Petrus de Riga oratio

Reference basis text: PL 212, 42


Me simul in serie qui libri abrupta redegi,

      Nec comes, at servus hic tibi, Petre, fui.

Sed quis sim taceo, volo namque latere, minusque

      Mundi, plus oculis cognitus esse Dei.

5

Novit enim Dominus ob publica commoda fratrum

      Quis super hoc motus, qualia vota tuli.

Cumque sit illud opus quod nonnisi caelitus hausit

      Mens tua, divinum turba beata canet.

Fratribus hoc factum pro commoditate legendi.

10

      Si qua tua est merces in regione poli,

Me quoque munificet propter suppleta libelli,

      Portio perpetui quantulacumque boni.

Et tu, lector, habe partem precis huius utrique.

      Si nostrum cupias idque preceris agi,

15

Dicito: 'Fiat'; ego respondeo: 'Sic cupientem

      Te quoque contingat hac prece posse frui.'