Prologus super quatuor euangelistas
Post legem ueterem respira, Petre; refulget
Lex noua; fac uersus de nouitate nouos.
Non opus est phalere, sed diues sensus inauret;
Plus pretiosa ualent et speciosa minus.
5
Lux euangelii sit limes carminis; ex hac
Materia texam carmen opusque meum.
Quatuor intueor paradisi flumina; Christi
Quadrigam uideo quatuor ire rotis.
Que iuga queue rote referam, que frena, quis axis,
10
Quis uir, quis uitulus, quis leo, quis sit auis:
Vtraque lex axis, frenum discretio, Christus
Est auriga, iuga sunt tua iussa, Deus.
Sors diuisa rotas trahit - it rota prima, secunda
Festinat, currit tertia, quarta uolat.
15
Matheum signat uir, bos Lucam, leo Marcum,
Ales discipulum qui sine labe fuit.
Matheo species humana datur quia scripto
Indicat et titulo quod Deus egit homo.
Lucam designat bos uictima, qui specialem
20
Materiam sumpsit de cruce, Christe, tua.
Marcum declarat leo, qui descripsit aperte
Quanta surrexit ui tua, Christe, caro.
Discipulum signat species aquilina pudicum,
Qui super astra uolat, celica uerba sonans.
25
Hebream redolet Mathei pagina linguam;
In greco reliqui tres studuere loqui.
Pagina Mathei lac, Luce littera sanguis,
Marci scripta merum, mella Iohannis opus.
Consule scripturas: hic ferreus, ereus ille,
30
Hic argenteus est, aureus ille stilus.
Ille uelut terram sapit, ille sapit quasi myrram,
Hic quasi flos redolet, hic ut aroma uiget.
Christum nascentem docet hic, alius morientem,
Ille quod exsurgit, ille quod astra petit.
35
Ad Christum possunt simul hec predicta referri,
Ad quem nostra, precor, penna uolare queat.
Christus homo, Christus uitulus, Christus leo, Christus
Est auis; in Christo cuncta notare potes:
Est homo dum uiuit, bos dum moritur, leo quando
40
Carne resurgit, auis quando superna petit.
Pertinet ad iustos eadem descriptio mores;
Quatuor hec iustus quilibet esse potest:
Est ratione uigens homo, bos carnalia mactans,
Est leo praua domans, est auis alta sequens.
45
Factis rebus homo, iumentis bos dominatur;
Rex leo, rex aquila: quatuor ista nota.
His ita libatis, retro se mea penna reflectat,
Currat ut historie littera more suo.
Euangelium secundum Lucam
Claruit, Herode ius regis agente, sacerdos
Qui Zacharie nomine clarus erat.
Nobilis huic nupsit ex Aaron germine coniux
Elizabeth; sterilis hec fuit, ille senex.
5
Nobilitas morum genus ornat nobile; dare
Stirpi respondet actio clara boni.
Ad pia nota precum uir supplex, uxor egenis
Larga, sed ad partum uenter auarus erat.
Vt Zacharias incensum ponat, ut intret
10
Cum prece templa, sue postulat ordo uicis.
Angelus oranti Gabriel apparet et inquit:
"Vox tua clamorem fecit in aure Dei;
Elizabeth puerum pariet tibi, cuius in ortu
Gaudia mundus aget et dolor exul erit.
15
Hunc, cum lux ueniet octaua, Iohannis honora
Nomine; diuinum uox habet ista decus.
Dona Sacri Flatus in materna bibet aluo,
Sed non uina bibet uel quod obesse potest."
Reddidit ista senex Gabrieli: "Me latet istud.
20
Qua ratione sequi res tua uerba queat?
Hoc etas prohibet mea, coniugis aluus abhorret;
Fructus de sterili surgere nescit humo."
Intulit ista seni Gabriel: "Quia mens tua nutat,
Dura meis uerbis credere, mutus eris,
25
Nec solui poterunt tibi lingue uincula donec
Impleri uideas tempore cuncta suo."
His dictis rediit celestis nuntius, eius
Verba nec effectu nuda fuere suo.
Concepit sterilis coniunx de coniuge, quinque
30
Mensibus abscondens nobile uentris onus.
De pulcritudine Beate Viriginis Marie
Post missus Gabriel in sexto mense, salutem
Affert angelicam, Virgo Maria, tibi.
Hic, Petre, fige stilum; tam dare Virginis ortum,
Virtutes, speciem carmine pinge nono.
35
Tanto compluit hanc diues natura decore
Quod mirata fuit nil superesse sibi.
Non habuit similem, non est habitura sequentem
Terra; parens phenix hec fuit absque pare.
Vnam nec maculam natura reliquit in ista;
40
Ad caput a planta transuolat iste decor.
Colla, supercilia, corna, frons, oculi, gena, nasus,
Os, dens, labra, manus, pes sine labe nitent.
Absque pilis candor in colli colle diescit
Nec niueum fuscat umbra pilosa decus.
45
Blanda supercilia uia lactea diuidit; asper
Non ibi frondescit luxuriatue pilus.
Lucidus est crinis, capitis decor emulus auri,
Non ibi castigant uincla magistra comam.
Frontis planities albedine certat olori
50
Siue niui nullo que pede trita fuit.
Emittunt geminos oculorum lumina soles,
Ad quorum cedunt astra minora iubar.
Alba, rubens, gemino gena picta colore maritat
In se, purpureis alba ligustra rosis;
55
Candori socio rubor interfusus ibidem
Militat, a roseo flore tributa petens.
Nasi fracturam moderatrix norma uenustat,
Nec breuis aut longus sed moderatus erat.
Florum nobilitas ori contendere puro
60
Non audet, tantus ridet in ore decor.
Non hospes colit ora color, nec fuscus adulter
Inclita nature dona iuuare potest.
Victores eboris dentes intellige; nullum
Tanti candoris India gignit ebur.
65
Quinque manus pollens digitis, extendere palmam
Plus didicit pugnum quam retinere suum.
Molis corporee sustentat fortiter artus
More columpnarum firmus uterque pedum.
De commendatione Beate Marie Virginis
Archa, columba Noe fuit hec, Moysi rubus, Aaron
70
Virga, Iacob scala, septupla spica Ioseph,
Nubes manna pluens, petra larga fluenta refundens,
Pertica serpentis que medicina fuit,
Funda Dauid fundens lapidem qui perculit hostem,
Fons Bethleem cuius ille sitiuit aquam,
75
Prefulgens eboris candore thronus Salomonis,
Concha fluens rore per Gedeonis opus,
Vrceus electri quod uidit in igne propheta,
In Domini semper ianua clausa domo,
Lampas prerutilans septem uicina lucernis
80
Quam Zacharias uidit, oliva uirens,
Cui decor est nomen de uirgis una duabus,
Terra creans uermem quo perit umbra Ione,
Solis amicta die mulier, cuius caput ornat
Bis sex stellarum luce corona micans.
85
Que modo perstrinxi de Virgine, singula currant
Ordine; uult planum sermo uiator iter.
Vt det sermoni decus ordo decorus, inauret
Pennam scriptoris aurea Virgo sui.
Archa Maria fuit: semen seruatur in illa,
90
Et regit et seruat et tegit ista suos.
Ipsa columba fuit: oculos imitata columbe,
Simplex et mitis et sine felle mali.
Hec rubus est Moysi: rubus est immunis ab igne,
Virgineum tetigit nulla libido decus.
95
Est Virgo uirga: sine germine protulit illa
Flores, absque uiro protulit ista Deum.
Hec est scala Iacob, prece cuius, munere cuius,
Exemplis cuius scandis ad astra poli.
Septupla spica Ioseph et cella simul fuit, Almo
100
Pneumate concipiens, Panis alumpna Sacri.
Manna dat hec nubes, laticem petra dum parit illum
Qui fuit esca poli fonsque perhennis aque.
Pertica Virgo fuit que serpentem tulit illum
Qui nos saluauit, nulla uenena gerens.
105
Funda Dauid fudit lapidem quo funditur hostis:
Virgo Deum fudit, quo malus hostis obit.
Hec est fons Bethleem quem rex sitiit, quia
Panem Etheris in panis protulit ista domo.
Concha fluens rore fuso de uellere spreto,
110
Gaudet Iudea Virgo repleta Deo.
Est thronus ex ebore Salomonis, cella pudoris
Facta Dei sedes, candida sicut ebur.
Est uas electri, nitet argento, rubet auro
Dum parit hunc unum qui Deus est et homo.
115
Ianua clausa manet quia uir transire per illam
Non ualuit: Virgo concipit absque uiro.
Hec est quam septem cingebant lumina lampas,
Septeno Christi munere plena micans;
Est et oliva uirens quia lux est, esca, medela
120
Lux cecis, miseris esca, medela reis;
Est et uirga decens quia solis lumen et omnes
Celi candelas Virgo decore premit.
Terra creat uermem, siccans hederam, quia Christum
Virgo parit, per quem flens synagoga perit.
125
Sole nitens mulier quam bis sex astra coronant:
Bis sex discipulos astra fuisse reor.
Virgo tam celebris, tam nobilis, exit ad ortum,
Cuius in exortu lux fuit orta reis.
Nunc metra formare de forma Virginis opto;
130
Ornet deformem Virgo decora stilum.
Humanam speciem transcendit forma puelle;
Excedens hominem, numinis instar habet.
Pauperat artificis nature dona, decori
Certans aurore, splendidus oris honor.
Ingressus angelus ad Mariam dixit: "Aue Maria"
135
Missus ad hanc Gabriel sic cepit: "Aueto, sigillum
Virgineum retinens, es paritura Iesum.
Sanctum concipies de Sancto Pneumate, mundum
Qui mundus mundet et sine fine manens."
His uerbis credens, gaudens, octauo Kalendas
140
Aprilis Virgo concipit absque uiro.
Surgens inde petit properans montana, salutat
Elizabeth; fuit hec plena uigore salus,
Nam puer exultat materna clausus in aluo:
Tante uirtutis uerba salutis erant.
145
Et Matrem Domini cum diceret illa Beatam,
Precinuit carmen Virgo Beata nouum,
Cantans "Magnificat" et cetera que legis illic
Ordine dicta suo, que canit illa Deo.
Mansit ibi per tres menses Sacra Virgo, ministrans
150
Cognate donec celitus illa parit;
Iustorumque liber docet hoc, quod Sancta refertur
A terra puerum Virgo leuasse prius.
Orta dies octaua fuit, nuper puer ortus
Fit circumcisus, lege iubente Dei.
155
Insignire uolunt patris illum nomine plures
Vt Zacharie nomen honoret eum,
Sed mater prohibens facit hunc fulgere Iohannis
Nomine; confirmat scriptio patris idem.
Mox patrie lingue soluuntur uincula, plene
160
Officium recipit lingua ligata suum;
Edidit et carmen, dicens "Benedictus," et illud
Totum quod sequitur concinit ille Deo. Quod
Zacharias siluit, Gabriele Iohannis
Ortum pandente, forma typusque fuit:
165
Lex siluit ueniente Iesu, res depulit umbram,
Lex euangelio cessit, imago rei.
Ad bona queque puer crescens, deserta frequentat
Donec Iudeis claruit eius opus.
Quod Ioseph occulte uoluit dimittere Mariam grauidam,
sed monitus ab angelo ne hoc faciat
Ventre Ioseph grauidam cernensque stupensque Mariam,
170
Querit ut abscedat clamque relinquat eam,
Sed monet angelus hunc in sompnis ut sua fiat
Coniux, nil in ea cogitet esse mali,
Conceptum puerum Sancto de Pneumate credat,
Imponensque Iesu nomen, honoret eum
175
Qui saluet populum, qui mundum mundet ab omni
Crimine, sit miseris spes, medicina reis.
Paruit ille sacris monitis, uir uirginis esse
Gaudens, cum Sancta Virgine uirgo manens.
Cur Sacra Virgo uiro sit desponsata, legenti
180
Causarum ratio fit manifesta trium:
Ne plebs infamet grauidam, partusque puelle
Vt lateat Sathanan, uirque ministret ei.
De descriptione orbis tempore Augusti,
et de natiuitate Christi
Tempore precepit Augustus Cesar in illo
Orbem describi, singula scire uolens
185
Que Rome suberant, urbes, uicos, regiones,
Vt que debebant iure tributa darent;
Ingrediturque Ioseph cum uirgine coniuge Bethleem,
Que Panem Vite panis in ede parit.
Christus, uera dies splendorque decusque dierum,
190
In Domini natus creditur esse die,
Et qua luce Deus dixit "Lux fiat" ab alto
Descendens, Oriens fulsit in orbe nouus.
Angelus apparens pastoribus inquit: "In altis
Gloria lausque Deo, pax tibi fiat, homo."
195
Incipiensque Iesus octaua luce uocari,
Fit circumcisus lege iubente puer.
Secundum Matheum: liber generationis Iesu Christi
Pro nobis Christum sanctorum nomina patrum
Signant, de quorum carne fit ipse caro.
Vox sonat hec Abraham pater in populis: sibi Christus
200
Nos generando fide, se probat esse patrem.
Est Isaac risus: stella ridente, Redemptor
Carnis nube latens, gaudia nostra pluit.
Iacob supplantans sonat, et Christus Iesus hostem
Sub planta calcans, diripit eius opes.
205
Iudas confessus sonat, et Dominus Iesus inquit:
"Confiteor tibi, Rex et Pater alme, Deus."
Vox sonat ista Phares divisor: Christus ab hedis
Agnos discernens dicitur esse Phares.
Zara, sonas oriens uerumque notas Orientem,
210
Qui, Sol Iustitie, fundis in orbe iubar.
Palma Thamar sonat hoc nomen: "Confidite, uici
Mundum," Christus ait; "est data palma bonis."
Visa sagitta sonat Esrom, quasi namque sagittas
Discipulos Christus misit ubique suos.
215
Nomen Aram sonat electus: Christo Pater inquit,
"Es puer electus, purus et absque nota."
Aminadab populus spontaneus est, quia Christus
Pro populo subiit brachia sponte crucis.
Est consolator Naason, quia gratia Christi
220
Consolatur eos qui sua iussa tenent.
Salmon sensibilis sonat, et tu, Christe, futuras
Et res presentes preteritasque uides.
Robur uirtutis Booz insinuat, quia solus
Ad te cuncta trahis, Christe, uigore crucis.
225
Vox sonat ista Raab latum, Christus quia latum
Mandatum dat: "Eum qui nocet," inquit, "ama."
Nomine seruit Obeth: formam serui tibi sumens,
Discipulis seruis, Christe, lauando pedes.
Est Ruth festinans: ad nostre dona salutis
230
Christus festinat, promptus adire crucem.
Incensum Iesse sonat: "Ignis ut ardeat, ignem
In terram ueni mittere," Christus ait.
Est manibus fortis Dauid, et Saluator Auernum
Fortiter expolians, ferrea claustra tulit.
235
Pacificus Salomon sonat, et tu, Christe, duorum
Fibula, nos socias celicolasque tibi.
Dicitur esse Dei lux Vrias: mea Christus
Lux de luce Dei Filius est et homo.
Filia Bethsabee est iuramenti: Dominator
240
Iurauit, nec eum penituisse scias.
Est Roboam populus dilatans: Christe Redemptor,
Dilatas populos qui tua iussa timent.
Nomen, Abia, tuum dominus pater est: Iesus inquit,
"In celis Pater est unus ubique potens."
245
Est Asa sustollens: de Christo dicitur, "Agnus
Ecce Dei, tollens crimina nosque lauans."
Est Iosephat iudex, quia Christus iudicat orbem,
Contristans reprobos exhilaransque bonos.
Excelsus Ioram sonat, et Christus super omnes
250
Celos ascendit, sub pede cuncta tenens.
Ozias Domini est robustus: ad ethera predam
Ducis ab Inferno robore, Christe, tuo.
Perfectos Ioatham sonat, et Dominus Iesus omnem
Implens iustitiam, perficit omne bonum.
255
Est Achaz appendens, quia Christus ponderat orbem
Palmo, concludens terrea cuncta manu.
Est fortis Dominus Ezechias: "Ego uici
Mundum," Christus ait, "meque tenete fide."
Est obliuiscens Manasses, et Deus inquit:
260
"Praua relinque, tuum non reminiscar opus."
Est Amon donans uel onus: Iesus omnia donat
Mundo, pro nobis in truce portat onus.
Sacrificans Domino Iosias dicitur: exstas
Pro mundo factus hostia, Christe Iesu.
265
Vlciscens populum Iechonias dicitur: ultor
Est populi Christus, qui sua uerba tenet.
Salathiel sonat oro, Deus: Dominus Iesus inquit:
"Quos michi donasti, sancte, tuere, Pater."
Zorobabel ortus sonat ex Babylone: Creator
270
Orbis pro nobis natus in orbe fuit.
Est Abiud genitor meus hic: "Vnum sumus," inquit
Christus, "ego, Genitor; " non "sumus unus" ait.
Dicitur Eliachim Domini surrectio: Christus
Suscitat extremo nos ueniente die.
275
Est adiutus Azor: "Non sum solus," Iesus inquit,
"Sed mecum Pater est; adiuuat ipse suos."
Esse Sadoch iustus interprete teste probatur:
Est Christus iustus iustificansque suos.
Nomen Achim frater meus est; Iesus inquit, "Adimplens
280
Velle meum frater dicitur iste meus."
Eliud Deus est meus: ad Patrem, "Deus, in me
Respice," Christus ait, dans sua membra loqui.
Eleazar Deus est adiutor, et adiuuat illos
Christus qui puro corde sequuntur eum.
285
Dicitur esse Mathan donum, quia Christus in altum
Ascendens, homini celica dona dedit.
Dicitur esse Iacob supplantans: Christe, fideles
Supplantare tuos cuncta nociva facis.
Est Ioseph augmentum: "Veni uitam dare iustis,"
290
Christus dicit, "ut hi gaudia plena metant."
Stella Maria maris sonat, et Christus Iesus eius
Filius illustrat cuncta nitore suo.
Christe, per hanc scalam ueniens, descendis in orbem,
Vt per eam monstres ad bona summa uiam.
Interpretationes nominum patriarcharum
295
Indicat hoc Abraham moraliter, esse bonorum
Patres multorum nos uel habere fidem.
Exprimit hoc Isaac, ut abhorrens tristia, gaudens
In Domino, speres gaudia summa tibi.
Iacob demonstrat ut uivaci pede mentis
300
Crimina supplantes, hostia colla terens.
Ludas uult ut te confessio mundet, honores
Corde Deum, sit laus eius in ore tuo;
Insinuatque Phares ut sanctos diuidat actus
A vitiis iustus quisque cauenda cauens.
305
Hoc Zara declarat, ut uerus sol oriatur
Cordibus in nostris iustitieque nitor.
Vult Thamar ut uictrix ornet te palma, triumphum
Cum quo certasti uictor ab hoste feras.
Vult Esrom Domini possimus ut esse sagitte,
310
Sentiat ut grauiter spicula nostra Sathan.
Nomen Aram monstrat ut sis electus, honestis
Moribus excelsus, et cor ad astra leues.
Indicat Aminadab ut simus moribus aptis
Sponte Dei populus, corde sequamur eum.
315
Ostendit Naason ut des solatia mestis,
Confortans miseros, uerba benigna serens.
Salmon insinuat ut uir sentire fidelis
De Domino studeat in bonitate sui.
Vult Booz ut iustus fortes exerceat actus
320
Et contra Sathanam f odia bella gerat.
Vt teneat latum mandatum iustus, amorem
Fratris et hostis habens, uox sonat ista Raab.
Vt Domini seruus fias prudens et in eius
Preceptis studeas, indicat illud Obed.
325
Vult Ruth ut ad Dominum festines currere, non sis
Lentus ad omne bonum dum modo tempus adest.
Vult Iesse quod agis accendas cordis in ara,
Et uolet ad celum uox lacrimosa precum.
Vult Dauid ut quod agis Christus desideret, actus
330
Sint tibi robusti, sit tibi pulchra fides.
Vult Salomon pacem que sensum continet omnem
Corde tuo teneas, iurgia nulla seras.
Vt sit nostra Deus lux Vrias docet, eius
Luceat in nostra mente beatus amor.
335
Bethsabee monstrat, ne te periuria ledant,
Quod iuras serues nullaque falsa sones.
Vult Roboam fidei spargas ut semina late,
Que capiat mentis area lata tue.
Vt simus fratres Patremque Deum fateamur
340
In celis nomen monstrat, Abia, tuum.
Vt de terrenis tollas ad celica mentem,
Ad bona de uitiis, nomine monstrat Asa.
Ostendit Iosaphat ut iudex iudicet eque
Inflammetque suam nulla cupido manum.
345
Ioram demonstrat ne queras infima mundi
Sed sis sublimis mente uidendo Deum.
Ozie nomen demonstrat et exprimit ut sis
In Domino fortis, mollia nulla gerens.
Hoc Ioatham signat, ut proficiat bonus et se
350
Perfectum fieri quisque fidelis amet.
Vt disciplinam studeas appendere ne te
Ira Dei tangat nomine monstrat Achaz.
Vult Ezechias ut nil muliebre secutus,
In forti Domino fortia queque geras.
355
Manasses docet hoc, si te sermone uel actu
Proximus offendit, ne memor esse uelis.
In uera nos stare fide nos ammonet Amon,
Qua possint hostis ignea tela premi.
Iosias signat tota uirtute salutem
360
Vt queras Domini sacrificesque Deo.
Vult Iechonias ut mores ante futurum
Aduentum Domini preparet omnis homo.
Salathiel signat ut qui cupit esse beatus
Hoc petat a Domino quod uidet esse bonum.
365
Zorobabel signat ut sis sine crimine princeps,
Iustitie doctor, scismata nulla docens.
Abiud ostendit ut sit Deus in patre nobis,
Nos eius geniti cordis amore sui.
Eliachim signat ut mens a morte resurgens
370
Peccati, uivat, credat ametque Deum.
Vult Azor ut superes hostes, adiutus ab illo
Qui parat auxilium consiliumque suis;
Ostenditque Sadoch ut fias iustus in illo
Qui saluat iustos iustificatque reos.
375
Vt Christi fratres seu matres siue sorores
Simus amando Deum nomine monstrat Achim.
Eliud ostendit ut non alium nisi Christum
Credas esse Deum, qui Deus est et homo;
Signat et Eleazar ut credat quisque fidelis
380
Quod Deus adiutor fiat ubique suis.
Vox sonat ista Mathan ut dono Pneumatis Almi
Te facias dignum moribus, ore, fide.
Vox sonat ista Iacob ut rectores tenebrarum
Supplantans, Sathane colla superba teras.
385
Vt sine defectu uirtutum pompa tuarum
Crescat in augmentum uox sonat ista Ioseph.
Stella Maria maris docet hoc, ut ea duce curras
Ad ueram lucem que sine fine micat.
Huc usque Albanus
Explorans, pascens Thare dicitur hic, quia nosti,
390
Christe, tuos, spondens pascua plena tuis.
Hoc Nachor ostendit, quod Christus carne quieuit
In tumulo, uitam dans tibi morte sua.
Corrigie nodus Seruch est, quia uincula partus
Virginei plene soluere nemo potest.
395
Est Ragau pastor bonus, et tu iuste fidelis
Pastor, dans animam pro grege, Christe, tuo.
Diuidit in Phaleg hedos Saluator ab agnis,
Prauos a iustis; hos fouet hosque ferit.
In Cainan mundum, celum, terram, mare Christus
400
Possidet et totum quicquid habetur ibi.
Ad uitam transis in Heber de morte, Redemptor;
In Sale nos socias te mediante Deo.
Sanat in Arphaxat nos a plagis uitiorum,
A iaculis Sathane, uulnera nostra lauans.
405
Esse bonum Sem dicitur, et nichil exstat
Dignius au? melius nomine, Christe, tuo.
Designat requiem Noe, Saluatorque beatam
Dat iustis requiem que sine fine manet.
In Lamech est humilis, penetrans ad Tartara Christus;
410
Hinc est illud: "Ero morsus, Auerne, tuus."
Dicitur emissus in Mathusale, quia surgens
Exit ab inferno cum legione sua.
Est in Enoch templum quod presul dedicat; eius
Sunt equidem templum membra dicata Deo.
415
In Iared e celo descendit ad infima terre,
Roborat ecclesiam multiplicatque fidem.
Laudatur Dominus in Malaleel; Iesus hymnum
Dixit, Oliueti deinde cacumen adit.
Ast in Enos desperatur; duo quippe loquuntur,
420
"Nostra putabamus quod foret ille salus."
Est in Seth positus: Simeon ait, "Iste benignis
In uitam est positus exitiumque malis."
Terrenus factus in Adam; de Virgine sumpsit
Carnem sed caruit labe beata caro.
De apparitione stelle
425
Tertia post decimam lux uenerat; ecce sequentes
Stellam, Ierusalem tres subiere magi;
Inquirunt ubi sit rex Iudee puer ortus
Nuper nam pueri stella refulsit eis.
"Venimus huc," dicunt, "ut adoretur Deus infans,
430
Cuius nos traxit ex Oriente nitor."
Vulnerat hic rumor Herodem, concutit urbem;
Scribe, doctores hac nouitate stupent.
A scribis querit rex qui niteat locus ortu
Christi, quem cecinit pagina sacra locum.
435
A scribis fuit hec regi responsio:
"Christum In Bethleem nasci scripta beata docent."
Admonet ergo magos rex ut faciant sibi notum
Inuentum puerum sic ut adoret eum.
Post hec uerba magi properant et sidere uiso
440
Gaudia concipiunt perficiuntque uiam.
In cunis puerum positum, pannis adopertum,
Stans super infantem, stella corusca docet;
Ingressique domum, puero cum simplice uoto
Aurum, thus, myrram - tres tria dona - ferunt.
445
Nomina certa trium sunt ista: Damascus, Ametus,
Appellius, lingua sicut hebrea sonat;
Galgalath hic dictus, hic Masalath, iste Saracim;
Si grecam linguam consulis, istud habes.
Quid thus designet, quid adumbret myrra, quid aurum
450
Exprimat, inquiro. Pagina sacra docet.
Mortuus in myrra Christus signatur, in auro
Rex, in thure Deus; sunt tria forma trium.
Huic offers myrram, credatur mortuus; aurum,
Si regem credas; thus, uenerando Deum.
455
Quod latet in donis, alia ratione notata,
Declarant aliud regia dona michi:
Per myrram macerata caro, doctrina per aurum,
Per thus signatur uox lacrimosa precum.
Dat myrram qui se macerat, thus quilibet orans
460
Cum lacrimis, aurum qui sapienter agit.
Angelico monitu post mystica munera terras
In proprias alia tres rediere uia.
De oblatione Domini in templo
Implens Virgo dies quibus est purgatio nomen,
Ierusalem properat, templa beata subit.
465
Pro puero, sicut lex precepit, datur are
Siue duplex turtur siue columba duplex.
Sanctus adest Simeon puerumque tenendo prophetat
De puero quod sit nostra beata salus;
"Nunc dimittis," ait, "in pace tuum, Dominator,
470
Seruum, nam uideo lumen adesse nouum."
Anne sermo nouus simul hanc auxit nouitatem,
Que noua de pueri cepit honore loqui.
Sensit ut Herodes se delusum dolet, iras
Concipit, insanit corde, furore strepit.
475
Infantes bimos ac infra pro nece Christi
Per Bethleem fines ense perire cupit;
Sed Domini monitu puerum cum Virgine Sancta
Sanctus in Egyptum fert properando Ioseph.
De Herode et Antipatro
Dum sic Herodes tractat, Rome sibi natis
480
Hunc responsurum Cesar adesse facit.
Fit pax, ille redit, rediens pueros facit omnes
In cunctis Bethleem finibus ense meti.
Post et Alexander et Aristobolus, duo nati
Herodis, pereunt, patre iubente suo.
485
Ista per Antipatri fraudem fiunt mala; post hec
Testibus adductis nota fuere patri.
Hunc igitur trahit in causam patris ira cruenti,
Hec coram Varo iudice uerba mouens.
Pars Herodis contra Antipatrum
"Laude nitens uaria, uir uerax Vare, querelas
490
Et lacrimosa senis uerba tenendo nota.
Quod scelus Antipatri nulli ueniale uideri
Possit pro certo nunc ego, Vare, scio.
Me tamen ante tuos oculos magis inde grauari
Arbitror, ac odium me generasse nouum,
495
Qui genui pueros patricidas, morte paterna
Gaudentes, celeres ad scelus omne nimis.
Sed nunc de pueris illis taceo, quibus asper
Et quibus offensus et quibus hostis eram,
Et quorum iustas causas aduersus iniquum
500
Antipatrum spreui, durus iniquus eis,
Qui nullas in me causas habuere doloris
Ac odii nisi quod plus erat ille placens,
Plus michi dilectus, plus prelatus, magis aptus,
Plus aliis pueris dignus amore patris,
505
Quem quasi consortem regni mea gratia fecit,
In regno natus nec tamen ille fuit.
Hunc, quia maior erat natu, seruare minores
Credebam pueros, more iuuare patris,
Nec tamen est factus pueris tutela sed hostis,
510
Non pietate parens sed pietate carens;
Qui premat inuidia generis fulgore nitentes,
Infirmos firmet ad scelus arte, dolis;
Incautos fallat, lapsos accuset, amantes
Amentes faciat, innocuosque grauet.
515
Abstulit iste meos michi natos; compulit illos
Ad facinus, fraudes, insidiasque patris;
Compulit hic animum patris ad mortem puerorum,
Mellea uerba mouens, mente uenena fouens.
Iure quidem dolui, fractus merore, quod illi
520
Quos genui, quorum nobilis ortus erat,
Vare, quibus dederam spem regni, quos et amaui
Vt pater absque dolo, me petiere dolo;
Nec tamen oderunt in me patrem, sed iniquum
Antipatrum, qui fax criminis omnis erat.
525
Hi periere quidem sic ut doleat pater, inde
Gaudeat Antipater; hic serat, ille metat.
Inquiris, Vare, quis eos occiderit? Audi!
Cui mors illorum profuit, ille fuit !
Que successores multos habuit prius, uni
530
Fratri defunctis fratribus aula patet;
Nec satur est frater fraterna morte cruentus,
Ad scelus omne celer, lentus ad omne bonum;
Postquam non habuit fratres quos lederet ultra,
Odit et infestat persequiturque patrem.
535
Visus et huic ego sum prolixam ducere uitam,
Cui successores abstulit ira mei.
Funeris hora mei non expectatur; honoris
Mercedem patriam uult prius esse necem.
Reddidit ecce michi serpens pro melle uenenum,
540
Pro dono dampnum, pro pietate nefas;
Hunc quia proiectum collegi, sanguine claris
Preposui, meritum reddidit ecce michi;
Nam cui tanta dedi de cunctis fratribus uni
Quanta tibi, uulpes cauta, cruente leo ?
545
Quem uiuens scripto regalis honoris aperto
Heredem statui, quod solet esse nouum,
Quod nimis est cunctis inuisum regibus ut rex
Heredem post se nouerit esse nouum.
Pestifer in fructus, decies tibi quinque talenta
550
Cum Romam properas, inde trecenta dedi.
Augusto scripsi, te commendans, quia solus
Filius existas dignus amore patris.
Nil michi seruaui quo deberem patricide
Tela timere, sed hinc plus metuendus erat.
555
Hoc armauit eum magis ad fraudes, quod amorem
Cesaris ac patris uidit adesse sibi.
Quid tantum sceleris fratres egere, quod istos
Compulit ad mortem fraudibus iste suis?
Que mala sunt fratrum tam certa patenter ut huius,
560
Cuius fraus, cuius crimina cuique patent?
Sed patricida dolis temptans inuoluere uerum,
Ad mea uerba gemit, rumpere uerba parat.
Vare, caue fictos gemitus, quos absque dolore
Sed non absque dolo fingit iniqua lues.
565
Hic ab Alexandro patrium reuocauit amorem,
Fingens quod multos iungeret ille sibi
Qui clam, qui furtim mea dampna necemque sitirent,
Quorum corda suis fregerat ille dolis.
'Non ideo debes, pater,' inquit, 'credere cunctis
570
Nec presens uultus omnibus esse tuus.'
Corda, dolos, actus illorum se simulabat
Noscere, subtili singula fraude notans.
Hic erat ad lectum ductor meus, iste soporis
Dispensator et ut tutor ab hoste meus.
575
Istius officiis de fratrum morte suorum
Lenior et leuior ceperat esse dolor.
Credebam quod eos michi redderet ipse, dolorem
Auferret penitus per pietatis opus;
Iste medela mei meroris, causa salutis
580
Iste mee, custos corporis iste mei.
Nescio quo pacto superest michi uita, dolosi
Qualiter euasi uincula, furta, manus;
Qui me commisi solum soli tibi, nequam
Vipera, que fueras sola cauenda michi.
585
Pre cunctis stupeo quod non me Scilla uorauit,
In cuius positus gutture totus eram;
Viuere nec uideor michi, sed sompnum puto uitam
Esse meam, nouitas cor michi tanta tenet.
Plango mee tormenta domus; gemo, Vare, quod orba
590
Sit pueris, non sit orba dolore domus.
Sed tamen est tam grande scelus, tam crimen acerbum,
Quemlibet in patriam fraudibus ire necem,
Vt non euadat, ut non euadere possit,
Qui parat effusor sanguinis esse mei.
595
Non parcam cunctis michi quos natura reliquit,
Quin commissa luat quem notat ista lues."
Dum sic Herodes heredis uulnerat aures,
Heret in his uerbis; comprimit ora dolor.
Qui iacet ante pedes patris, Antipater, uelut ictus
600
Vulnere, surgit et hec uerba gemendo uomit.
Responsio Antipatri contra patrem
"Tu uelut offensus, tu tanquam saucius ira,
Me, pater, accusas, uerba doloris habens;
Sed michi nulla quidem defensio maior habetur
Quam tuus accusans sermo, quod opto loquens,
605
Qui me proclamat, qui me pronuntiat omni
Tempore custodem corporis esse tui.
Dum, pater, accusas, igitur defensor haberis;
Votis respondent uerba paterna meis.
Quo pacto merear igitur patricida uocari,
610
Qui te teste fui tutor ubique tuus?
Qua ratione reum me criminis arguis huius,
Cum neque cogitet hoc quis nisi mente carens?
Quod sit apud mundum nimis horrendum, quod inultum
Non sinat in mundo iudicis ira Dei,
615
Quod scelus hoc latebras non inueniat neque penam
Euadat, fratrum pena docere potest.
At dicis supra quod quidam compluit illos
Inuidie stimulus ad patris ire necem,
Quod me cernebant sibi preferri, quibus ortus
620
Illustris uires ingeniumque dabat,
Vt uelut ex ortu materna regna reposcant
Debita, dicentes a patre rapta sibi.
Ast ego nesciui nisi de te querere regnum,
Velle placere tibi, poscere uelle tuum.
625
Porro quid illud erat quod me compellere posset
Ad scelus, ad fraudes, ad tua fata, pater?
An cogebat ad hec me regni dira cupido?
Non, quia regnabam, rex uelut alter eram.
An mala me cogebat ad hec odii metuendi
630
Suspicio? Minime, nam tibi gratus eram.
An me cogebat iniusti causa doloris?
Non, quia prelatus omnibus unus eram.
Si formido mei dominatus compulit illos
Ad scelus, absoluar crimine, mundus ero;
635
Nam qui prelati sunt in patres meditari
Non nouere nefas sed fugiendo cauent.
Sed te forte, pater, aliquis metus impulit ex te
Nascens ut metuas quod manet absque metu.
Quippe timere nichil nisi pro te mens mea nouit,
640
Vt tua testantur uerba notata michi.
Nam michi quid timeam, per quem securus agebas
Vitam, qui patris tutor, amator eram?
An, pater, ad facinus me dura coegit egestas,
Que miseros inopes furta docere solet?
645
Sed tantum dederas quod tempus in omne redundet,
Copia quippe michi plena fluebat opum.
Et Romam missus argento diues et auro,
Illic permansi tutor ab hoste tuus.
Denique Fabatum, qui prudens, fidus amicus
650
Augusti, rerum qui moderator erat,
Quem Silleus atrox, tuus emulus et tuus hostis,
Contra te donis frangere promptus erat,
Hunc ita mutaui tibi sceptri tutor ut esset,
Ipse tuus fieret hostis iniquus ei,
655
Sic ut detegeret fraudes illius et horum
Insidias mortem qui sitiere tuam.
Qualiter ergo, pater, merear patricida uocari,
Per quem respiras tutus ab hoste tuo?
Dum latet, assisto; dum tractat iniqua, repello;
660
Dum negat, adduco, singula cogo loqui.
Si loquerer, possem patrium scelus haut meditari
Et fructum sceleris huius habere tamen;
Si totus furerem ferus ut feriens fera, totus
Ferreus ut ferrum, dirus ut asper aper,
665
Vt leo crudelis, mordens ut tigris, iniquus
Vt pungens aspis, instimulans ut apis,
Pro bonitate tamen michi collata, tibi lenis,
Mitis, amans essem semper et absque dolo,
Vt nullum tibi preferrem, te corpore toto
670
Protegerem, fruerer semper amore tuo.
In mea te clausum, fieri si posset, haberem
Viscera, te retinens cordis amore mei.
Nobilibus me pretuleras matremque uocasti
In regnum, regni que uelut exul erat;
675
Et ueluti consors, et non successor, habebar;
Imperii quasi rex ipse secundus eram.
O miser Antipater, cui gratia tanta bonorum
Risit, ut inuidiam gigneret illa tibi!
O quam stultus ego discedens patre relicto!
680
Sic datur insidiis inuidieque locus.
Nam dum pergo, moror pro patris amore salutis,
Est michi raptus amor, est michi rapta salus.
Inde quod ascribam michi, nil habeo; tamen ut te
Defendam, tuear, tu, pater, ire iubes.
685
Silleus ne preualeat, ne ius tibi regni
Eripiat, coram Cesare pugno, moror.
Testis Roma mee pietatis, testis et orbis
Terrarum princeps Cesar ubique potens.
Arbiter ille mei cordis, me patris amantem
690
Appellans, totum fecerat esse suum.
Testetur Cesar michi quid de patre loquebar,
Cum mea uox apud hunc posset obesse tamen.
Sis testis, Cesar, quid de causis aliorum
Vox tua firmabat iudiciumque tuum,
695
Qui tanti sceleris, quod uendicat a patre ceso
Nomen, scrutator uerus et ultor eras.
O michi si presens tuus, inclite Cesar, adesset
Vultus, sed procul est Roma thronusque tuus!
Nunc sine te, princeps, adiudicor a patre; presens
700
Es tamen in scriptis que modo gesto tuis.
Offero scripta patri tua, que metuunt patricide,
Que metuunt illi quos sua culpa grauat.
Suscipe scripta, pater, que producunt in aperto,
Que cupiunt tantum non latitare scelus.
705
Cesaris hos apices lege; qui dudum tuus ultor
Extitit, instructor sit tuus iste modo;
Et quibus es dudum, pater, usus ut ultio detur,
Vtere nunc istis, fiat ut inde salus.
Defero scripta mei testantia cordis amorem,
710
Que tibi direxit Cesaris illa manus.
Te regem magnum fecit regis manus ardens,
Imposuit capiti que diadema tuo.
Me prius odisset si me similem didicisset
Fraterni sceleris regius ille uigor,
715
Sed me cognouit seruare fidem tibi, causam
Frangere Sillei, pellere uerba rei;
Nam nisi pugnassem contra uelut hostis in hostem,
Verbis et rebus uicerat ille reus.
Do miser huic hodie penas, adiudicor illi,
720
Proque reo tanquam iudicor esse reus.
Queso, memento, pater, quia non mare sponte subiui;
Cernebam foueas, furta patere michi.
Me tamen optaui potius seruare periclis
Quam te, quam uitam, quam diadema tuum.
725
Hoc doleo, quod apud te naufragus exto, quod hostis
Esse tuus uideor, quod grauor ore tuo.
Naufragium patiar modo, si patiantur apud te
Naufragium scripta regia fida michi.
Hos apices habeo testes, his testibus utor;
730
Est codex cordis arbiter iste mei.
Te non imploro, pie Cesar, ut audiar; immo
Vt magis absoluar, postulo, quero, precor.
Quod si iudicium tractandum credis, ab illo
Ad te festino, tractus amore tuo.
735
Infelix utinam non a te longius issem,
Sed me iussisti longius ire, pater !
Me uelut incertus rerum dubiusque futuri
Naufragio tradis dum, pater, ire iubes.
Promptus eo Romam, perago tua iussa, reuertor
740
Sillei uictor, regia scripta fero.
Ipsa mei cordis elementa fatentur amorem:
Ecce mei testes sunt mare, terra, polus !
Per mare, per terras uenio, nil passus acerbum;
Puniri merui si patricida fui.
745
Me polus absoluat quia non sua fulmina misit;
Nil nocuere michi grando, procella, lapis.
Absoluat tellus quod non absorbuit; equor,
Quod non demersit; undique tutus ego.
Non hoc euadit etiam qui non genitalis
750
Est homicida patris, sed sua facta luit.
Terra patens et hians Abironque Dathanque uorauit,
Et tellus offam fecit utrumque suam;
Nec tamen in mortem patris genitalis iniqui
Extiterant et eis terra nouerca fuit.
755
Pulcher crine puer patricida pependit, adherens
Ramis, ne posset ad patris ire pedes;
Qui si uenisset, patris inuenisset amorem
Et sceleris ueniam nequitieque sue.
Nunc ad te uenio, pater, et nondum pietatem
760
Inuenio; fio naufragus absque freto.
Rex, quia non potuit seruare suum patricidam,
Vltor in auctores ex pietate fuit.
Ast ego de propriis inimicis non michi posco
Vindictam nec eos aspera quero pati;
765
Ad tormenta reos ego nolo uocare; lucrentur
Inuidie penas nequitieque sue.
Ne penis aliis credas, unum rogo de me,
Contra me penas, queso, require, pater:
Queso, tuum suspende reum; fluat unda cruoris,
770
Qui solet ad celos crimina tanta loqui;
Pix ardens, oleum feruens, crux ardua, mucro
Pungens, fiamma uorans noxia membra necent.
Me, pater, absoluis a crimine si michi parcis;
Fraude carere probas si cruciare negas.
775
Non aliquis debet merito patricida uocari
Quem dignum sola morte perire putes;
At si compateris ex te genitis quasi membris,
Non tua membra scias, que uitiosa notas."
Prosecutio orationis Nicholai et condempnatio Antipatri
Hec dicens, lacrimas fundens, suspiria promens,
780
Omnes inflexit ad sua uerba dolor.
Herodem solum non flexit flebile uerbum;
Ferreus ad ueniam stat nimis ille ferox,
Iussu cuius adest Nicholaus, qui rationi
Obuiet Antipatri condoleatque patri.
785
Respondens igitur cauto sermone, reflexit
Ad ueniam flexos a pietate uiros.
Fraterne necis inuidiam transfudit in illum,
Rethoricis phaleris ista loquendo probans:
Quod si quos moueat pietas, miseris misereri
790
Condecet illius qui periere dolo,
Iniusta de morte sua qui flendo requirant
Vindictam fieri, morte perire reum;
Si iudex hunc absoluat, dabitur domus omnis
Regia tormentis naufragiisque nouis;
795
Affines et germani, rex ipse, salutem
Cuius contempsit, plurima dampna ferent.
Ad pictas igitur phaleras conuersus et artem
Rethoricam, clausit ordine multa breui.
Verbis uersutis animas uelut extrahit horum
800
Quos dolus Antipatri sustulit arte patri;
Qui misero questu subsellia queque replentes,
Insontes clamant se perisse dolo;
Testibus ornatis se clamant esse grauatos,
Scripta referta dolis missa fuisse patri,
805
Que scripsit, que composuit, que legit in aures
Antipater patrias, pectore uirus alens;
Quem non mentiri de fratribus ille putaret,
Sed pia uerba loqui, dulcia, plena fide.
Nunc offert corpus tormentis qui, neque fratrum
810
Tormentis credens, absque dolore fuit;
Quos cecos clausit in carcere, uincula passos,
Ne cause presens esset uterque sue;
In quos absentes etiam sententia pene
Est data, cum positus esset uterque procul;
815
Ne pater inflecti posset pietate, necatos
Esse prius, scelus hoc huius agente dolo;
Si nunc euadat reus hic, euadere paucos
Credas istius furta, uenena, dolos,
Qui mutat mentes, qui dira uenena suorum
820
Spargere uisceribus clamque nocere solet;
Qui Feroram, semper Herodis fratris amicum,
Fraternam fecit fraude sitire necem.
Adiunctis aliis Nicholaus ad ista colorans
Verba, mouens animos, ora silendo premit,
825
Querit ab Antipatro Varus si reddere ueris
Vera uelit, fictis ficta, sed ille negat.
Causam non iterat; hac una uoce potitur,
"Quod nullum lesi, testis adesto Deus."
De incarceratione Antipatri et morte ipsius,
quam paulo post secuta est mors Herodis
Post pater hunc misit in carceris intima, querens
830
Illos qui socii criminis huius erant;
Sed grauat hunc febris, tumor, humor, languor et angor,
Citrinusque color inguineusque dolor.
Putres testiculi, flentes oculi, cutis horror,
Frontis terror, atrox mens mala semper amans,
835
Labes fetoris et creber anhelitus oris,
Istud agente Deo, pena fuere reo.
Sed non Herodis hec purgat pena reatum;
Que mortem sequitur pena perennis erit.
Nec mora, legati quos Romam miserat adsunt;
840
Possit ut Antipatrum perdere, scripta ferunt.
Inde parum gaudens, quo poma parare solebat,
Cultellum tribui postulat ille sibi,
Clamque parat pectus penetrare, sed Accabus eius
Consobrinus adest detinuitque manum.
845
Hoc uiso clamor consurgit, perstrepit aula
Regia, personuit magnus in urbe fragor.
Antipater gaudet, custodes aduocat, instans
Vel prece uel preciis ut resolutus eat.
Res patet ista patri; iubet occidi, sepeliri
850
Antipatrum; regis iussa minister agit.
Rex scriptum mutans, Archelaum facit uti
Imperio, regni cuncta subesse sibi,
Sic ut ab Augusto regni diadema coruscum
Sumat et a tanto principe detur honor.
De obitu Herodis et de regno Archelai filii eius,
et de regressu Iesu ab Egypto
855
Post obitum nati transactis quinque diebus
Rex obit; electus rex sepeliuit eum.
Hic Romam properans, pulsans ad Cesaris aures,
Regni Iudee diues honore redit;
Qui cum Iudeam regeret, regnantis in anno
860
Primo precepit angelus ista Ioseph,
Vt redeat, nam mors uite subduxerat illos
Innocui pueri qui sitiere necem.
Post annos septem cum Virgine Matre reuersus
Cumque Iesu puero, se dedit ille uie,
865
Sed metuens Archelaum, subit in Galileam;
Nazareth hos ciues cepit habere nouos.
De condempnatione Archelai et de presidibus Iudee
In multis simul a multis ad Cesaris aures
Rex accusatus sepe diuque fuit;
Qui surgens Romamque petens, dum regnat in anno
870
Nono, dampnatur exilioque datur.
Iudee procurator Cauponius inde
Mittitur inque breui tempore sponte redit.
Post istum Marcus, post hunc Rufus dominatur
Annius, Augustus tempore cuius obit,
875
Cum decies quinos et septem sceptra per annos
Rexit, et impleuit quinque decemque Iesus.
Post hunc Tiberius Romani culminis arcem
Suscipit, et gaudens tractat honoris onus.
Valerius Gracchus fit procurator ab isto
880
Iudee, questum pro pietate sequens,
Iura sacerdotum uendens, de munere ludens,
Istos intrudens, hos remouendo fugans,
Omnia confundens, in massam dona refundens,
Attendens pretium, non pia uota precum;
885
Romam post annos senos et quinque reuersus,
Que male collegit, aurea multa tulit.
Eius successor a Cesaris ore Pilatus
Pontius est missus, huius agendo uices;
Ierusalem ueniens, commissa negotia tractat,
890
Curas Iudee gentis et urbis agens.
Regni Tiberii quintus decimus fuit annus,
Claudus et in partes ibat hebreus honor,
Cum fit celica uox in corde Iohannis et ore
Vt baptizet aquis et sacra uerba serat.
895
Ergo baptizat et predicat ille, futurum
Christi baptismum nuntiat ore sacro;
Sed baptisma suum nullius crimina mundat;
Baptismus Christi solus ad ista uiget.
Non erat huic lenis thorus aut uestis, neque potus,
900
Nec domus aut zona, non alimenta gule:
Terra cubile, pilus uestis fuit huic, aqua potus,
Antra domus, pellis zona, locusta cibus.
Proxima plebs ad eum properabat eosque Iohannes
Baptizabat aquis, crimina nulla lauans.
905
Ad baptisma uidens Phariseos currere multos,
Mulcet et increpat hos, mitis et asper eis.
Tunc accessit ad hunc, ueniens Iesus a Galilea,
Vt se baptismo tingeret ille suo.
Ille stupore tremens nec diuinum caput ausus
910
Tangere, miratur, heret, et inquit ei:
"Tu baptisma michi debes dare; nuncque requiris
Vt Iordanis aquis membra beata lauem?"
Reddidit ista Iesus: "Sine; iustitiam decet omnem
Nos implere modo." Paruit ille Deo.
915
Que fuerat munda, Christi caro tingitur unda,
Sed Saluator aquam, non aqua mundat eum.
Cum rota solaris ter denos uolueret annos,
Solem Iustitie suscipit unda Iesum.
Tres ibi Personas monstrat baptismus aperte
920
Apparetque Dei trinus et unus honor:
Voce Pater clamat, Iesus astat carne, columbe
Spiritus in specie se manifestat ibi.
His actis, deserta petens, ieiunat ibidem
Perque quater denos abstinet ille dies;
925
Esuriem patitur post hec ieiunia; demon
Per tria temptat eum, per tria uictus abit.
Stabat precursor, et discipuli duo secum
Stabant, Andreas ex quibus unus erat.
Iste Iesum digito demonstrans, sic ait: "Ecce
930
Agnus qui mundi diluit omne scelus."
Hec ad uerba sequi cepere Iesum duo, querunt
Et loca prospiciunt in quibus ille manet.
Fratrem duxit ad hunc Andreas, cui "Petrus" istud
Nomen siue "Cephas" fluxit ab ore Iesu.
935
Luce sequente iubet post se Iesus ire Philippum,
Cum quo Nathanael cepit adire Iesum,
Quem Iesus inspiciens et commendans ait: "Ecce
Vir iustus; non est eius in ore dolus."
Inquit Nathanael: "Qua de causa tibi fiam
940
Cognitus admiror." Reddidit ista Iesus:
"Sub ficu prius es michi cognitus ante Philippi
Verba quibus meminit nominis ille mei."
Intulit ille: "Dei tu Filius esse probaris;
Tu Rex hebree gentis ubique potens."
De tribus festis que occurrunt in festo stelle
945
Qui sacra uerba legis, tria discute: dona magorum,
Christi baptismum, letitieque merum;
Hec uno tria festa die patrata fuere,
Sed uariis annis sole rotante dies.
Post ortum Christi cum tres tria dona tulerunt,
950
Tertius et decimus fulsit in orbe dies;
Ter deno Christus baptisma sacrauit in anno;
Anno qui sequitur uiuificauit aquas.
De eiectione uendentium et ementium de templo
Post Iesus in Pascha de templo proicit illos
Qui uendunt et emunt, bisque fit illud opus.
955
Inde duas naues uidit stantes prope stagnum
Genesareth, quarum Simonis una fuit,
Et quia post illum plebs multa fluebat, in illam
Ascendit nauem, uerba beata serens.
Post hec uerba iubet ut Simon mittat in altum
960
Retia; mittuntur, plurima preda datur.
Tot capiunt pisces ut credas retia rumpi
Pene; stupens Petrus pronus adorat eum.
"Ne timeas," inquit Iesus. "Ex hoc altera tendes
Retia; piscator gentis et orbis eris."
965
Simon et Andreas natique duo Zebedei
Astant mirantes mira, stupenda stupent,
Et iam subductis ad terram retibus, illi
Mente nec omnino carne sequuntur eum.
Nazareth adueniens, Iesus intrauit synagogam
970
Cum sacra Iudei Sabbata legis agunt,
Scripturamque legens Isaie, "Spiritus in me
Est Domini," dixit: "Que lego, facta uide."
Simon, Andreas, dum mittunt in mare fratres
Retia, prospexit rursus utrumque Iesus;
975
Vt post se ueniant uocat hos, illique relictis
Retibus omnino sponte sequuntur eum.
Procedensque duos fratres uidet inde, Iohannem
Et Iacobum, uocat hos, hique sequuntur eum.
Hinc lucra sectantem uidit terrena Matheum,
980
Quem uocat; hic spretis omnibus heret ei.
Ad Pasche festum post ascendit Iesus, audit
Quod baptista suus carcere clausus erat,
Nam propter fratris sponsam dum sermon Iohannis
Arguit Herodem, carceris ima subit.
985
Predicat inde palam Iesus infirmisque medetur;
Ergo cepit eum plurima turba sequi.
De ascensu Domini in monte et uocatione apostolorum
Turbas ille uidens montem conscendit, ibidem
Sedit; quos uoluit sponte uocauit ibi,
Vt bis sex essent quos mittere posset in orbem,
990
Quorum nomina sunt ista notata michi:
Petrus et Andreas, Iacobo cum fratre Iohannes,
Lucra Matheus, agens primitus, ecce cauens,
Alphei Iacobus, Thaddeus, Bartholomeus,
Thomas, Philippus, tu Cananee Simon,
995
Tu Scarioth ludas, loculos qui semper amabas,
Ore ferens pacem, corde uenena fouens.
Hos Iesus inspiciens docet hoc sermone: "Beatus
Pauper, qui proprias mente relinquit opes,
Nam dabitur regnum celorum talibus istis."
1000
Addita cetera sex sunt preciosa bonis.
Sic orare suos Dominus docuit. "Pater," inquit,
"Noster, sanctifica nomen ubique tuum."
Hac prece dona petis septem, uerbisque beatis
Septem predictis consona queque uides.
De sermone Domini in monte
1005
Ille uidens turbas montem conscendit, ibidem
Sedit et os aperit discipulosque docet.
Ardua dicturus, ideo conscendit in altum,
Discipulos sursum corda leuare monens.
Turbine curarum turbari noluit illos,
1010
Cum turbis humili nec remanere loco.
Sessio nil aliud est quam susceptio carnis
In qua discipulis dat documenta suis.
Fertile uerborum notat oris opertio flumen,
Per quod doctrine larga fluenta pluit.
De octo beatitudinibus
1015
Hic qui pauperiem suffert ex mente, beatus;
Regni celorum munere diues erit.
Mitis, qui tristis non asperat ira, beatus;
In qua nullus obit, ille fruetur humo.
Qui luget patrie celestis amore, beatus,
1020
Nam solamen ei gaudia plena dabunt.
Esuriens homo iustitiam sitiensque, beatus;
Angelicus ueniet hunc satiare cibus.
Qui dator est hilaris miseris miserando, beatus;
Huic miserator erit dans sua dona Deus.
1025
Qui mundum uitans est mundus corde, beatus;
Huic dabitur clara luce uidere Deum.
Cor sine lite gerens qui gaudet pace, beatus;
Dicetur merito filius ille Dei.
Illi quos torquent iniusta flagella, beati;
1030
Regni celorum porta patebit eis.
Hec eadem, que prima fuit, promissio regni
Vltima finalis ad caput ecce redit,
Perfectumque uirum notat octaueque diei
Festum, surrexit qua tua, Christe, caro;
1035
Et Pentecostes numerum declarat ut isti
Addatur numero nobilis illa dies
Qua datus est Flatus Sacer, a quo tot bona constant,
Qui fons totius est et origo boni;
Qui dat celorum regnum terreque beate
1040
Efficit heredes, que sine morte manet;
Qui dat solamen, qui pascit, qui miseretur,
Mundat, pacificat, dat patienter agi.
Hec octaua tibi speciali munere laudis
Congruit et sociis, Petre beate, tuis.
Vos estis sal terre; vos estis lux mundi
1045
"Vos estis terre sal, lux mundi," Iesus inquit
Discipulis. Fratres, ista notate duo:
Conficiunt terre sal humor aque, calor ignis;
Est aqua baptismus, est sacer ignis amor.
Discipuli mentes istis condire duobus
1050
Nouerunt, uerbis dum tonuere suis:
Sal carnes siccat uermesque repellit, et isti
Vermes peccati per sua uerba fugant.
Quod si sal penitus euanescat, quid agetur?
Nulli proficiet amplius eius opus.
1055
Sic doctor qui castigat, si peccet, habetur
Vilis et abiectus, nec metuendus erit.
Sunt sal uiuendo sapienter, lux tenebrosis
Infundendo iubar ecclesieque fidem.
Est bona uita prius, sequitur doctrina fidelis;
1060
Perfectum faciunt quemlibet ista duo.
Non pones lucerna sub modio sed super candelabrum
Non latet urbs supra montem sita; dogmata patrum
Sunt urbes; mons Christus, qui pia corda leuat.
Non equidem debet doctrina latere bonorum,
In Christo quorum stat solidata fides.
1065
Sed neque sub modio latitare lucerna iubetur:
Illa notat Christum, qui dat in orbe iubar.
Ponitur illa loco sublimi namque locatus
In truce Saluator spargit ubique fidem.
Est alius sensus: accendis, Christe, lucernam
1070
Dum testam carnis numinis igne reples.
Quod non includit legis mensura, nec uni
Iudee tantum lux ea nota fuit,
Sed super ecclesiam Iesus hanc affixit ut omnes
Aduentus Christi lumen adesse sciant
1075
Impendantque Deo Patri grates et honores,
Non sibimet, sine quo nil ualet esse bonum.
Et quia precepit Christus noua, ne quis eorum
Estimet ut legem destruat, inquit eis:
"Celitus implere, non ueni soluere legem;
1080
Quod Moyses iussit non abolere uolo."
Lex uetus impletur cum qualiter illa teneri
Debeat ostendit per sua iussa Iesus,
Cum mel de cera, succum de cortice, grana
De palea, gemmas ex adamante trahit.
Non preteribit unum iota uel apex
1085
Donec pretereat ut non mutabile fiat
Celum uel terra, non cadet unus apex;
Non cadet unus apex de tota lege uel unum
Iota cadet nisi sint omnia facta prius.
Iota decem faciens, est littera greca, figurans
1090
Que sunt in legis codice iussa decem;
Quedam particula, quam queuis littera sursum
Continet, extat apex, iussa minora notans.
Legis iussa docens minimus magnusque uocatur,
Christe, tue legis uerba docens et agens.
Nisi abundauerit iustitia uestra
1095
Iustitiam uocat hic scribarum uerba uetuste
Legis, que nequeunt ferre salutis opem.
Iustitiam nostram uocat illud quod superaddit
Christus, qui saluat iustificatque reos.
Dicitur antiquis: "Non sis occisor, auarus,"
1100
Istiusque modi facta uetantur eis.
Dicitur inde tibi: "Non te grauet ira, cupido,"
Istiusque modi lex nona uerba docet.
Omnis qui irascitur fratri suo et dixerit racha
Iudicio facit ira reum; racha uox sine uerbo,
Concilio; fatuus sermo, cremante rogo.
1105
Ira facit motum; uox indignans racha turbat;
Sermo uocans fatuum fratris in aure nocet.
Irascens malus est; peiorque sonans racha; dicens
Stultum pessimus est; tres ibi cerne gradus.
Munus ad altare si uis offerre, recordans
1110
Offense fratris, excute munus ibi,
Fac pacem cum fratre prius, si sit tibi presens,
Absenti uotis subditus esto piis,
Placabisque Deum placato fratre, placensque
Huic qui corda uidet hostia talis erit.
Concorda aduersario tuo dum es in uia
1115
Aduersarius hic diuinus sermo uocatur;
Si peccare uelis, obuiat ille tibi.
Iste uetat fieri que sunt contraria carnis
In uita, dici que uia nostra potest.
Iudex est Christus reddens sua cuique, minister
1120
Angelus, infernus carcer et atra domus.
Quadrans extremus peccata minora uocantur,
Que de terrenis contrahit omnis homo.
Celum pars mundi prior est, aerque secunda,
Tertia fertur aqua, quarta uocatur humus.
1125
Igne notatur amor, quo spiras aere uita;
Est aqua baptismus, lubrica carnis humus.
Exsoluit peccans quadrantem quisque supremum
Cum peccata luit, que sibi terra dedit.
Lex uetat antiquos mechari corporis actu;
1130
Mechari corde nos, pie Christe, uetas.
Si oculus tuus dexter uel manus dextra scandalizat te
Est oculus dexter uel dextra manus tua frater
Aut soror aut aliquis dignus amore tuo.
Hi si propositum tibi surripiant operandi
Recte, non credas sed fugiendo cane.
1135
Expedit ut pereat unum membrum, uir amicus,
Quam totum corpus, tu pariterque tui.
Per dextram que pauperibus dat danda notatur
Actio terrestris, commoda fratris agens.
Scandala si generes quia spernis commoda fratrum,
1140
Parce tibi soli; pluribus esto bonus.
Est oculus dexter contemplans ardua uirtus;
Que releuat miseros, actio dextra manus.
Scandala contemplans uirtus generat quia pure
Non contemplaris, otia sepe gerens.
1145
Scandala sic etiam parit actio namque frequentans
Turbas sepe Deo se facit esse reum.
De preceptis noue legis
"Lege uir uxorem dimittat, dando libellum
Discidii, si sit femina feda uiro."
Lex noua dimitti uetat uxorem nisi solo
1150
Mechie uitio luxurieque nota.
Latius his uerbis omnes intellige causas
Per quas coniugium soluere iure potes.
Lex dicit: "Non periures." "Nullum," Iesus inquit,
"Iurandi uerbum stillet ab ore tuo.
1155
Per celum iurare caue; thronus est Deitatis."
Celum cor iusti lectio sancta uocat.
"Nec per Ierusalem, quia magnus rex regit illam;
Nec per humum, pedibus subditur illa Dei."
Hosque pedes appello Dei qui sacra per orbem
1160
Verba serunt, in se terrea nulla ferunt.
"Perque caput proprium noli iurare, capillum
Non tingens albo siue colore nigro."
Saluator nostrum caput est, albusque capillus
Qui bonus est; niger est prauus agendo malum.
1165
Non iures nisi pro causa uerum solidandi
Si dubitet frater ad tua uerba tuus.
"Sit sermo uester, 'Est, est; non, non;'" homo fines
Istos transiliens non erit absque malo.
Lex iussit dentem pro dente dari; Iesus inquit:
1170
"Non obsiste malo, nec mala redde malis."
Si quis percusserit te in maxillam, prebe ei et alteram
"Dextram maxillam si quis tangat tibi, prebe
Huic aliam; " non sit illa sinistra tamen.
Maxillam mentis patiendo dabit, quia iustus
Est totus dexter corpore, corde simul,
1175
Sicut Aoth totus dexter manibus fuit, illos
Signans qui iusti nulla sinistra gerunt.
"Si quisquam tunicam querat tibi tollere, tollat
Et clamidem, ualeas seruus ut esse Dei."
Si quisquam querat animam tibi tollere, tollat
1180
Et corpus, ualeas martyr ut esse Dei.
"Et si quis cogat ut passus mille terendo
Te socies illi milia bina tere."
Et si non pedibus, animo comiteris euntem;
Si non corporeo, tu pede mentis eas.
1185
Qui petit, huic tua det manus aut rem commodet illi;
Hec duo te faciunt fratris amore frui.
"Lex antiqua iubet odio teneas inimicum:
Qui te lesit, eum dilige," nostra iubet.
"Pro prauis ora, qui te cruce, uerbere torquent,
1190
Vt possis summi filius esse Patris,
Qui super iniustos iustosque suum dat oriri
Solem, qui pluuiam fundit utrisque suam."
Christus iustitie sol, qui de Virgine carnis
Ortum suscepit, Patre iubente Deo.
1195
Per pluuiam possunt doctrine uerba notari,
Que pluit in mundum uera Sophia Patris.
"Diligis hunc, te diligit hic, et que tua merces?
Qui nunc istud agunt publica lucra gerunt.
Si fratres tantum blando sermone salutes,
1200
Vitra quid facies? Ethnicus istud agit.
Esto perfectus sicut Pater ille celestis."
Proficias illis qui nocuere tibi,
Sicut demonstrat, Patris ut fias imitator
Corde pio, quia par non potes esse Patri;
1205
Iustitie nec opus facias pro laude uidentis;
Celestis reddet premia nulla tibi.
Noli tuba canere cum facis elemosinam
"Coram te tuba nulla canat cum munus egeno
Porrigis; istud agit qui simulare studet."
Coram se canit ille tuba qui laude fauoris
1210
Humani socios uult superare suos.
Redditur hec merces illis, leuis aura fauoris;
Hoc meriti donum laudis amator habet.
Cum facis elemosinam, nesciat sinistra tua
quid faciat dextera tua
"Te faciente bonum, tua nesciat inde sinistra
Quid tua dextra gerat;" discute uerba Dei.
1215
Dextera uirtutem, uitiumque sinistra figurat;
Non sit uirtuti mixta cupido mali,
Vt sit in absconso donum quod egentibus offers,
Et meritum reddat qui pia corda uidet.
Orantes nolite multum loqui
"Orantes multum nolite loqui quia pure,
1220
Non multe, penetrant celica regna preces.
Quid sit opus uobis scit celestis Pater; ergo
Sic orando Patri, supplicet omnis homo."
Pater noster, cum septem petitionibus
"O Pater alme, tuum nomen sit sanctificatum,
Adueniatque tuum regnum per secla beatum;
1225
Velle tuum fiat in terra sicut in altis.
Tu panem nostrum da nobis cotidianum;
Debita dimitte nobis ut nos inimicis;
Et non permittas ut nos temptatio uincat,
Sed tutela malo tua nos defendat ab omni."
Hic concordant septem dona, septem petitiones,
septem virtutes, septem beatitudines
1230
Esse petis liber, recipis Pater alme timorem;
Pauperiem rapit hic; tibi sunt tua premia regnum.
Et ne nos confert pietatem; dat pietas ut
Mens tua mitescat; merces, possessio terre.
Cum dimitte rogas, datur inde scientia; culpas
1235
Hec lugere docet; solamen erit tibi merces.
Cumque petis panem ualeas ut fortior esse,
Esuries fit iustitie; saturatio, merces.
Consiliumque datur, per quod discis misereri
Cum dicis fiat; merces erit et misereri.
1240
Cum petis adueniat, datur intellectus ut ille
Det tibi cor mundum; merces Deus esse uidetur.
Sanctificetur ait; datur hinc sapientia, que te
Pacificum reddat; es filius inde uocandus.
Si sua dimittis homini commissa, reatu
1245
Te Pater absoluet, qui cor opusque uidet;
Si non dimittis, tibi nulla remissio fiet
A Patre celesti, cui mala queque patent.
Cum ieiunatis, nolite fieri sicut hypocrite tristes
Qualiter oretur docuit te Christus; ab escis
Qualiter abstineas ecce docere parat.
1250
"Cum tu ieiunas, non sis hypocrita tristis."
Non uirtus sed mens ficta notatur ibi.
"Vnge caput, cum ieiunas, oleo" pietatis
Vt de mente tua flagret amenus odor.
Mentem designat caput, unctio cordis amorem;
1255
Vngitur ergo caput cum uiget intus amor.
Internam faciem, non externam, lacrimarum
Fonte laues ut mens munda sit ante Deum.
Vnguentum sanguis Christi fuit in cruce fusus,
Cuius in ecclesia spirat amenus odor.
1260
Fiat in absconso quod agis coram
Patre celi Ne tibi furetur gloria uana bonum.
Nolite thesaurizare uobis thesauros, et cetera
In terris ubi sunt erugo, tinea, fures,
Nullum thesaurum collige, serue Dei.
Aurum defuscat erugo; superbia dici
1265
Ergo potest, morum tingitur inde nitor.
Tinea, que rodit uestes laniando, figurat
Inuidiam; studiis derogat illa bonis.
Fures, qui fodiunt, rectores sunt tenebrarum,
Qui muro fidei nos spoliare student.
1270
Fige cor in celis, ubi non elatio regnat,
Non rodit liuor, non fit ab hoste dolus.
Lucerna corporis tui est oculus tuus
Membrorum dux est oculus monstrans quid agatur
Estque lucerna foris corporis ille tui.
Si pure mentis intentio dirigat omnes
1275
Virtutes intus, nascitur inde iubar.
Si simplex oculus sit, corpus erit tibi totum
Lucens; si nequam sit, tenebrosus eris.
Si bona sit mentis intentio, tota nitescet
Actio; si mala sit, omne nigrescet opus.
1280
Diuinis oculis operum bona nulla placebunt
Si non est operum fons et origo fides.
Nemo potest duobus dominis seruire
Nemo potest digne dominis seruire duobus,
Diuitiis hominum deliciisque Dei.
Diuitiis seruit qui mentem figit in illis;
1285
Seruit et ille Deo qui bona semper amat.
Nolite solliciti esse quid manducabitis
Non sis sollicitus anime quid detur in escam,
Sed nec quid corpus induat esto studens.
Non ut prouideas prohibetur siue labores,
Sed debent tolli cura timorque tibi.
1290
Nulla laborat auis, non mandat semina terre,
Et tamen a Domini pascitur illa manu.
Omnibus est auibus uiuens homo digni or; illas
Non ratio ducit, hic ratione uiget.
Nolite solliciti esse quid induamini
Et cur sollicitet tua pectora uestis? Agrorum
1295
Lilia, que pingunt florida prata, uide.
Non instant operi, non nent, non stamina ducunt,
Et tamen insignis induit illa decor;
Precellens Salomon, qui cultu floruit omni,
Non ita preclaro tectus honore fuit.
1300
Que gemme, que picture, que purpura regum
Sic rident sicut lilia siue rose?
Si fenum, quod habes hodie flammisque futuro
Tempore das, ornat sic manus illa Dei,
Quanto te, minime fidei, preclarius ornat
1305
Si precepta Dei non dubitando tener?
Quere Dei regnum prius et precepta sequaris
Eius, et addentur a Patre cuncta tibi.
Nolite cogitare de crastino
Non te sollicitet lux crastina; sufficit illi
Vite presentis cura laborque suus.
Nolite iudicare
1310
Ne fias iudex in facto fratris ut ullum
De te iudicium non agat ira Dei.
Accipe de dubiis hec dicta: licebit in istis
Iudicium fieri que manifesta uides.
In primo iudicio
Tanquam dicatur: si sit tua recta uoluntas
1315
Dum benefeceris huic, premia digna feres;
E contra, si si? mala uel peruersa uoluntas
Dum male feceris huic, pena parata tibi.
Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur uobis
Iuxta mensuram culpe, mensura sequatur
Pene; qui recte iudicat istud agit.
Quid irrides festucam in oculo fratris tui?
1320
Tollere festucam si uis de fratris ocello,
Que tua conturbat lumina, tolle trabem.
In trabe signatur odium; festuca figurat
Iram; magna cane, qui leuiora notas.
Postquam purgatus fuerit tibi mentis ocellus,
1325
Vtilius fratrum corda monere potes.
Nolite dare sanctum canibus
Sed noli sanctum canibus dare, spargere gemmas
Ante sues, porcus ne pede calcet eas.
Sanctum seu gemme, quas de conchis trahis, almis
Eruta de libris mistica uerba notant.
1330
Qui redit ad uomitum canis est; sacra dogmata spernens
Porcus; utrisque caue spargere uerba Dei.
Omnis qui petit accipit, et qui querit inuenit
Qui petit accipiet, querens inuentor haberi
Incipiet, pulsans claustra subire sciet.
Tu credendo petis, sperando queris, amando
1335
Pulsas; in tribus his porta superna patet.
Quis ex uobis homo quem si petierit filius eius panem
Porrigiturne lapis, si quis petat a patre panem?
Si piscem poscat, an datur anguis ei?
Scorpius an dabitur, ouum si postulet iste?
Extremum Luce lucida uerba sonant.
1340
Sanctus amor panis est; ouum, spes animalis,
Spem signat; debes pisce notare fidem.
Par lapis est odio; serpentem perfidus equat;
Te, si desperes, scorpio retro ferit.
Cum uos ergo mali sitis patresque malorum,
1345
Si uestris natis nunc bona dona datis,
Qui semper bonus est, Pater ipse petentibus ipsum
Supplicibusque suis tunc meliora dabit.
Quod tibi uis fieri, fac aliis
Fac homini quod uis ab eo fieri tibi; uerbo
Exiguo fratris ecce notatur amor.
Contendite intrare per angustam portam
1350
Que uitam prebet, per strictam tendite portam;
Pauci nouerunt ire per illud iter.
Ad mortem ducens, spatiosa nimis uia multos
Accipit, hancque uiam plurima turba terit.
Ad uitam ducunt ieiunia, pena, labores,
1355
Esuries, macies, et macerata caro.
Ad mortem ducunt mundana cupido, libido
Carnis, amorque gule, nequitieque nota.
Ista quid poterit angustius esse fenestra
In Christi latere, que patefacta fuit?
1360
Et per tam strictum tamen exiguumque foramen
Intrarunt multi morte sequendo lesum.
Attendite a falsis prophetis
Ne uos seducant, falsos uitate prophetas
Indutos ouium uellere, mente lupos;
Cognoscetis eos a fructu, nam rubus uuam
1365
Non parit et ficum promere spina nequit.
Spina, rubus sunt scismatici, qui falsa loquuntur;
Ore fauos promunt, corde uenena fouent;
Ex istis nullus fructus dulcedinis exit,
Sed pia simplicium fallere corda sciunt.
1370
Vel rubus et spine mala sunt pungentia mentem;
Virtutes anime ficus et uua notant.
Ficus dulce sapit fideique figurat odorem;
Quod nos letificat parturit uua merum;
Hic est preclarus potus quem sumit in ara
1375
Presbiter ore sacrans, presbiter ore bibens.
Non potest arbor bona fructus malos facere
Fructus quippe bonos omnis bona parturit arbor,
Sed mala fert fructum qui nequit esse bonus.
Si bona sit uel si mala sit cuiusque uoluntas,
Dicitur hec arbor seu bona siue mala.
1380
Hic bonus est fructus: patientia, pax, et honestas;
Hic malus est fructus: ira, libido, furor.
Nullos nequitie parit actus sancta uoluntas,
Deque mala nullum nobile prodit opus.
Ergo bonum fructum que non facit, illa securim
1385
Sentiet, eterno dans alimenta rogo.
Non omnis qui dicit michi: Domine, Domine
Non omnis qui me Dominum uocat astra tenebit,
Sed qui uelle Patris implet agendo mei.
Plures in fine dicent michi: "Domine, multos
Mundaui, feci signa, propheta fui."
1390
Hec illis responsa dabo: "Discedite, pleni
Nequitia; uobis non mea porta patet."
Signa mali faciunt in Christi nomine solo,
Non quia sunt digni tot radiare bonis
Sed magis ut populus, qui signa uidere meretur,
1395
Auctorem Dominum laudet, honoret, amet.
Sermoni Dominus finem positurus, eundem
Commendans, turbam per duo uerba docet
In quibus assimulat Domino sua iussa tenentem,
Illum demonio qui sua iussa fugit.
1400
Qui mea uerba capit auditu, complet et actu,
Est homini similis qui sapienter agit,
Qui supra petram fundamentum locat edem
Firmat ut hanc nullus turbo mouere queat.
Sicut de uariis personis colligit unam
1405
Ecclesiam Christus ut sibi iungat eam,
Sic iustus multis uirtutibus erigit aulam
In celis opifex, cui petra Christus adest.
Non timet ista domus instantia flamina uenti,
Flumina, uim pluuie, nam petra munit eam.
1410
Pestes aerie pluuie sunt; flamina uenti,
Blanditie mundi; flumina, carnis amor.
In Christo fundata domus non ictibus istis
Obruitur; domui nulla procella nocet.
Qui mea uerba probat auditu nec probat actu
1415
Est similis stulto qui male ponit opus;
Non supra petram sed harenam construit edem;
Est petra firma bonum; uilis harena, malum.
Postquam uerba Iesus sua consummauit, honorat
Laudans turba Deum, uerba beata stupens.
1420
Non equidem Iesus est scribarum more locutus
Sed quasi cuncta sciens, sicut ubique potens.
Sermonem Domini narrant uariando Matheus
Et Lucas; uerum narrat uterque tamen.
Factum discipulis quidam referunt prius illum
1425
Dum sedet in summo monte docendo Iesus,
Post factum turbis et discipulis simul ipsum,
In montis latere stante loquente Iesu.
Sed tradunt alii non sermonem nisi solum
Prolatum turbis discipulisque suis.
Tituli euangeliorum
1430
Centurio; socrus Petri; uidue puer extra
Portam; perplures infirmi; scriba relictus;
Alter qui uoluit patrem sepelire uocatus;
Puppe Iesus dormit; pacat mare; post mare binos
Demoniis plenos curat; "legio" fuit uni
1435
Nomen; porcorum grex transiit in mare preceps;
Inde paraliticum sanauit; Samaritanam
Edocet; iride tuus sanatur, regule, natus.
Mensa Leui splendet; curatur nata Iairi;
Stringitur in Martha sanguinis unda fluens.
1440
Sanantur ceci duo; pulso demone mutus
Profert uerba; uocas, O Pharisee, Iesum.
Christe, subis castrum; tibi seruit Martha; Iohannes
Discipulos mittit carcere clausus adhuc.
Binos et decies septenos postea mittis
1445
Seruos, Christe; fugant demonis omne genus;
Per sata grana metunt; recipit manus arida curam;
Et de puppe Iesus uerba beata serit.
De triplici fructu terre granoque sinapis,
Et de fermento, de tribus inde satis;
1450
Agri thesaurus, inuentaque gemma, sagena
In mare transmissa- uerba fuere Iesu.
Inque suam patriam ueniens, docet in synagogis;
"Gratus," ait, "patria nemo propheta sua."
Iudeos agitat furor; hunc super ardua montis
1455
Ducunt ut preceps factus ad ima ruat,
Sed Iesus illesus securus transit eorum
Per medium; rupes pressa locum dat ei;
Fertur adhuc remanere pedis uestigia saxo,
Et Domini Saltus dicitur ille locus.
1460
Herodes celebrat natalia festa, Iohannem
Decollat; mortis causa puella fuit.
Fama Iesu mouit Herodem, sed Iesus intrat
Nauiculam, sequitur turba, medetur eis.
Milia quinque cibant hominum pisces duo, quinque
1465
Panes; ut sit rex queritur, ille fugit.
Nauis discipulos recipit, fluitat; super undas
Ambulat et reprimit sub pede Christus aquam.
Quidam manna cibum dicunt qui preualet. Inquit
Christus, "Ego panis; est cibus ista caro."
1470
Prandeat ut secum Christus, uocat hunc Phariseus;
Vt natam curet, hunc Cananea uocat.
Os sputo tangens, aures digitis, Iesus inquit:
"Effeta !" Sic audit, sic homo uerba sonat.
Ad Pentecostes festum transit Iesus; egro
1475
Prebet opem, motum qui sitiebat aque.
Post in desertum discessit; quatuor illic
Milia de septem panibus ille cibat.
Ingrediens Magedon cum discipulis ibi, sicut
Marcus ait, cecum luminis ornat honor.
1480
Cesaree partes adiit; Domino Petrus inquit:
"Filius es uiui pacificique Dei."
Postque dies senos transformans carnis honorem,
Coram discipulis claruit ille tribus.
Hic uocat Herodem uulpem; lunaticus eger
1485
Sanatur; tale nil potuere sui.
Questori censum missus Petrus ad mare soluit,
Duplex didragma piscis ab ore trahens.
Amplectens puerum, Iesus arguit inde superbos,
Et Marcialis dicitur esse puer.
1490
Pastor ouem gestat; inuenit femina dragma;
Prodigus exhilarat in redeundo patrem.
De seruo loquitur, dominus cuius reuocauit
Debita, qui socio noluit esse pius.
Quosdam curauit Galileos, inde manusque
1495
Imposuit pueris et benedixit eis;
Post de Iudea transit Iesus in Galileam
Dum parat insidias liuor Hebreus ei.
Multos seducens Galileos, uir malus illo
Tempore se prolem dixerat esse Dei,
1500
Qui dum se spondet celos ascendere, dampnat
Cum sociis turpi morte Pilatus eum.
Iudeos Dominus ni peniteant perituros
Predicat; in Silo monstrat obisse uiros
Turre cadente, uiros oppressos octo decemque;
1505
De ficu loquitur, unde, colone, rogas.
Erexit curuam; festo mediante subiuit
Templum, uerba serit, corda stupore mouet.
Eloquium profert de diuitis ubere fructu,
Quem uita spoliat nox opibusque suis.
1510
"Ante dies Abraham sum; filius ipse Dei sum,"
Iudeique fremunt, hunc lapidare uolunt.
Qui cecus natus fuit, illum luce uenustat
Christus; sanat eum mixta saliva luto.
Diues uix penetrat celum signatque camelum,
1515
Nam penetrare nequit ille foramen acus.
Christo Petrus ait: "Totum dimisimus; ergo
Que dabitur merces?" "Vita perhennis," ait.
Post de mendico, de diuite propter auaros
Disserit; hec in re facta fuisse scias.
1520
Villicus iniustus prudenter agens memoratur;
Horis diuersis uinea culta fuit.
Ydropicum curat Iesus; et ne primo recumbas
Precipit ad mensam quando uocatus eris.
Ad templi festum ueniens, Iesus ambulat extra
1525
Cum terre gremium frigore stringit hiems.
"Sum de Patre Deus," quia Christus dixit, iniqui
Ad lapides currunt; exiit ille foras.
Intrat Bethaniam; iam fetens Lazarus exit
De tumulo uiuens, te lacrimante, Iesu.
1530
Concilium cogunt Pharisei perdere Christum;
Ignorans Caiphas inde propheta fuit.
Per mediam transis Galileam, Christe, decemque
Leprosos mundas; unus adorat humi.
Bis sex discipulos assumpsit Christus et inquit:
1535
"Impleri de me singula scripta decet."
Christe, duos fratres tecum residere petentes
Arguis, et reprimi uerba superba iubes.
In Iericho cecum Iesus ornat lumine; sentit
Zacheus minimus maxima dona Dei;
1540
Clamantesque duo ceci curantur; eorum
Barthimeus, Thimei filius, unus erat.
Ante dies Pasche sex Bethaniam Iesus intrat,
Leprosique fuit Simonis hospes ibi.
Multi conueniunt ut cerni possit ab illis
1545
Lazarus; huic mortem liuor, Hebree, paras;
Cena parata Iesu fuit hic, et Martha ministrat,
Et de conuiuis Lazarus unus erat;
Hic loca penarum conuiuis indicat; istud
Augustinus ait, si sua scripta legas.
1550
Illic unguentum fundens, frangens alabastrum,
Sanctos detersit crine Maria pedes.
Ierusalem tendit; ueniens ad Bethphage, Christus
Insidet hic asine; cepit osanna cani.
Hoc in calle Iesus ficum maledixit, et illa
1555
Aruit; arescens sic synagoga fuit.
Stans Iesus e templo uendentes eicit; eius
Ex oculis miri luminis exit honor.
Cur agat hoc signum querunt. "Hoc soluite templum,"
Christus ait, "per tres hoc reuocabo dies."
1560
Munera multa uidet Iesus offerri, sed egene
Et uidue prefert omnibus era duo.
Pro falsis iustis docet exemplum Pharisei
Et peccatoris, corda superba domans.
Luce Iesus docet in templo sed nocte frequentat
1565
Bethaniam, sequitur turba, medetur eis.
Ad Christum ueniens, Nichodemus nocte docetur,
Qui natus primo, nascitur inde Deo.
Inuenit ueniam que peccat adultera; Christus
In terra scribens, crimine soluit eam.
1570
"Vade parare meas uites," puero pater uni
Suadet; ait, "Nolo !" Post tamen explet opus.
"Vade parare meas uites," alii pater inquit;
"Ibo," respondet; noluit ire tamen.
Addidit his uerbis Iesus hec: a diuite quodam
1575
Vinea ruricolis una locata fuit;
Vt referant fructum, semel et bis mittere seruos
Non cessat, sed eos impia turba necat;
Post heres rapitur, cruor eius inebriat enses
Lictorum, moritur eiciturque foras.
1580
Rex ornat dapibus mensam mittitque ministros
Vt multi ueniant; quisque uenire negat.
Cesareum nummisma uidens quod monstrat Hebreus,
Soluit quod querunt inuidiamque premit:
"Reddite," Christus ait, "ea que sunt Cesaris illi;
1585
Reddat quisque Deo que legit esse Dei. "
Scriba Iesum temptat, "Qui proximus est?" Iesus inquit:
"Inter latrones incidit unus homo;
Saucius efficitur; uidere leuita, sacerdos
Illum, pretereunt; aduena sanat eum."
1590
Pergit homo peregre; uigilare iubetur ab illo
Ianitor, et Dominus nos uigilare iubet.
Corda docens hominum, regnum celeste
Redemptor Virginibus simile predicat esse decem;
Sunt fatue quinque quia nolunt uasa parare,
1595
Prudentes quinque nam sua uasa parant.
Quinque talenta potens uir seruo credidit uni,
Huic duo, sed solum, serue maligne, tibi;
Accepisse decem mnas primum, quinque secundum,
Vnam postremum lectio sancta refert.
1600
Cum ueniet iudex, agnos discernet ab hedis,
Sex bona commemorans, que tenuere pii.
Dans uictum, potum, tectum, uestem, medicinam,
Solamen miseris, sex bona complet homo;
Tales suscipiet eterne gloria uite;
1605
Peruersos ignis qui sine fine manet;
Qualis sit cuiusue modi, qua parte locatus
Sit mundi nullus scire legendo potest.
Post hec uerba Iesus predixit se moriturum
Discipulis et eos Pascha parare iubet;
1610
Cenauit Corpusque suum dedit his et eorum
Infudit pedibus Fons Pietatis aquam.
Denariis ludas ter denis uendidit illum,
Ore ferens pacem, corde uenena parans.
Se furor Hebreus gladiis et fustibus armat,
1615
Vt teneant, ducant, interimatque Iesum.
Pontificis seruo Petri gladius rapit aurem,
Christus sanat eam restituitque loco.
Turba maligna lesum torquet traditque Pilato;
Vt potuit, mortem distulit ille Iesu,
1620
Sed tamen effectum non inuenit labor eius;
In cruce dampnetur, instat Hebrea cohors.
Percusso fugiunt omnes pastore, negauit
Ter Petrus, fleuit post miserante Deo.
Qui caput est nostrum capitur; qui regibus ostrum
1625
Prebet nudatur ludibrioque datur;
Qui morbos omnes et singula uulnera curat
In cruce pro nobis uulnera quinque tulit.
Illi porrigitur fel cuius ab ore fluit mel;
Qui flores format, spina coronat eum.
1630
Oras, Christe, Patrem dum tolleris in cruce, dicens:
"Parce reis; nescit quid facit ista manus."
Quidam clamabant: "Descendat de cruce Christus,
Credemus;" flecti noluit ille tamen,
Namque uidens Sathanas sua robora fracta, studebat
1635
Vt te deponas de cruce, Christe Iesu.
In glosa de pisce Tobi, supra crucis unum
Brachiolum fertur stando fuisse Sathan
Vt uideat si quid peccati Christus haberet,
Sed nullam Christo uidit inesse notam.
1640
Latronum medius Iesus uni parcit eorum;
Supplicat ille Iesu, suscipit ille preces;
Sic prece latro lesum flectit: "Miseri miserere
Cum subeas regnum, rex benedicte, tuum."
Cui Iesus inquit: "Eris hodie mecum in paradiso."
1645
Est ubicumque Iesus, est paradisus ibi.
Deque Iohanne Iesus loquitur matri: "Tuus ecce
Filius." Inquit ad hunc: "Mater et ecce tua."
Per terram tenebre nonam sparguntur ad horam;
Donec nona fuit, nubila mansit humus.
1650
Clamabat circa nonam: "Quid me, Pater alme,
Deseris?" Hoc loquitur non Deitas sed homo.
Post dixit, "Sitio," Iesus; obtulit unus acetum;
"Est consummatum, " prodit ab ore Iesu;
Voceque clamabat magna: "Pater alme, receptus
1655
Spiritus in manibus sit meus, iste tuus."
Tunc caput inclinat, emissus spiritus exit,
Eius senserunt terra polusque necem;
Est ruptum uelum, scinduntur saxa, mouetur
Terra, datur multis uita, sepulcra patent.
1660
Est limen fractum, resonant et in aere uoces:
"Ad sedes alias nos properare decet."
Apparent multis qui surrexere, resurgens
Vt ualeat testes Christus habere suos.
Fregerunt equites latronum crura duorum,
1665
Sed iam defunctum non tetigere Iesum;
Lancea cuiusdam reserat dextrum latus illi,
De quo fluxerunt uulnere sanguis, aqua.
Cum sero fieret, Ioseph decurio sanctum
Promeruit corpus, presule dante locum;
1670
De truce deponunt illud Ioseph, Nichodemus,
Dantque sepulture moris honore sui.
Liuor Hebreus ob hoc inclusit carcere Ioseph;
Ostensum dicunt huic prius esse Iesum.
Euasit quia delituit Nichodemus Hebreus,
1675
Qui fuit occultus discipulusque Iesu.
Tartara Christus adit, tenebras fulgore serenat,
Infernum spoliat, liberat inde suos;
Reddit eum uite lux tertia; se manifestat
Discipulis; uisus, cognitus; astra subit.
De quodam monacho Sancti Laurentii,
et de cingulo suo miranti quo erat accinctus,
insoluto et ante eum proiecto, uox in aere facta est:
1680
"Sic potuit clauso Christus prodire sepulchro."
Cum descendisset lesus de monte
Est leprosus homo peccans, quem Christus ab altis
Descendens mundat sanguinis imbre sui.
De centurione
Pro seruo uir centurio Christum rogat egro;
Compatiens humiles, suscipit ille preces.
1685
Solo constituit uerbo Verbum Patris egro
Inque uia dat opem qui uia nostra fuit.
Hos qui sunt humiles, uirtutibus undique cincti
Tanquam militibus, uir notat ille potens;
Tales exaudit pro peccatis aliorum
1690
Gratia celestis, que pietate fluit.
De socru Petri
Est synagoga Petri socrus, ecclesie quasi quedam
Mater commisse, Petre beate, tibi;
Inuidie facibus quasi febricitans erat illa,
Ecclesiam uexans insidiisque premens.
1695
Erigit hanc tangendo manu dum de synagoga
Quosdam conuertit ad sua iussa Deus;
Vel socrus illa notat animam febri uitiorum
Captam, quam curat gratia sola Dei.
De demoniaco ceco et muto
Demone possesso sensus, est uox data muto,
1700
Lux ceco; recipit hec tria solus homo.
Exprimit hic gentem que spernens demonis aras,
Nacta iubar fidei, laudat ubique Deum.
De manu arida hominis
Exprimit hunc hominis manus arida qui sibi durus
Se non accingit ad pietatis opus.
1705
Illi Christus ait: "Extende manum." Tibi dicit:
"Porrige pauperibus munera dando manus."
De homine immundo spiritu exeunte
Hic homo de cuius immundus spiritus exit
Corpore, deinde redit, est homo lentus, iners,
Quem primum mundat confessio, postea peccat,
1710
Et sequitur maior turba priore malo.
Septem spiritibus signantur crimina septem,
Que magis inde nocent quam mala prima prius.
De illo qui profert de thesauro suo noua et uetera
Qui noua, qui uetera, de diuite protulit archa
Est Christus, leges qui dedit esse duas;
1715
Lex uetus est una, noua lex est altera; regnum
Illa dat in terris, regna dat ista poli.
De triplici semine
Semen agro seritur iuxtaque uiam cadit illud,
Sed conculcatur, pauit et illud aues.
Pars supra petram cadit, humor deficit illi;
1720
Pars inter spinas, que quasi dormit ibi;
In tellure bona triplicem facit ultima fructum,
Vno uel trino sic operante Deo.
Ter denos fructus facit ista, duplum facit illa,
Fructus centenos, nec minus, illa facit.
1725
Quod Deus exposuit aliis exponere uerbis
Nemo potest; igitur accipe uerba Dei:
Verbum semen, ager mundum, spineque figurant
Diuitias, uolucres demonis omne genus.
Dat triplicem fructum bona tellus si fueris Iob,
1730
Si fueris Daniel, si potes esse Noe.
De grano sinapis
Seuit homo granum subtile sinapis in agro:
Grana lesus fidei sparsit in orbe docens.
Illic edificant uolucres celi sibi nidos:
Hic anime uiuunt que cor ad alta leuant.
De femina que abscondit fermentum
1735
In quibus abscondit fermentum femina, narrat
Lectio sacrata terna fuisse sata.
Est mulier sapiens mens, fermentum sacra uirtus
Doctrine, terna sunt sata trinus amor;
Nam Pater et Natus et Sacri munera Flatus
1740
Sunt quasi terna sata que bona nostra fouent.
De eo qui inuenit thesaurum in agro
Inuenit hic in agro thesaurum qui sua uendens
In mundo Christum querit eumque tenet.
De quinque panibus et duobus piscibus
Panes quinque, duos pisces Christus benedixit,
Multiplicans, hominum milia quinque cibat;
1745
Qui se quinque libris Moysi legumue duarum
Doctrinis pascunt ecce notantur eis.
Panibus ex septem quod milia quatuor arcent
Esuriem, res hec pene figurat idem;
Hi sunt quos sparsos per partes quatuor orbis
1750
Munere septeno Spiritus Almus alit.
De illo qui cadebat in aquam et ignem
Qui preceps in aquam uel sepe ruebat in ignem,
Hunc miserum mundum denotat ille miser.
Fluxus aque fluxum carnis misere notat, ignis
Ardor auaritiam; mundus utroque ruit.
1755
Hec duo sunt mundi tormenta - libido, cupido;
Hec carnem, mentem subiugat illa sibi.
Moyses et Helyas loquentes
Per Moysem legem, per Heliam nosce prophetas;
Hic legislator, ille propheta fuit.
Passio monstratur, surrectio, gloria Christi
1760
Vocibus illorum, si sacra uerba legas.
Homo habens centum oues
Centum pastor oues habuit, perit una, relictis
Omnibus hic aliis, querere uenit eam.
Nos ouis illa sumus, quos primi culpa parentis
Perdidit; est pastor omnia Christus alens.
1765
Angelicos ciues sursum dimisit, amictu
Corporis induitur, inde reduxit ouem.
De ceco illuminato
Hoc mortale genus cecus designat egenus;
Mortales malum traxit ad omne malum;
Omnis causa mali fuit orta cupidine mali,
1770
Pena carens requie, nox grauis absque die.
Sed qui cor nouit tenebras ueniendo remouit,
Et nascente Deo lux fuit orta reo.
Ille luto iunxit sputum, loca frontis inunxit,
Sidereum cecus cernit adesse decus.
1775
Est caro sumpta lutum, Verbi coniunctio sputum;
Hec duo iuncta sibi sunt medicina tibi.
De muliere et dragma perdita
Ecclesiam mulier, animam laqueis uitiorum
Astrictam, captam perdita dragma notat,
Que se corripiens, peccata priora relinquens,
1780
Celicolas hilares Christicolasque facit.
De debitore decem milia talentorum
Dena talentorum uir debens milia prauos
Qui spernunt legis iussa decena notat,
Qui peccando rei Domino quasi maxima debent
Debita, sed uenie flendo merentur opem;
1785
At nisi dimittant aliis sua debita,
Christus Nil dimittet eis; immo priora luent.
De diuite et camelo
Diues quem Dominus similem facit esse camelo
Est aliquis turgens rebus, amator opum;
Qui retinet quod habet et non extendit egenis
1790
Palmas, efficitur iste camelus homo.
Non hunc porta uirum recipit nimis arta, sed obstant
Hostia clausa uelut ianua limen amet;
Sed uitii pondus deponens et sua spargens,
Per modicum transit ille foramen acus.
De operariis uinee
1795
Diues conduxit inopes ut uinea fructum
Reddat que uario tempore culta fuit.
Illos hora prior, hos tertia, sexta sequentes,
Nona nouos, alios hora suprema tenet;
Lac puerile prior, lanugo tertia, sexta
1800
Sensus, canities nona, suprema tremor;
Non fuit equalis labor et merces fuit equa,
Et par aurore uespera facta fuit.
Rex per iustitiam primos mercede coronat,
Munerat extremos pro bonitate sui.
De duobus filiis in uineam missis
1805
Vt patris in fructum consurgat uinea, bini
Incedunt pueri, patre iubente suo.
Vnus ait patri, "Non ibo," qui tamen iuit;
Alter ait, "Pergam; " noluit ire tamen.
Gentem, que fuerat prius absque fide, notat unus,
1810
Que cultu fidei nunc fit amica Dei;
Alter Iudeam, que legis scripta legebat,
Que Christi cultum nunc fugiendo negat.
De homine qui plantauit uineam
Vir prudens a quo plantatur uinea Patrem
Signat; Ierusalem conditor ille fuit.
1815
Erexit turrim, torcular fodit in illa,
Sepibus hanc sepit agricolisque locat.
Vinea Ierusalem, turris templum notat, aram
Torcular, de qua fluxit ut uua cruor;
Sepes angelici cetus tutela, coloni
1820
Iudei, quibus urbs illa subacta fuit.
Occisi serui fructu ueniente prophete
Sunt, quos occidit liuor, Hebree, tuus.
Filius occisus foris est Christus crucifixus
Extra Ierusalem, dum synagoga furit.
1825
Cultores quos perdidit ultor, Hebreos
Signant dispersos, quos uagus error agit.
Agricolis ad quos transfertur uinea Christi
Accipe discipulos ecclesieque patres.
De rege qui nuptias filio suo fecit
Regis filius est Verbum Patris, est caro sponsa
1830
Christo iuncta, thorus Virginis aula Sacre;
Serui qui clamant, "Vos regia fercula poscunt, "
Sunt patres legis discipulique Iesu,
Qui per scripta monent Iudeos credere Christo,
Sed plebs prona malo credere tardat ei.
De rege irato qui misit exercitus suos
1835
Armatos mittit rex ut pereant homicide,
Detur ut urbs igni, corpora cesa neci.
Rex Pater est summus, qui Titum misit et eius
Patrem Iudeos perdere, templa, domos;
Qui multo ueniunt accincti milite, pugnant;
1840
Iudei pereunt, singula fiamma uorat.
De Nomine non habente uestem nuptialem
Qui non intrauit festiva ueste coruscus,
Expuit hunc hominem regia mensa foras.
Hic designat eos quos non dilectio uestit,
Quorum non ornat membra pudoris honor;
1845
Quos licet una fides iustis coniungat, ab illis
Tempore iudicii diuidet ignis eos.
Duo debitores erant
Quingentos nummos debebat debitor uni,
Et decies quinque debitor alter erat.
Gentes designat maiorum debitor; ille
1850
Peccauere diu nec timuere Deum;
Sed ueniente Iesu credunt, peccata relinquunt,
Et largis redimunt facta priora bonis.
Iudeam signat qui debebat minus; illa
Ante Deum timuit, nunc manet absque fide.
De septem fratribus qui habuerunt unam uxorem
1855
Septem sunt fratres coniunx quibus unica nupsit,
Qui fructus nullos hinc meruere sequi;
Sunt praui qui consument sine germine morum
Vitam, per septem que solet ire dies.
Duo molentes
Tres recipit celum, Danielem, Iob, Noe; clauso
1860
Limine mendicat cetera turba foris.
Si pondus rerum ratio bene consulat, omnes
Exprimet electos illa figura trium.
Castorum mores Danielis uita figurat;
Floruit illesus in Daniele pudor.
1865
Iob designat eos quos copula iungit amoris;
Iob compleuit opus prolis amore suum.
Hos Noe declarat quos ecclesie ratis audit;
Archa, regente Noe, sub Noe tuta fuit.
Qui caste uiuunt Daniel, qui coniugis implent
1870
Debita Iob, Noe sunt qui bene corda regunt.
Qui sponsam ducit, rotat hunc mola; sudat in agro
Qui docet; in lecto uiuere castus amat.
Huic mola debetur, ager huic, thorus huic; mola mundus,
Subdita plebs ager est, uita quieta thorus.
1875
Tres ibi terno gradus: molit hic, arat hic, cubat ille,
Spe prolis, lucro fratris, amore Dei.
Vult Deus hunc, uocat hunc, trahit hunc; proli uacat iste,
Ille gregem pascit, esurit iste Deum.
Hic tener, hic fortis, hic est lenis; quasi lacte
1880
Vescitur hic, iste panibus, ille fauis;
Istum campus habet, hunc collis, mons habet illum;
Ambulat hic, ille cursitat, iste uolat.
Peccati maculam timet hic, cauet hic, fugit ille;
Hic inhiat, studet hic, affluit ille bonis;
1885
Iste manu purus; sermone, manu sacer ille;
Integer est ille pectore, uoce, manu.
Quid noto? Militat hic, hic imperat, ille quiescit;
Hic bonus, hic melior, optimus ille gradus.
Hunc motus manuum, ratis hunc, pons adiuuat illum;
1890
Hic nat, remigat hic, transilit ille fretum;
Vt mare transeat hic, mouet hic quasi brachia, nauem
Preparat hic, pontem fabricat ille sibi.
Hi tres in mundo fluitant; tamen ille pericli
Paulisper patitur, hic minus, ille nichil.
1895
Ter denos fructus emit iste, duplum metit ille,
Illi centenus premia debet honor.
De fatuis et prudentibus uirginibus
Doctis uirginibus, que quinque fuere, notantur
Corporeos sensus que bene quinque regunt,
Corporis et cordis quas non corruptio ledit,
1900
Sponso celesti que per utrumque placent.
Virginibus fatuis signantur corpore casto
Sed non corde quibus gloria uana placet;
Que non intus habent oleum pietatis, amoris,
Exempliue boni, sed cor inane gerunt;
1905
Tales non audit celestis ianua; pulsant
Sero seras, sterili cum prece uerba serunt.
De homine qui peregre proficiscitur
Vir peregre pergens est Christus ad astra reuertens,
Spe lucri seruis dans sua dona suis.
Quinque talenta prior, alius duo, tertius unum
1910
Accipit, ut Domino tres tria lucra parent.
Quinque talenta libri Moysi sunt quinque, per illos
Quos prior augmentat iussa tenendo decem.
Bina talenta uetus lex et noua; duplicat illas
Quisquis moralem uim typicamque docet.
1915
Est intellectus unius marca talenti,
Quam malus abscondit nil operando boni.
De filio uidue
Filius hic uidue quem Christus suscitat extra
Portas est aliquis qui graue crimen alit,
Qui cadit in culpam non solum mente sed actu;
1920
Sed tales surgunt sepe, iubente Deo.
Hucusque Matheus et Marcus.
Homo quidam descendit ab Ierusalem in Iericho
In Iericho de Ierusalem faciens homo lapsum,
Incidit in gladios, saucius ense iacet;
Hunc in transcursu uidere leuita, sacerdos,
Sed nullum confert ille uel ille bonum.
1925
Aspicit aduena uir qui custos dicitur illum,
Qui pietate fuit motus opemque tulit;
Imponit miserum iumento, uulnera tractat,
Infundens oleum proficuumque merum.
Curandum domino stabuli committit ut eius
1930
Curam deuotus et studiosus agat.
Ille miser designat Adam, qui de paradiso
Corruit in mundum saucius ense Sathan;
Non istum sanat Moysi lex sine prophete
Donec Christus adest, qui medicina fuit.
1935
Est caro iumentum pro nostra sumpta salute,
Qua moriens hominem sponte redemit homo.
Est oleum pietas, uinum compunctio culpe;
Cuilibet irta duo sunt medicina reo.
Qui stabulum seruat egrum curando magistros
1940
Qui curant animas per sua uerba notat.
De Martha et Maria
Martha, Maria duas uitas signare uidentur;
Actiuus labor est Martha, Maria quies.
Hec Christum pascit, a Christo pascitur illa;
Porrigit hec panem, pascitur illa fauis.
De illo qui petit tres panes ab amico
1945
Nocte petens media panes homo tres ab amico
Signat in aduersis que tria quisque petat.
Dona spei, fidei uirtutem, munus amoris,
Hec tria tres panes nomino, credo, lego.
Hi panes mirum pariunt in corde saporem;
1950
Isti munditiam, gaudia, robur alunt.
Pura fides dat munditiam, spes certa ministrat
Gaudia, sanctus amor robore corda replet.
De pane, pisce, ouo, lapide, serpente, scorpione
Panis communis amor; ouum, spes animalis,
Signat spem; debes pisce notare fidem.
1955
Par lapis est odio; serpentem perfidus equat;
Te, si desperas, scorpio retro ferit.
De diuite habente fructus
Diues agrum coluit; respondet diuite fructu
Plenus ager domino; preparat ille locum.
Horrea, uasa, domos, uectes iuuenescere cogit,
1960
In quibus abscondat quicquid habebat opum.
Vox celestis ait: "Nox hec tibi terminus." Equa
Mors animam rapuit, raptor iniquus opes.
Hoc docet exemplum quod si tibi copia rerum
Affluat, affectum non ibi pone tuum.
De quinque in una domo
1965
In sola sunt quinque domo, materque paterque
Natus, nata, nurus; hos habet una domus.
Hos tres in binos aut in tres diuide binos,
Diuisos homines mente fideque notas.
Partitio quasdam scissuras, scismata gignit,
1970
Quod merito numerus indicat ille duplex;
Partim pro numero Personarum Deitatis,
Quod pariter numerus indicat ille triplex.
Filius est populus ueniens ex gentibus, hostis
Antiquus pater est cui sociatus erat;
1975
Sed contra patrem diuisus filius extat
Quando reliquit eum corde fatendo Deum.
Plebs ex Iudeis credens contra synagogam
Est contra matrem filia fida Deo;
Diuiditur nurus a socru de gentibus orta
1980
Quando fit ecclesia mente benigna Deo,
Aduersus matrem sponsi proprii, synagogam,
De cuius Christus stirpe creatus homo;
Qui distinguit ob hoc istum, dum gaudia mundi
Diligit hic, alius gaudia summa petit.
De Galileis et turre
1985
In Syloem turris cadit; octo decemque uirorum
Hec homicida fuit, pondere quemque premens.
Tot strages hominum designant plebis Hebree
Mortem, quam meritis uendicat illa suis.
Talis enim numerus per iota notatur et eta;
1990
Grece tau signant hec elementa duo;
Scribitur inde Iesu nomen, qui uulgus Hebreum
Romano gladio strauit in urbe sua.
Te quia, Christe Iesu, liuor transfixit Hebreus,
Nobilis urbs periit et Salomonis opus.
De arbore fici
1995
Ficum plantauit homo; Christus homo synagogam;
Non aliquos fructus illa uel illa tulit.
Vult dominus ficum sterilem resecare sed obstat
Cultor, humum fodiens, stercora multa locans.
Sic uult Iudeos Deus extirpare sed obstant
2000
Doctores precibus; dant documenta suis.
Vt terram fodiant, humiles sint; stercora mittant
Ore fatendo malum, quod quasi stercus erat.
Mens humilis fossa est, stercus confessio culpe;
Fructificat sterilis quisque per ista duo.
2005
Sic nunc Iudei steriles, in fine fideles
Existent, humili corde fatendo Deum.
De curua muliere
Annis octo decem mulier curuata per illum
Erigitur qui nos erigit, immo regit.
Hec notat ecclesiam, quam nunc temptatio curuat,
2010
Cui datur in mundi fine salute frui.
Annos octo decem faciunt seni ter, et iste
Per sex etates currere mundus habet;
Et tria tempora sunt nature, legis, et istud
In quo per Christum gratia uera datur.
2015
Per hos ergo dies felix erectio fiet
Ecclesie cum nos tollet ad astra Deus.
De ydropico
Ydropicum Christus sanauit, eosque figurat
Quos nimius carnis fluxus amorque ligat.
De illo qui habuit duos filios
Vir genuit geminos pueros; puer unus Hebreos,
2020
Gentiles alius, uir notat ille Deum.
Cum patre maior agit curas; minor omnia uastat,
A patre discedens, cum meretrice manens:
Sic Iudea prius Domini precepta tenebat
Cum gentes agerent omnia plena malis.
2025
Omnibus exhaustis miser ad patrem redit, orans
Inuenit ueniam pacificumque patrem:
Plebs ita gentilis post idola facta fidelis
Promeruit ueniam propitiumque Deum.
Amissum puerum pater excipit ore sereno;
2030
Occiso uitulo fercula grata parat;
Anulus in digitis datur; artus uestis honorat;
Emittunt modulos organa, plectra lyre.
Oblatus uitulus Christus fuit in cruce passus;
Ecclesiam redimit iste cruore suo.
2035
Anulus iste fidem demonstrat; ueste notatur
Immortalis honor; dat Deus ista suis.
Et licet in fratrem maior liuore grauetur,
Huic tamen arrident gaudia leta patris:
Sic licet inuideant Iudei gentibus, illas
2040
Cantibus angelicis suscipit aula poli.
De uillico iniquitatis
Dispensabat opes uir earum prodigus; eius
Narratur domino quod male tractet eas.
Imperat huic dominus ne dispenset sua; uoluit
Pectore quid faciat, conscius ille mali;
2045
Conuocat ergo uiros domino qui debita debent,
Et paucis scriptis multa relaxat eis;
Prudentem dominum sic decipit ut sibi uictum
Postea lucretur nobilis iste dolus.
Hac de fraude bona seruus laudatur iniquus
2050
A domino; bona fraus laus bona facta fuit.
Si laudes igitur census uenatur iniqui,
Res iuste debent maius habere decus.
De diuite et Lazaro
Semper splendebant cuiusdam diuitis esce,
Et uestes eius purpura, bissus erant.
2055
Lazarus esuriens mendicabat prece micam,
Sed non audiuit mica petita precem.
Diues obit, rapit hunc infernus, traditur igni;
Pauper obit, fruitur pace, quiete, bonis.
Diues Iudeam signat, que floruit olim
2060
Deliciis, opibus, unde superba fuit.
Gentes quas curat confessio signat egenus
Cuius curabat uulnera lingua canum.
Quinque notant fratres Iudeos legis habentes
Quinque libros, nec agunt quod docet illud opus.
De decem leprosis
2065
Lepra decem miseros maculans clamare coegit
Ad Christum; Christi gratia mundat eos.
De tot mundatis actori reddidit unus
Grates; absque Dei laude fuere nouem.
Scismaticos signant leprosi, quos nota praue
2070
Doctrine maculat perfidieque color,
Sed clamore pio cum pulsant astra, relicto
Scismate, mundantur corda salusque datur.
Vnus agit grates credens quod sit Deus unus,
Quod sit baptismus unus, et una fides.
De iudice et uidua
2075
Iudex terrenus erat absque timore superni
Iudicis, elatus, durus, iniquus, atrox;
Et tamen assidue uidue clamantis ad aures
Eius uox intrat subsidiumque tulit.
Improba uox uidue si duras molliit aures,
2080
Vox tua nunc citius utitur aure Dei.
Si sis assiduus et supplex in prece, clames
Intus et exterius, corde uel ore simul.
De Phariseo et publicano
Templa duo subeunt, unus Phariseus et alter
Peccator; fundunt dispare mente preces;
2085
Ille cor inflatum gerit, iste dat in prece fletum;
Clamitat ille tumens, supplicat ille timens.
Iudeos signat Pharisei uita, superbos
Lege sua, scriptis, iusticiisque suis.
Alter declarat gentes, peccata gementes,
2090
Deuotas humili corde piaque fide.
Sed reprimit Deus elatos humilesque coronat,
Illos excludens, hos sociando sibi.
Cecus sedebat secus uiam
Luce noua gaudens cecus residens prope callem
Sunt gentes, fidei que modo lumen habent.
De Zacheo
2095
Hunc, Zachee, notas qui prauos deserit actus,
Cui lignum crucis est gloria, uita salus.
De homine nobili qui abiit in regionem longinquam
Discedens abiit homo nobilis in regionem
Longinquam, cupiens regis honore frui.
Regem celestem uir nobilis ille figurat,
2100
A quo nobilitas constat et omnis honor:
Longinquas abiit huius doctrina per urbes,
Regnet ut in populis et dominetur eis.
Ciues qui regnum spernunt illius Hebreos
Signant, qui nolunt huius habere iugum.
2105
Seruus qui sola mna denas esse lucratus
Dicitur est doctor qui bona uerba serit,
Qui per doctrinam quam Christus contulit illi
Multos adquirit, iussa docendo decem;
Huic dicet Iesus adueniens: "Bone serue fidelis,
2110
Suscipe nunc meritis premia digna tuis."
Hunc bonus insinuat seruus, mnas quinque lucratus,
Quinque libris Moysi qui lucra multa facit.
Seruus iners notat hunc qui commissum sibi donum
Abscondens, torpet et bona nulla parat;
2115
Tollitur huic ideo data gratia, nam piger extat,
Vt quasi detur ei qui facit inde lucrum.
De duobus minutis uidue
Bina minuta manus uidue transfudit in archam;
Omnibus ista duo plus placuere Deo.
Qui semper debet seruari cordis in archa,
2120
Omnia uincit amor fratris amorque Dei.
Hucusque de Luca. Incipit Iohannes de nuptiis
Ecclesiam sponsa, Christum sponsus notat; illic
Conditor in uinum nobile mutat aquam.
Hic primum uini liquor a mensa fuit exul;
Vina Patris Verbum uerba tacendo creat.
2125
Claret in hoc signo legem transisse uetustam
Scripturamque sacram legis adesse noue,
Vel quia de lauacro multorum passio signat
Vt calicem Christi sic patiendo bibant.
Architriclinus Moysen notat ille stupentem
2130
De bonitate meri, de nouitate boni,
Tanquam proclamet: "Plebs Christi sanctior extat
Quam mea, quam traxi de Pharaonis humo."
De muliere Samaritana
Quinque uiris mulier sociata notat synagogam,
Que Moysi libris quinque subacta fuit.
2135
Hauriat ut laticem I esus illam prouocat, istam
Hortatur sacri sumere fontis aquam.
De muliere adultera
Clementi mulier offertur adultera Christo,
Liuor Hebreus eam dum lapidare parat.
Hec mulier notat ecclesiam de gentibus ortam,
2140
Que mechata fuit, idola uana colens,
Quam uoluit zelans Iudea perire, sed ille
Qui fons est uenie cuncta relaxat ei.
De Simone leproso
Simon leprosus plebs est de gentibus; illi
Corporis, huic anime uera medela datur.
2145
Vnguento nar di mulier Christi caput unxit,
Ecclesiam signans, quam bonus implet odor.
Nardus uirtutes, Christi caput est Pater; istum
Virtutes cumulans ungis odore bono.
Quod mulier sparsit unguento mixta fuere
2150
Balsama, que fudit amphora fracta foris.
Si studeas aliis istum miscere liquorem,
Inferius sedem uendicat ille sibi;
Mens humilis signatur in hoc; qui deserit istam
Virtutem nichil est; exulat omne bonum.
De piscina probatica que habet porticus
2155
Infirmos sanans Christum piscina figurat,
Qui mundum sanat et mala nostra lauat.
Porticibus quinque quibus hec piscina uidetur
Cincta libros Moysi quinque notare potest.
Illic plurima plebs nigra, languida, ceca iacebat,
2160
Nam quasi nil sanans lex uetus egra iacet.
Sed dum turbat aquam descendens angelus, egrum
Qui prior accedit motio sanat aque;
Sic ueniente Iesu populus turbatur Hebreus,
Sed nobis miseris nascitur inde salus.
De Lazaro quatriduano
2165
Quem uite reddit celestis gratia, fetens
Lazarus in tumulo quatriduanus erat;
Iste die quarto mortis uite datur, istum
Designans mundum quem malus usus agit.
Prima dies mortis in Adam; transgressio legis
2170
Naturalis adest, inde secunda dies;
Tertia transmisse legis despectio; quarta
Nostre contemptus, dum, pie Christe, uenis,
Quando tuum miseratus opus, lacrimaris et oras,
Clamans: "E tumulo, Lazare, surge foras."
2175
Idcirco uocat hunc ex nomine, "Lazare" clamans,
Ne surgant alii qui remeare uolunt.
De illo qui dextram perdidit aurem
Seruus pontificis cui dextera tollitur auris
Hebrei populi forma typusque fuit.
Aure patens dextra fuit hic dum pronus obedit
2180
Preceptis legis que Deus ante dedit.
Perdidit hanc dum Christus adest, remanente sinistra;
Non audit nisi quod littera sola docet.
Aurem restaurat dextram Saluator in illis
Qui credunt fidei, qui sacra uerba tenent.
De Barrabam latrone
2185
Barrabas latro malus quem Iudei sibi poscunt
Est antichristus quem synagoga colit.
De Herode et Pilato
Concors Herodi fit Christi morte Pilatus;
In Christo populum iungit utrumque fides.
De Symone Cyreneo
Symon qui portat lignum crucis indicat illum
2190
Qui fuit absque Deo, nunc crucis implet opus.
PASSIO DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI
SECVNDVM QVATVOR EVANGELISTAS
Iuxta Matheum Domini sacra passio nostri
Incipit hic; Christus sic ait ergo suis:
"Post biduum Pascha fiet, tradendus iniquis
Filius est hominis cruxque paranda sibi."
2195
Transitus est Pascha, signans quod nuper ab isto
Ad Patrem mundo Christus iturus erat.
Angelus Egypti transiuit sanguine uiso
Plebem, quo postes tinxerat illa suos:
Sic et transimus pro Christi sanguine fuso
2200
De mundi uitiis ad bona summa Dei.
Primo pontificum simul et populi seniores
Ad Caipham properant conciliumque tenent.
Consilium post concilium firmare laborant
Vt capiant, teneant, interimantque Iesum.
2205
Dicebant: "In luce sacra non istud agatur,
Ne fiat populi forte tumultus ibi."
Ne sit seditio non hoc timuere, sed illud
Ne raperetur eis plebe limante Iesus.
De hospicio Simonis leprosi
Simonis hospicio leprosi cum lesus esset
2210
Bethanie, mulier intrat et ungit eum.
Est de marmore uas alabastrum quo preciosum
Vnguentum posuit, unxit et inde caput.
Presens ecce diem scriptura recurrit ad illum
Qui Pasche senos extitit ante dies.
2215
Exstitit ante Simon leprosus, nunc sine lepra
Namque medente Iesu lepra fugata fuit,
Sed remanet signum leprosi nominis illi
Vt Christi uirtus cognita fiat ibi.
Vnxerat illa pedes Christi que nunc capud ungit,
2220
Tunc inmunda, modo munda carensque nota.
Ecclesiam mulier notat; unguentum preciosum
Que Christum laudat est preciosa fides.
Qui credens, Christum docet esse Deum, caput ungit;
Qui credens, hominem predicat esse, pedes.
2225
Huic aliud simile primum Lucas Pharisei
Simonis alterius predicat esse domo.
Discipulos turbat effusio prodiga nardi
Ac indignantes inuida uerba sonant:
"Vt quid perditio nardi tam maxima ? Vendi
2230
Id potuit multo pauperibusque dari."
Pluralem numerum posuit pro simplice: ludas
Solus id exclamat, fur quia prauus erat.
Christus ait: "Quid eam turbatis, que michi seruit ?
Hoc in me mulier est operata bonum.
2235
Semper erunt inopes uobiscum, nec ego semper
Corpore, sed presens sum Deitate tamen.
Ista sepulture causa michi corpus inunxit,
Quod uos iacturam creditis esse grauem;
Nec mirum, si me nardi perfudit odore,
2240
Pro qua fundetur mox meus iste cruor."
Amen dico uobis, ubicumque predicatum fuerit
hoc euangelium, et cetera
Christus in his uerbis uentura notauit, et huius
Laus euangelii splendet ubique modo.
Tunc abiit unus ex discipulis
Procedens Scarioth ad pontifices ait: "Illum
Si uobis tradam, quid michi munus erit?"
2245
Tanquam mancipium uendens, uir auarus ementis
Ponit in arbitrio quid dare querat emens.
Denarios statuunt ter denos; sic memoratur,
Vt quidam dicunt, uenditus esse Ioseph.
Vnguenti dampnum pretio uult ille Magistri
2250
Compensare miser, ad sua dampna celer.
Vox Scarioth sonat hoc memorans mortem, quia semper
In Domini morte mente paratus erat.
Accensus pretio, perquirit tradat ut illum
Iudas Iudeis, agniculumque lupis.
2255
Horam querit ut hunc qui bis senas habet horas
Tradat fraude Diem, de quibus ipse fuit.
Vnde loco quodam Iesus inquit: "Nonne diei
Sunt bis sex hore, quas regit una dies?"
Sunt hodie multi qui Iude crimen abhorrent
2260
Et tamen illud agunt ac imitantur eum;
Nam qui testantur falsum pro munere uerbum,
Veracem tradunt, uera negando, Deum.
Prima die azimorum accesserunt discipuli ad Iesum
Prima dies aderat cum sumunt azima, primo
Qui comedunt agnum uespere more suo.
2265
Discipuli dicunt: "Vbi uis tibi pascha paremus,
Christe Iesu?" Verbum reddidit ille suis:
"Qui uos ostendet, ad quendam dicite: certum
Ecce Magister ait tempus adesse suum.
Vult cum discipulis ut apud te Pascha paretur."
2270
Paret, Christus adest, Pascha paretur ei.
Est alibi scriptum, cenaculum grande paratum
Inueniunt; summam rem loca summa notant.
Spiritus est qui summa docet; quem Spiritus implet,
In summo Christum suscipit ille loco.
2275
Qui sequitur tantum quod littera monstrat in imo
Pascha Redemptori preparat iste loco.
Vespere autem facto discumbebat cum duodecim
discipulis et dixit: unus uestrum me tradet
Discumbens et edens cum discipulis, Dominator
Noster iam facto uespere dixit eis:
"Ex uobis unus me tradet." Vox ea turbat
2280
Discipulos; querunt quis scelus istud agat.
Solis in occasu Sol Iustitie duodenis
Stellis occasum nuntiat ille suum.
"Qui mecum uescetur," ait, tangendo catinum,
"Corporis existet proditor ille mei.
2285
Filius e? Hominis, sicut scriptura fatetur,
Vadit, ut in psalmo uir citharista canit:
'Pacis homo mecum comedens, michi prelia mouit,
Me male supplantans magnificansque dolum.'
Ve tamen huic homini quo tradar; pena sequetur;
2290
Hunc non esse, bonum; non dolor esset ei."
Simpliciter loquitur: "Si non prodisset ad ortum,
Nullum sentiret ille doloris honus."
Hec responsa dedit fur: "Rabbi, numquid ego sum?"
At, "Tu dixisti," reddidit ista Iesus.
2295
Rabbi, non Dominum, uocat, ut tam grande Magistrum
Prodere quam Dominum non putet esse scelus.
Verba notes: "Tu dixisti, sed non ego dixi;
Non est ore meo cognita causa tui."
Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem
Post finem ueteris ad Pascha nouum modo transit,
2300
Consummans typicum Pascha nouansque suum.
In cena panem Iesus accepit, benedixit
Acceptum, fregit discipulisque dedit,
Dicens: "Accipite, gustate fideliter: hoc est
Quippe meum corpus." Panis imago manet.
2305
Accipiens calicem grates egit, dedit illis,
Dicens: "Ex isto quisque liquore bibat;
Iste noui testamenti sanguis meus exstat
Confirmator." Ad hec iungere uerba potes:
"Quem pro peccati uenia manus impia fundet,"
2310
Namque cruor tauri crimina nulla lauat.
Benedixit
Nam Iesus humane nature, quam sibi iunxit,
Summam uirtutem mirificamque dedit.
Fregit
Fregit ut ostendat quod fractio corporis eius
Non sine sponte sua fiet et eius ope.
2315
Proque sacramenti tanti uirtute sacramus,
Ieiunoque Sacrum sumimus ore Cibum.
Accipiens calicem, gratias egit
Grates Christus agit, calicem sumens, ibi monstrans
Vt Dominum laudes quando flagella uides.
Panis confirmat corpus, uinoque fouetur
2320
Sanguis; et in Christo lector utrumque notet.
Mistica sunt que dicimus hic: cum Sanguine
Christi Corpus signari terne per illa duo.
Si sociatur aqua pani, non conficis illum;
Non offers uinum ni societur aqua:
2325
Sic sine Carne Sacra Christi uel Sanguine Sancto
Plebs non sanatur nec sociatur ei.
"Ecce meum Corpus hoc est; Sanguis meus hic est,"
Dum profert, miram uim sacra uerba ferunt.
Verborum uirtus agit ut transumptio fiat;
2330
Panis cum uino fit Caro fitque Cruor.
Dum Dominus profert hec uerba duo sacra, panis
Fit Corpus, uinum Sanguis ad illa duo.
Et uerbis illis tunc uim concessit eandem
Vt sic posteritas uerba per illa sacret.
2335
Hoc genimen uitis uitabo sumere donec
Vobiscum sumam, non uetus, immo nouum:
Donec id in regno Summi Patris absque uetusto
Gustu iocunda cum nouitate bibam.
Vinum quod generat uitis genimen uocat illic
2340
Vitis, et ecce triplex sensus inesse potest.
Vitis Iudee plebs; obseruantia legis
Est genimen; post hec non bibit inde Iesus,
Donec uina sue legis, quam Spiritus implet
Exclusa ueteri cum nouitate bibet.
2345
Hircum mactari lex olim prisca iubebat;
Occidi noua lex sordida facta iubet.
Illic mactabant uitulum qui sacra parabant;
Qui timet hic Dominum corda superba domat.
In sanctis sibi complacitis de lege secunda
2350
Ecce nouum genimen credo bibisse Iesum.
Hic est glosa super Matheum: Vinea uere
Est Domini Sabaoth Israelita domus.
Glosa secunda sonat ut uitis signet Hebreos,
Et genimen uitis denotat illud idem.
2355
Sensus hic est: Non hac faciam de plebe fideles
Donec saluetur omnis Hebrea tribus.
Hoc tibi dicit glosa illa: si autem uitem, et cetera
Tertius est sensus: hominis natura notetur
Vite, duplex genimen cuius inesse scias;
Vt sit mortalis immortalisque sit idem,
2360
Si uellet, poterat Christus utrumque sequi.
Est ergo sensus:
Non ultra moriar, qui nunc calicem bibo mortis,
Donec consurgam sed sine posse mori.
Hoc habes ex glosa illa: vitis est humana, et cetera.
et hymno dicto exierunt in Montem Oliueti
"Vt saturentur, edent inopes Dominumque requirunt
Laudantes," talis dicitur hymnus ibi.
2365
Aut fuit hic hymnus quo teste Iohanne precatur
Pro se, discipulis, ecclesiaque Patrem.
Post ad Oliueti Montem perrexit, ibidem
Plurima discipulis nunciat, ista loquens:
"Pena mei pariet in uestras scandala mentes;
2370
Hac in nocte metu pectora uestra trement;
Sic Zacharie testantur scripta prophete:
Percute pastorem, sparsa recedet ouis."
Petrus reddidit hec: "Et si mors instet et ensis,
Inserpent cordi scandala nulla meo."
2375
"Me, Petre, " Christus ait, "ter in ista nocte negabis
Primo quam galli uox iterata canat."
Primo negat Petrus, gallus canit; ante secundum
Cantum bis Dominum denegat ille suum.
Exponit Marcus quod non alii manifestant;
2380
Incipiunt alii, plenius iste docet.
Trinum deleuit confessio trina reatum
Dum Petrum trino firmat amore Iesus.
Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo
Non est mentitus Petrus hoc uerbo quia uerum
Verbum promissi credidit esse sui.
2385
Gethsemani nomen uallis pinguis sonat; aie
Post montem transit ingrediturque Iesus.
Plena figurarum sunt omnia; discute, lector,
Quid mons ille notet, uilla quid illa uelit:
Orat monte Iesus, ostendens ut cor in altis
2390
Defigas quando fundis ab ore preces;
Orat et in ualle pingui, monstrans ut et intus
Sit tua mens humilis, stillet amoris adeps.
Ad mortem properat uel Gethsemani Iesus intrat,
Se reddens humilem nosque potenter amans.
2395
Discipulisque suis preceptum tradidit istud:
"Hoc residete loco nunc," quasi dicat eis,
"Tam firmi sitis animo quam corpore donec
Oraturus eam nec procul inde tamen.
Vos simul oretis ne uos temptatio uincat,
2400
Ne fragilis frangat fortia corda caro."
Assumens igitur Petrum simul et Zebedei
Natos, tristari cepit et inquit eis:
Tristis est anima mea usque ad mortem
"Ecce meam turbat animam multus dolor usque
Ad mortem." Deitas non loquitur sed homo.
2405
Tristis erat pro discipulis quos ipse uidebat
Lapsuros uerbis et titubare fide.
"Vsque" potest exclusiuum dici, quasi donec
Morte sua saluet seque suosque, dolet;
Aut inclusiuum, donec redeant titubantes
2410
Post eius mortem corde fatendo fidem.
Progressusque parum, quantum iacitur lapis unus,
In faciem pronus concidit ille suam,
Ad Patrem clamans, orans: "A me, Pater Abba,
Si fieri possit, transeat iste calix;
2415
Transeat iste dolor mortis; uerumtamen istud
Quod uolo non fiat; perfice uelle tuum."
Quod pater est abba, linguam sapit istud hebream;
Lingua sonat greca, lingua latina pater;
In quo monstratur quod gentibus omnibus unus
2420
Imperet, et solus singula regna regat.
Venit et inuenit pressos torpore soporis
Discipulos, Petro uerba priora loquens;
Nam quia pre cunctis presumens extitit, illum
Arguit ipse prius, corda superba premens:
2425
"Non poteras unam mecum uigilare per horam ?
Cur tua depressit lumina sompnus iners ?
Ne uos temptator premat, orantes uigilate;
Spiritus est promptus, sed nimis egra caro."
Rursus et orat idem, fit sudor sanguinis, astat
2430
Angelus huic, orat tertio Christus idem.
Tunc Iesus orauit ut uiuens supplicet omnis
Corde Patri, Nato, Spirituique Deo
Vt de preterito nos ac presente reatu
Venturoque malo liberet ille pius.
2435
Post ad discipulos, "Dormite, quiescite, " dixit;
Clauserunt oculos ergo sopore breui.
Tunc illis iterum, "Iam surgite," dixit, "eamus;
Accedit, properat traditor ecce mei."
Vix ea dixit, adest ludas direque cohortes
2440
Armate gladio, fuste sequuntur eum;
Quas et pontifices, quas et populi seniores
Miserunt ut eant arripiantque Iesum.
His dederat signum fur ut raperetur ab eis
Ille uir os cuius tangeret ore suo.
2445
Accedens propius, dedit oscula ficta
Magistro; Cui Saluator ait: "Ad quid, amice, uenis ?"
Cumque Iesus dixisset eis, "Quem queritis ? Adsum,
Sum Iesus, " exhorrent et cecidere retro.
Post uinctum tenuere Iesum, Petrus amputat aurem
2450
Malcho, sanat eum nostra medela, Iesus.
Iudeos notat hic qui dextram perdidit aurem;
Spiritus est auris dextra, sinistra caro;
Nam moriente Iesu, recte non audit Hebreus;
Quam bibit auditu, littera sola placet.
2455
Petro Christus ait: "Cuius manus accipit ensem,
Ense peribit homo, pena sequetur eum.
Nonne rogando Patrem plus quam bis sex legiones
Angelicas faciam sponte uenire michi?
Vobis non egeo, legiones cui duodene
2460
Angelice parent auxiliumque parant."
Intellectus adhuc alius monstratur in istis:
Humanum numerus hic notat omne genus,
Prelia facturum cum Romano duce contra
Nequam Iudeos tempore, Tite, tuo.
2465
Christus ait turbis: "Cum fustibus, ensibus ad me,
Tanquam fur essem, uos properasse scio.
Sepe sedens templo docui nec me tenuistis,
Nunc teneor, ducor ad sacra sicut ouis."
Discipuli fugiunt; Iesus est deductus ad Annam
2470
Primum, post Caipham, qui socer
Eius erat. Anne quippe domus si pretermissa fuisset,
Que uicina fuit, dedecus esset eis.
Inde sequens iuuenis florens etate, relicta
Qua uestitus erat sindone, nudus abit.
2475
Hunc quidam Iacobum tradunt, aliique Iohannem.
Ex isto dictum certius esse potest:
Retro Petrus sequitur gressu nutante; Iohannes
Intra pontificis atria duxit eum;
Quem tangens oculis, ancillula garrula, seruans
2480
Ostia, de sociis hunc ait esse Iesu.
Istud ei Petrus responsum reddidit: "Illum
Non noui; quid ais nescio; falsa sonas."
Ignis erat; stabat Petrus hic; aliquod sibi uerbum
Exponi presul querit ab ore Iesu.
2485
Intulit ista Iesus: "Hec presul querat ab illis,
Auribus hauserunt qui mea uerba suis." Vnus ait:
"Sic pontifici responsa dedisti?"
Maxillamque Iesu tangit, aitque Iesus:
"Quid me cedis," ait, "uerum, non falsa, locutum?
2490
Sermonem punit ultio nulla bonum."
Maxillam Iesus huic offert aliam ferienti;
Se dare promptus erat si uideatur opus.
Anne precepto Iesus hec post uerba ligatus
Mittitur ad Caipham ludibrioque datur.
2495
Stabat ad igniculum Petrus; hunc ancillula cernit
Altera, de sociis indicat esse Iesu.
Astantes dicunt: "Te lingua probat Galileum;
Seruus es illius, qui Galileus erat."
Hic iurando negat; tamen hanc Petrus ante loquelam
2500
Exierat; dederat gallus ab ore sonum.
Et quasi post horam Malchi cognatus in horto
Se uidisse refert hunc pariterque Iesum.
Iurat, periurat, negat, affirmatque quod illum
Petrus non norat, nec sibi notus erat.
2505
Dum Petrus iurat, dum sic iuratio durat,
More suo galli cantus ab ore sonat.
Prodit ab ore Petri, prodit de gutture galli,
Vox iurando negans, uox resonando canens.
Vox resonando canens prodit de gutture galli;
2510
Vox iurando negans prodit ab ore Petri.
Respexit Petrum Iesus et Petrus fleuit amare
Propter eum quem scit semper amare dolens.
Anne sub tecto ter facta negatio cepit;
Finis apud Caipham, teste Iohanne, fuit.
2515
Annam pretereunt alii; sic ergo uidetur
Petrus apud Caipham ter reus esse mali.
Augustinus ait, totum uidit domus Anne;
Que post dicuntur sunt reserata prius.
Sententia Bede et Ieronimi
Velle suum produnt duo, Beda, Ieronimus, illic
2520
Sub tecto Caiphe quod negat esse Iesum.
Ad Caipham multi coeunt scribe, Pharisei;
De uerace Iesu plurima falsa serunt.
Dixit ei Caiphas: "Per uiuum, per benedictum
Te coniuro Deum, te michi uera loqui;
2525
Si tu sis Christus summi Dei benedicti
Filius electus, dic michi, pande michi."
Respondit: Tu dixisti; sed credere uerbo
Sunt pigra ueraci pectora uestra nimis.
Cum uirtute Dei ueniens in nubibus altis,
2530
Amodo Christus Homo cuique uidendus erit."
Veste sacerdotum princeps scissa fremit, istud
Verbum dedignans corde uel aure pati:
"Blasphemauit, " ait. "Quid uobis inde uidetur?"
Dixerunt, "Mortis est reus iste Deus."
2535
Conspuitur, trahitur, adducitur, inde Pilato
Traditur ut iudex iudicet eius opus.
Argentum referens, ludas tristatur et inquit:
"Sentio me iusti sanguinis esse reum."
Respondere, "Quid hoc ad nos? Tu uideris!" Hoc est:
2540
"Vidisti quid tu feceris ore dolo."
Vel alia sententia
Vel: "Tu de Domino grauiter peccasse uidebis,
Tormentis grauibus cum mala facta lues.
Ad nos acceptum pretium quid pertinet? Illud
Respuimus; tu fac inde quod ipse cupis."
2545
Proicit in templo pretium, laqueum sibi nectit
Peccati laqueo qui laqueatus erat.
Vt se declaret celo terreque perosum,
Aere suspendit se crepuitque cadens.
Sanguineum pretium prohibent in corbanam esse
2550
Mittendum scribe sanguineique uiri.
Hinc agrum figuli mercantur ut hic peregrinus
Quisque sepulture possit honore frui.
In nequam factis misteria magna coruscant;
Est figulus mundi Conditor astra creans,
2555
Ex solo formare luto qui uas in honorem
Ac in despectum uas fabricare potest.
Est ager hic mundus; qui Christi sanguinis emptus
Est pretio, iustus uir sepelitur ibi,
Qui licet in mundo sit, adhuc tamen est peregrinus;
2560
Cum moritur Christo, consepelitur ei.
Hic ager Acheldemach sermone uocatur hebreo;
Hoc est, sanguineus iste uocatur ager.
Tunc fuit impletus predictus per Ieremiam
Sermo de pretio quo fuit emptus ager.
Scriptor errauit qui posuit Ieremiam pro Zachariam
2565
Errauit scriptor qui dixit "per Ieremiam,"
Nam Zacharias ista locutus erat.
Qui stabat iudex hominum, lesus ante tribunal
Vilis et indigni iudicis ecce stetit.
Exiit ad turbas hinc preses, querit ab illis
2570
De quibus accusent impediantque Iesum.
Hic prolata duplex fuit accusatio; testes
Accusare mali non timuere bonum;
Accusant quod se regem facit hic, et honori
Cesareo prohibet iste tributa dari.
2575
Falsa loqui iudex scit eos de Cesare, nempe
Que sunt Cesaris huic dixerit ille dari;
Sic ait ergo Iesu: "Si rex sis gentis Hebree,
Dicito." "Tu dicis: " intulit ista Iesus:
"Non est uile meum regnum; non contrahit ortum
2580
De mundo regni splendor honorque meus;
Si meus hinc esset honor, ut non traderer hosti
Certassent fratres discipulique mei.
In mundo ueni, testarer ut omnibus illud
Quod uerum constat esse uel absque dolo."
2585
Exiit ad populum post ista Pilatus et inquit:
"Huius in ore uiri mentio nulla mali."
Clamabant: "Populos et turbas a Galilea
Incipiens uerbis commouet iste suis."
Accipiens preses quod homo Iesus est Galileus,
2590
Fit memor Herodis, pectore multa rotat.
Mittit ad Herodem Christum, qui uenerat illo
Tempore Ierusalem tactus amore loti,
Vt presens dominus Galilee soluat, honoret,
Vel condempnet eum qui Galileus erat.
2595
Herodi gratum res reddidit ista Pilatum,
Ac odii primi causa sepulta fuit.
Herodes ab eo fieri miracula sperans
Gaudet et inquirit multa, sed ille tacet.
Et cum nulla sibi reddi responsa uideret,
2600
Non sane mentis credidit esse Deum,
Quem spernens, passum ludibria multa, Pilato
Alba fulgentem ueste remittit eum.
Inde Pilatus ait ad Iudeos quia nullam
Cernebat causam mortis inesse Iesu,
2605
Ipse uel Herodes nil inuenit nece dignum,
Ergo flagellatum soluere poscit eum.
Turbine turba fremens exclamat: "Tolle malignum;
In truce fige reum; se facit esse Deum."
Tertia post binas hec accusatio facta
2610
Presidis inpugnat cor generatque metum;
Ingressusque Iesum monet ista uoce: "Quis es tu?"
Nullum querenti reddidit ille sonum.
Cui preses: "Michi non loqueris ? Mea nonne potestas
Te seruare ualet figere siue truci?"
2615
Cui Iesus hec: "In te regnaret nulla potestas
Si data non esset desuper illa tibi.
Illum preterea qui me tibi tradidit astu,
Fastu, fraude, scelus maius habere scias."
Namque potestatis quia maioris timor urget
2620
Hunc quam Iudeos, edidit ista Iesus.
Parcere uult igitur preses, sed clamor Hebreus,
"Si dimittis," ait, "Cesaris hostis eris;
Quisquis se regis insignit nomine fuscat
Regalem titulum Cesareumque decus."
2625
Ex uinctis unum Paschali luce Pilatus
Immunem populo, plebe petente, dabat;
Sed solui Baraban, non Christum, poscit Hebreus,
Qui fur extiterat sanguineusque manu;
Qui causa scelerum dampnatus carcere morti
2630
Eripitur; morti Vita Beata datur.
Presidis uxor ait: "Cum iusto quid tibi, preses ?
Propter eum sompnis plurima passa fui."
"Tolle reum, tolle; crucifige reum, crucifige !"
Exclamant turbe; clamor ubique sonat.
2635
Ergo uidens iudex strepitum consurgere, uerba
Nil sua posse, manus lauit et istud ait:
"Vobis apparet nullumque latet quod ab huius
Permaneam iusti sanguine mundus ego."
Respondent quod sit super ipsos et super horum
2640
Heredes eius sanguis, et omne malum;
Tanquam dicatur: eius uindicta cruoris
Sit supra patres progeniemque patrum.
Post populi uoces, post horrida uerba, flagellis
Cesum Iudeis tradidit ille Iesum.
2645
Cui Iesus innexus fuit, illa beata columpna
Sanguinis ipsius signa reseruat adhuc.
Mox Iesus exuitur, clamis huic circumdatur, illam
Ornat coccineus purpureusue color.
Purpura demonstrat regem; diadema dederunt
2650
Spine; pro sceptro munit arundo manum.
Illuduntque Iesum flectendo genu, caput eius
Tangunt, dicentes: "Rex bone noster, aue."
Et licet hoc gentilis agat, tamen istud Hebreum
Dampnat, qui tanti criminis auctor erat.
2655
Hac ratione genu pro gente uetaris Hebrea
Flectere sollempnes cum facit ara preces.
Post mala tot, tanta, nuper data tollitur illi
Purpura; contegitur ueste priore sua.
Fert onus ipse crucis, signum celestis honoris;
2660
Nos onus hoc onere purgat, honore beat.
Inueniunt hominem cui Simon nomen, et illum
Retro crucem cogunt ferre, preire Iesum.
Filia Ierusalem flet eum; Iesus inquit ad illam
Vt pro se fleret progenieque sua.
2665
Monstrat in his uerbis urbis populique ruinam
Flendam, que Titi tempore facta fuit.
Inque locum ueniunt cuius Caluaria nomen
Latronesque duo, qui comitantur eum.
Dicitur os capitis hominis Caluaria; sepe
2670
Decollabat ibi iudicis ira reos;
Et quia multa locum capitum sunt ossa per illum
Sparsa, locus tale nomen adeptus erat.
Quod patriarche tumulati sunt in loco illo cum uxoribus suis
Hic tumulatus Adam cum coniuge, dicitur Eua;
Hic Abraham positus Saraque sponsa fuit.
2675
Hic Isaac cum Rebecca positus perhibetur;
Cum Lia Iacob est tumulatus ibi.
In illa hora qua Adam peccauit crucifixus est Iesus
Qua peccauit Adam, Iesus est crucifixus in hora,
Qui supra lignum crimina nostra tulit.
Dum crucifigit eum gens dira, Patrem Iesus orat:
2680
"Parce, Pater ! Nescit impia plebs quid agat."
Excepta tunica, partes de uestibus eius
Quatuor efficiunt qui mala tanta mouent.
Contextam tunicam per totum desuper illi
Scindere non poterant sed data sorte fuit.
2685
Hic fuit impletus sanctus pueri cythariste
Sermo: "Meam uestem sorte dedere sibi."
Lingua quidem per quam titulum scripsisse Pilatus
Dicitur, hebrea, greca, latina fuit.
"Iudeorum Rex Nazarenus Iesus," iste
2690
Est titulus; partes ordine uerte retro.
Mutari titulum rogat hostis, aitque Pilatus:
"Quod scripsi, scripsi; fortiter ista manent."
Palma, cupressus, cedrus, oliva fuisse feruntur
Illic, sed crucis est sola figura tau.
2695
Quod Christi regnum firmum manet et sine motu,
Non mutata super dictio scripta notat.
Blasphemabat eum plebs: "Vah! qui destruis edem
Templi, perque dies tres facis esse nouum."
Scribe clamabant: "Aliis dabat iste salutem;
2700
Se saluare nequit nec bonus esse sibi.
De cruce descendat; credemus ei patienti."
Horum clamores preterit aure Iesus.
Ecce Sathan cernens fractum sibi robur, agebat
Vt se deponat de cruce Christus homo.
2705
Supra brachiolum crucis ecce Sathan stetit, ullam
Si queat in Christi carne notare notam.
De duobus latronibus quorum unus meruit ueniam, alter penam
Vnus latronum Christum flexit, prece clamans:
"Dum uenis in regno, Christe, memento mei."
Cui Iesus inquit: "Eris hodie simul in paradiso
2710
Mecum." Christus ubi, fit paradisus ibi.
Non de terreno, non de celi paradiso
Hoc ait; ipse Iesus ut paradisus erat.
Alter blasphemans, aditum uenie sibi clausit;
Gaudia primus habet, tristia latro sequens.
2715
Latro bonus signat gentilem, prauus Hebreum;
Iste fidem sequitur, respuit ille fidem.
Virgo Maria parens, Cleopheque Maria, Iohannes,
Femina peccatrix stant prope ligna crucis.
Inquit discipulo de matre Iesus: "Tua mater
2720
Hec erit." Ad matrem: "Filius ecce tuus."
Ex tunc uirgineo uirgo seruiuit honori,
Sed non deseruit hanc sacer ille chorus.
A sexta tenebre mundum sparguntur in omnem
Durantes donec nona sit hora fere.
2725
Factam non dicat eclipsim quilibet; isti
Obuius occurrit temporis ordo rei.
Doctor Athenarum dixit Dionysius isto
Tempore: "Nature sustinet ecce deus."
Hinc statuunt aram titulumque locant super illam:
2730
"Ara sit ignoto facta dicata deo."
Scripsit Origenes quod non tenebrosa fuerunt
Omnia, sed mundi pars tenebrosa fuit.
Sicut in Egypto tribus est nox facta diebus
In Gersem nec eam sentit Hebrea tribus,
2735
Manserunt tenebre tribus horis sic super omnem
Iudeam, reliquis luce nitente locis.
Et circa nonam Iesus exclamauit "Hely " bis,
"Lamazabathani." Discute uerba Iesu:
Lamazabathani sonat hoc: "A me quid abisti?"
2740
Hel uox ista sonat "O Deus," yque "meus."
Hic humana caro loquitur que passa dolorem
Sustinuit, Deitas non ibi passa fuit.
Quidam Romani, quos lingua latebat hebrea,
Dicunt: "Helye postulat iste manum;
2745
Cernite si ueniat uir in aere raptus ut illum
De cruce deponat auxiliumque ferat."
Inde Iesus querens nostram sitiensque salutem,
Protulit hec: "Sitio." Quam pretiosa sitis !
Non sitiebat aquam, non uini quemlibet haustum,
2750
Sed solas animas - hec sitis eius erat.
Vir quidam nequam, malus, hispidus implet aceto,
Imponens calamo uas ysopoque ligans,
Porrigiturque Iesu sapiens hic potus acetum,
Fel, mirram; tribus his potus amarus erat.
2755
Hebree gentis mentem uas signat aceti,
Que distorta uelut spongia torta fuit.
Scripturam signat calamus, que dicit:
"Acetum Porrexere mee felque dedere siti."
Que pectus sanat, ysopus, breuis herba, figurat
2760
Pro nobis humilem saluificumque Iesum.
Cumque Iesus potum libasset, leniter inquit:
"Est consummatum." Quidne? Salutis opus.
Et clamans dixit: "Animam, que carne tenetur,
Commendo manibus, O Pater alme, tuis."
2765
Ac iterum clamans expirat, et intima uelans
In partes uelum scinditur ecce duas.
Exterius uelum ruptum quidam sapientes
Esse uolunt, in quo mistica forma fuit;
Rumpitur exterius quia nunc ex parte uidemus,
2770
Nondum perfecte sed speculando foris.
Interius uelum rumpetur nam sine nube
Predare nobis res erit ista patens.
Terra tremit, petre scinduntur, aperta sepulcra
Ad uitam reddunt corpora multa patrum;
2775
Attamen ante Iesum surgentem nemo resurgit;
Apparent multis post comitando Iesum
Cumque Iesu celos penetrant; ueros ita testes
Illos quorundam scripta probare uolunt.
Affirmant alii quod mors iteratur eorum
2780
Et reditum faciunt ad monumenta suum.
Terra tremit, signans quod Christi passio multos
Terrenos mutat ethereosque facit.
Petre scinduntur quia quedam pars synagoge,
Dura prius, mollis postea facta fuit.
2785
Vt Christi testes surgant, monumenta patescunt,
Vel quia lex nobis est patefacta uetus.
Angelice uoces sonuisse feruntur in ipso
Aere: "Cedamus, hunc fugiendo locum."
Visis centurio signis eiusque sodales
2790
Clamant: "Est uere Filius iste Dei!"
Porro Maria prius peccans, Iacobique Maria,
Que Matris Domini dicitur esse soror,
Ipsa Ioseph mater et natorum Zebedei
Mater, cum gemitu flendo morantur ibi.
2795
Ne cruce pendentes remanerent luce quietis,
Presidis assensu uenit iniqua cohors,
Et quia uiuebant, fregerunt crura duorum;
Os iam defuncti non tetigere Iesu:
"Os non comminuent ex illo; " sed tamen illi
2800
Tunc aperit dextrum militis hasta latus.
Dicitur hac hora patefacta superna fuisse
Ianua, costa Iesu qua patefacta fuit.
Costa forata fluit laticem cum sanguine; mundum
Immundum mundat fusus uterque liquor.
2805
Longinus facto caligat uulnere; sanguis
Admotus fronti lumina reddit ei.
Cum sero fieret, Ioseph, decurio diues,
Ciuis de Ramatha, iustus, honestus, adest,
De quo conscriptum psalmum dixere "Beatus
2810
Vir qui non abiit" queque sequuntur ibi.
Non hic consilio consensit plebis Hebree,
Nolens prauorum uerba maligna sequi.
Clam Christi seruus fuit hic; a preside corpus
Postulat ergo Iesu; precipit ille dari.
2815
Prebet opem Nichodemus ei, qui tempore noctis
Venerat ad Christum corde tenendo fidem.
Attulit hic centum libras aloes; simul isti
De cruce deponunt membra beata Iesu.
Hi mundum corpus inuoluunt sindone munda
2820
Inque petra tumulant qui petra nostra fuit.
Peccatrix mulier aderat pariterque Maria
Altera; suspirant, prospiciuntque locum;
Inde reuertentes unguenta parant, operantur
Ante diem Sabbati dum licet illud agi.
2825
Postque Parasceuen lux que sequitur Phariseos
Colligit et scribas; teque, Pilate, petunt,
Cui dicunt dixisse lesum quod morte subacta,
Post tres ad uitam surgeret ille dies.
Ergo iubet preses seruari septa sepulcri
2830
Ne furentur eum surripiantque sui
Et dicant plebi: "Viuit de morte resurgens,"
Et primo peior ultimus error erit.
"Sicut scitis, " ait, "custodes ponite." Parent,
Custodesque parant instituuntque loco.
Quomodo debet intelligi "uespere Sabbati"
2835
Vespere, quod legitur pro ualde mane, ferentes
Vnguentum ueniunt ad loca sancta due.
Vespere caligo fit, seu lucescere dicit
Pro claro festo, mystica uerba loquens.
Est hucusque dies dictus precedere noctem,
2840
Sed tunc mutatus temporis ordo fuit.
Nox qua surrexit Iesus est adiuncta diei
Quo se demonstrans fudit in orbe iubar.
Ante sequebatur nox iure diem quia lucem
Primus homo linquens, in tenebrosa ruit;
2845
Nuncque dies noctem sequitur quia gloria Christi
Ad uitam uelut a morte reduxit eum.
Terra mouetur, adest descendens angelus, astat,
Accedit, lapidem uoluit ibique sedet,
Non egressuro pandens aditum sed ut eius
2850
Egressum factum pandat opusque sacrum.
Angelicus fuit aspectus quasi fulguris horror
Horribilis; quasi nix candida uestis erat.
Blanditur candor niuis; est in fulgure terror;
Blandus erat iustis uultus atroxque reis.
2855
Christus enim potuit clauso prodire sepulcro,
Quem mundo matris ianua clausa dedit.
Custodes tremuere metu pro fulgure uultus
Angelici; durus ecce fit iste malis.
Sic in feminea sonat angelus aure: "Timorem
2860
Pellite uos; " blandus ecce fit ille bonis.
"Vos, quibus est licitum diuina uidere, sciatis
Surrexisse Iesum, qui crucifixus erat.
Surrexit, uiuit, non est hic," ut quasi dicat:
"Non est hic carne sed Deitate tamen."
2865
"Dicite discipulis quod eos Iesus in Galileam
Preuenit, ut nere se manifestet eis."
His dictis abeunt, quibus occurrit Iesus, illis
Dixit, "Auete; " pedes he tenuere Iesu.
Quas Iesus alloquitur: "Nolite timere, sed ite,
2870
Currite, narrate fratribus ista meis,
Vt surgant et eant, festinent in Galileam;
Declarabor eis et manifestus ero."
Post ueniunt quidam custodum, uisa patenter
Ceperunt scribis principibusque loqui.
2875
Concilium cogunt et consilium; simul illos
Corrumpunt uerbis muneribusque datis
Vt dicant plebi: "Dum nos sopor aggrauat, adsunt
Discipuli, tollunt suscipiuntque Iesum."
Sumpto custodes peruertunt munere uerum.
2880
Hoc apud Hebreos permanet usque modo.
Quinque fuit uicibus in sacra luce Redemptor
Notus, qui pro te uulnera quinque tulit;
Totque fuit uicibus aliis post ipse diebus
Cognitus, ut nobis pagina sacra refert.
2885
Inque locum ueniunt ubi constituit Iesus illis
Discipuli; notum se facit esse decem,
Namque Thomas solus aberat; post otto diebus
Impletis monstrat uulnera quinque Thome.
Discipulos post alloquitur: "Michi cuncta potestas
2890
Est data, terrigenas celicolasque regens."
Hoc de carne sua dicit, non de Deitate,
Qui Patri consors consimilisque manet.
"Ergo precipio uobis, gentes ut in omnes
Eloquiis uestris hec mea uerba pluant,
2895
Vt baptizetur in nomine Patris et eius
Prolis et amborum Pneumatis omnis homo;
Doctrineque mee doceatis iussa; manebo
Vobiscum donec uita sit ista manens."
Hic loquitur de fine Iesus, libroque Matheus
2900
Dat finem, Petrus finit et ipse suum.