex iurans quod eis omnibus hostis erit.

 

De Holoferne, quem elegit Nabuchodonosor
ad subiugandas sibi nationes

Infremit, ergo uocat Holofernem, uiribus, armis,

20

      Consilio clarum, militieque ducem;

Qui bene dictus erat Holofernes namque studebat

      Omnia terrarum per loca ferre necem.

Rex iubet ut fortes armatos eligat, aurum

      Colligat, hostiles comprimat enne minas.

25

Dux abit innumero cetu succinctus; operta

      More locustarum patria tota fuit.

Ciliciam, Madian, Mesopotamiam premit, urget,

      Vastat; turbantur cetera regna metu

Regnorumque duces ad eum sermone peritos

30

      Transmittunt homines qui sua uerba serant:

"Pacificus uenias; sicut placet utere nostro

      Seruitio; nostra sunt tua nosque tui."

Quaslibet ille tamen urbes destruxit et omnes

      Quos mentita fuit falsa figura deos.

35

Iussio regis erat quod numina queque perirent

      Possit ut ipse frui solus honore Dei.

Sauciat hic rumor auditum gentis Hebree;

      Ne contingat eis equa ruina timent.

Ne sacra Ierusalem pereant, ne nobile templum

40

      Concidat, impediunt qualibet arte uiam:

Intexunt aditus lignis saxisque patentes

      Vt non inueniat pars inimica uiam.

Itur ad Eliachim, qui summus honore sacerdos,

      Prudens et uerus et uir honestus erat;

45

Clara ducebat de stirpe genus: Iesus eius

      Extiterat genitor, Iosedech eius auus.

Consulit ille suis ut sint humiles, prece, fletu,

      Thure Deum placent concilientque sibi;

Non cibet ora cibus cuius dulcedo palatum

50

      Mulceat, aut fallat guttura gutta meri;

Sit pro ueste pilus, sit pro lecto cinis, herbe

      Pro dape, pro potu sobrius haustus aque;

Conseruent aditus, teneant montana, resistant

      Hostibus, ad celum corda manusque leuent.

55

Istud fama uolans Holofernis nuntiat auri

      Quod noua bella paret plebs animosa sibi;

Conuocat ergo duces Ammonitas, Moabitas;

      Querit que sit gens illa rebellis ei.

 

Responsio Achior quam fecit Holoferni de populo Hebreo

Dux Ammonites respondens, Achior, huius

60

      Virtutem gentis narrat in aure ducis:

Quod gens illa Rubrum Mare diuisum pede sicco

      Transiit, angelico pane refecta fuit,

Potum petra dedit, ignis nubisque columpna

      Dux fuit, et solis orbita fixa stetit;

65

Iussa sequendo Dei plebs uincere semper habebat,

      Victaque semper erat iussa cauendo Dei.

"Si sit eis Deus offensus scrutemur, et isto

      Non alio poteris hanc superare modo."

His grauiter uerbis Holofernes saucius inquit:

70

      "Est fallax tuus hic sermo carensque fide.

Vtque deum credas Nabuchodonosor super omnes,

      Non alium, populo nunc sociandus eris

Vt pereas, et nostra tuum bibat hasta cruorem

      Cum plebs quam laudas corruet ense meo."

75

Ergo suis seruis princeps precepit ut illum

      Bethuliam ducant, fune ligando trahant.

Serui iussa ducis complent Achiorque ligatur

      Ramis arboreis; post rediere uiri,

Nam qui fundebant e fundis saxa, fugabant

80

      Illos Iudei corda mouendo metu.

Hi soluunt Achior, hunc in medio seniorum

      Sistunt, rem querunt; ille petita refert.

Hunc pius Ozias tecto recipit, dape pascit,

      Gratum totius plebis amore facit.

85

Bethuliam princeps, ubi castra locauerat, arcet,

      Tollit aquam. ciues cogit finire sitim.

Ciues proclamant: "Melius satis est Holofernis

      Nos seruire iugo quam sitis arma pati."

Inclitus Ozias suspirans reddidit istis

90

      Verbis responsum flendo, precando Deum:

"Infra quinque dies nisi nos diuina potestas

      Liberet, effectum uestra querela feret."

 

De Iudith uidua nobili

Vrbe manebat in hac Iudith, inclita, predita sensu

      Ortu clara, Deo cara, uenusta genis.

95

Illa sacerdotes petit, increpat inde quod ausi

      Sint temptare Deum quinque notando dies,

In quibus impositus fuit eterne pietatis

      Terminus, et nimium culpa fit ista grauis.

Inquit: "Opus Domini complebo nec indico uobis;

100

      Ad portam stetis nocte precando Deum."

Cumque recessissent alii noua uerba stupentes,

      Cum prece, cum fletu supplicat illa Deo:

"Summe Deus patris Simeonis, qui gladiauit

      Hostica colla, meam dirige, queso, manum."

105

Nec tamen hic Simeon laudatur, quem maledixit

      Iacob, sed patuit ultio facta Dei.

Post hec uota precum faciem lauat, ora colorat,

      Nature dotes artis honore iuuat;

Vinum, pressum lac, oleum, panes, olus abre

110

      Imponens humeris, carpere cepit iter.

Turba uidens stupuit nimio splendore decoris,

      Pro qua presbiteri dant pia uota Deo.

Que dum descendit de monte tenetur ab illis

      Qui loca conseruant, ora decora stupent.

115

Principis offertur oculis decor, et decus oris

      Sidereeque gene dant graue uulnus ei.

In nitido residens conopeo, murice, gemmis,

      Auro contexto, consulit ille suis.

Reticulum sericum scriptura uocat conopeum?

120

      A Conopo castro, namque fit istud ibi;

Vel quia de lato surgens conatur in altum

      Ad speciem coni, nomen habere ferunt.

Assyrii clamant: "Quis non impugnet Hebreos,

      Vxores quorum tantus adornat honor ?"

125

Victus amore Iudith et in illam lumina pascens,

      Princeps inquirit que sibi causa uie.

Respondet: "Certum teneo nos cedere uobis,

      Nam plebs peccauit nostra negando Deum;

Non sacris, non thure Deum placare laborat,

130

      Hac causa super hanc imminet ira Dei;

Et quod lex prohibet nostris, haurire cruorem

      Non metuunt pecudum, nam sitis urget eos.

Ista uidens stupui, michi consului; super omnem

      Iudeam uester corruit ecce timor.

135

Grata Dei pietas michi notum fecit ut istas

      Ad partes fugerem, nacta salutis opem."

Impetrat inde Iudith quod non alium nisi uictum

      Quem secum tulerat possit habere cibum,

Quodque sibi liceat exire, redire, precari

140

      Nocte Deum. Tribus hec noctibus illud agit.

Quarta luce iubet dux prandia larga parari;

      Splendet mensa, pluunt aurea uasa merum.

Eunuchum Vagao princeps uocat, imperat illi

      Vt Iudith accedat; illa uocatur, adest;

145

Victus amore Iudith sed plus dulcedine uini,

      Saxeus efficitur, immemor ille sui.

Vespera fit, redeunt conuiue, singula claudit

      Clauiger eunuchus, sola puella manet;

Sopitumque ducem uino Iudith inspicit, abre

150

      Vt foris obseruet precipit ergo sue.

Cum lacrimis orans, "Me confirma, Deus," inquit,

      "Respice, conforta meque manusque meas."

Ferrum quod pendens erat ad lecti caput aufert

      Ceruicique ducis uulnera bina dedit;

155

Dat caput abscisum famule, tollit conopeum,

      Exit et ad portas urbis eundo stetit.

"Nobiscum Deus est; aperite fores," ait. Omnis

      Occurrit populus lumina clara ferens.

Detegit illa caput Holofernis cum conopeo

160

      Inque Dei laudes ista locuta fuit:

"Detur honor Domino, qui solus ab hoste triumphum

      Nobis concessit, me sine labe regens."

Achior inspiciens caput illud, laudat Hebreos,

      Fit circumcisus, se sociauit eis.

165

Iudei surgente die surgunt et in hostem

      Tendunt, quos mures hostica turba uocat.

Rem gestam cernens Vagao truncumque cadauer,

      Vestes ungue secat, fletibus ora rigat,

Ad populum clamat: "Nos una puella subegit;

170

      Non est cum membris principis ecce caput."

His dictis omnes fugere, sequuntur Hebrei,

      Assyrios perimunt expoliantque uiros.

Exuuias, aurum uix collegere diebus

      Ter denis, rerum copia tanta fuit.

175

Omnia que fuerant Holofernis propria soli

      Sunt concessa Iudith; concinit illa Deo,

Concinit Incipite Domino; quecumque sequuntur

      In cantu scripta sunt in honore Dei.

Est primum tetragramaton Dominique secundum

180

      Nomen commune, finis et alpha Deus.

Istius in fine cantus fuit illa prophetans

      De mundi fine iudiciique die;

Cum suprema dies ueniet, dulcedo superna

      Tollet ad astra bonos, igne cremando malos.

185

Post hec Ierusalem ueniens Iudith inclita soluit

      Vota Deo; celebris extitit illa dies,

Cambisamque uocant illam numeroque dierum

      Sanctorum sociant; laus sit honorque Deo.

Que post centenos annos et quinque sepulta

190

      Plangitur; abra Iudith libera facta fuit.