1
Felix Gallia, fortibus trophaeis,
Vbertate soli, virum nitore,
Regni nomine purpurata magno
Romanae soror urbis atque consors.
2
Haec, inquam, melius dicata Christi
Signis, illita martyrum cruore,
Excellentius has togas frequentat,
Quas non impius inquietat hostis.
3
Thesauros Rhodani quidem fluento
Vallatos colit Alpibus sub ipsis,
Sed non sola tenet decus sacratum,
Quod toto liquet eminere mundo.
4
Magni Mauritium loquor rigoris,
Cum quo Candidus Exsuperiusque,
Armorum comitis fidem secuti,
Iuverunt ducis optimi calorem.
5
Thebaeae legio beata gentis,
His concredita lege militari,
Veri militiam secuta regis
Vexillo crucis impetivit hostem.
6
Nullas sontibus intulere caedes,
Quin ipsi gladiis deo immolati,
Quam terris Orientis imbiberunt
Castris occiduis fidem recludunt.
7
Auget crimina saevus imperator,
Quem nec carmine nominare dignum,
Dum sanctos iubet idolis litare
Nolentesque necem subire mandat.
8
Dux primus sotios simul coactos
Hortatur stabilem tenere mentem:
"Nullus deficiat timore, nemo
Perturbetur", ait, "deum sequamur.
9
Armis iam satis hactenus caducis
Hostes stravimus aemulante dextra,
Nunc virtute animi domandus hostis
Maior, maior enim corona restat.
10
Nec dilata diu fatigat ergo
Merces stemmatis, ecce laurearum
Pugnantes hodie trophaea vosmet,
Si vincatis, apud deum manebunt".
11
Perstant intrepidi, loquuntur ore
Vno: "Praecipe, Caesar, expeditos
Pro tutamine publicisque rebus
Depugnare viros, oboediemus.
12
At si forte deo cupis relicto
Nos servire tuis, profane, divis,
Te contemnimus et severitatis
Temptamenta tuae minasque viles.
13
Iam nunc rumpe moras, abi satelles,
Haec conamina nuntia tyranno,
Exurat, perimat licet necetque
Limpha fluminis, aut secet lapillis".
14
Stant inflexibiles, manentque fixi,
Non dant liba diis genuve ponunt,
Rex et conditor est quibus per aevum
Christus, vivere commorique lucrum.
15
Haec postquam ferus impiusque lictor
Crudeli domino relata perfert,
Commotum scelus ardet in cruentis
Statim pectoribus magisque fotum.
16
"Hanc", inquit, "gravibus notam querelis
Mecum vix tulerim, quod ordo nostri
Tales officii remandat ausus,
Exemplum dabo iam per hos futuris.
17
Miles perge, neca viros protervos,
Et primo decimum recide quemque:
Sic saltim mea iussa pertimescent".
His actis calor invenitur idem.
18
Instaurat reus integratque caedem,
In totumque movet gregem machaeram,
Certat se pia praevenire turba,
Serum quisque sibi putat, quod instat.
19
Caeduntur gladiis, replentur ipsae
Valles corporibus, fluuntque rivi
Sacri sanguinis, ipse per cruorem
Sanctorum Rhodanus sacratus exit.
20
Hinc iam nobilior, suoque maior
Excursu, mare cum decore magnum
Maiori petit, omne Galliarum
Regnum de nece martyrum coronans.
21
O quam nobilis unda, quae beatas
Solvens exequias, lavare plagas
Et secum meruit sacrata ferre
Et se corpora possidere circa.
22
Quae pridem leve nomen indicabant
Felicis loca iam placent Agauni,
Angustos aditus refulget inter
Quod miratur amans quadratus orbis.
23
Postquam carnifices scelus peractum
Clauserunt, epulis dedere sese,
Inter funera pro dolore luctus
Ausi laetitiam sequi iocosam.
24
Ad convivia mente saniori
Pervenit stupidis senex medullis:
"Victor cur geris", inquiens, "maligna
Miles gaudia, stragis in cruore"?
25
"Iussit providus imperator", aiunt,
"Omnem militiam deos colendo
Complacare sibi, quod haec rebellis
Nolens turba luit furore poenas".
26
Suspirans senior, "Quid", inquit, "istam
Aetatis seriem miser peregi?
Quam vellem, optio si daretur, inter
Hos finire pios gravem senectam".
27
Dicentem rapiunt, senem trucidant,
Fit martyr sotiusque candidati
Coetus, et quibus ante concupivit
Iungi, protinus additur maniplis.
28
O summis pia laudibus colenda
Sanctorum legio, cruore lota,
Quam perfectior omnibus figuris,
Hoc senarius ordinat decore.
29
Nam sex milia sexiesque centum,
Seni tum decies semelque seni,
Dicuntur numero fuisse pleno;
Nil sanctos melius potest decere.
30
Tanto munere gaudeamus omnes
Qui caeli super astra nos patronos
Tot confidimus inclitos habere,
Quorum oratio quod petit meretur.
31
His si servitium fidele cures,
O Chonrade, pater mihi colende,
Totis viribus exhibere, iugis
Te per grandia facta pax sequetur.
32
Nam quamvis miser atque criminosus
Sim, credo tamen hoc labore parvo
Sanctorum meritis diu petitam
Strabonem veniam a deo mereri.
33
Sanctae gloria magna trinitati
Sit per saecula cuncta, laus, potestas,
Virtus una, salus perennis, ipsa
Semper nos prece martyrum coronet.