Aegidius Parisiensis Karolinus 3

Reference basis text: M. L. Colker, 1973

Other sections


Tenor

Fedus in imperio pueri cum matre solutum

Tercius exequitur Karolumque insignia Rome

Gessisse imperii Papa tradente Leone,

Bawariis quam magnifice se gessit adaptat,

5

Describit terras quas subdidit, obsequiosos

Commemorat reges, alia et magnalia narrat,

In quibus extollit mores, commendat amorem

Principis, adiungit que circa dogmata curam

Natorum gereret, et agit de matre sepulta,

10

Quam circa diuina libens, quam examine prompti

Iudicii dirimens causas fuit, atque ita regem

Tradit in his animum gessisse per omnia fortem.

C quater et semel X positam quater I repetitam

Versiculis ponit distinctio tercia summam.

 

Fictilis interea uasis compage soluta,

Carcere corporeo cognatis redditus astris,

Ille, olim qui propter opem contra Itala regna

Petrum legarat, Adrianus papa peregit

5

Extremos in pace dies, meritique probati

Clerus apostolica prefecit sede Leonem.

Cui si in sublimi constaret adorsio rerum,

Ad sacrum fuerat facilis fortuna cacumen,

Sed non blanda satis nec ad omnem prospera casum.

10

Sic in mundanis absque omni turbine rebus

Nec mera leticia est nec leta omnino uoluptas,

Pax ubi nulla rata est, ubi gloria nulla quieta,

Et nullus securus honos expertus in alto.

Hoc Leo conscensu est, qui tutior ima tenebat.

15

Hunc, in equo cum iam pompam ducendo sederet,

Appetiit manuum uiolenta iniectio tractum

Nequiter et sacra de maiestate reuulsum.

Quem predefuncti pape excecare parentes

Excito contra seducte turbine plebis

20

Presumpsere, nec ex oculis ablata lucerna est.

Prorsus adhuc speculans, postquam cruciatibus ille

Euadit, fugit ad Karolum, quo uindice facti

Sede reformatur tranquillaque tempora complet.

At bene promerito condigna rependere regi

25

Idem Romanus ut posset presul, in ipsis

Efficiens habita est et sumpta occasio rebus,

Nam per idem tempus Romani nomine regni

Filius Hyrenes uidue commune parenti

Grecorum moderamen habens regnarat in urbe

30

Que Rome titulum gerit inuidiosa secunde.

Federibus sociis aliquanto tempore tanti

Imperii regimen ambo tenuere quiete,

Et placide spacio conregnauere decenni.

Demum non equis animis et federe rupto

35

Inter eos, amens genitricem in uincula misit

Filius et regni tenuit moderamina solus.

Illa diu detenta, dato custodibus auro,

Euasit, captumque tenens in carcere natum,

Imperii dominam lustrum se gessit in unum.

40

Ille modo matris et adorsa callidus arte

Blandiciis donis partim et terrore fauorem

Custodum sibi concilians, e carcere fecit

Liber ut exiret, amissaque iura recepit.

Quem rursus captum trusumque in uincula mater

45

Irreuerens oculis priuari iussit, et illo

In luctu gemituque diem claudente supremum

Anxietate dati sibi uulneris, ipsa resumpti

Imperii gessit alio moderamina lustro.

Quam blandi insidiis uerbi simulator amoris

50

Seduxit, regnumque Nicephorus abstulit illi.

Mox etiam in uinclis misere expirare coegit.

Dum uero regnabat adhuc preeratque superbo

Imperiosa iugo, nati iam quatuor annis

Effluxis a morte sui, quasi sede uacante

55

Imperii quoniam mulieri cesserat, heres

De medio sublatus erat. quis deinde futurus

Rector erat dubium cum prole uiroque careret

Imperitans mulier, nec erat successor habendus

Qui iam intentabat. ideo Leo papa tenendo

60

Culminis illius apici terreque regende

Prefore commodius Karolum intellexit, et esse

Gratus ei cupiens quod et ecclesiasticus ultor

Et suus extiterat, per publica uota uocatum

In Petri ecclesia sollempniter unxit adaptans

65

Regificos cultus, quotquot de more figurant,

Imperiale decus et tanti insignia regni.

Tunc humeris trabeam pedibus sandalia sceptrum

Ferre manu diadema comis excepit habendum.

Vtque sacri perfudit eum pinguedo liquoris,

70

Mox declaratus fuit urbi augustus et orbi.

Hic acclamatum est deuota a plebe per urbem:

"Magno ac pacifico regi semperque uerendo

Augusto Karolo uictoria uita potestas."

O quam grata Deo, quam debuit esse fidelis

75

Ecclesie, quam pontifici subiecta Leoni

Illo Roma die, quam de preeuntibus ausis

Et de premisso mesta ac confusa reatu,

Illo namque die cum libertate resurgens

Antiqui decus imperii mundique recepit

80

Iure suo regimen, et Bizanthea potestas

Ad Grecos arctata suos excussa Latino

Vertice dedidicit Romanum assumere nomen.

Illum Romulide, quo sic reparata senatus

Gloria Romulei, merito duxere beatum

85

Sollempnemque diem quo tam bene contigit urbi

Quoque nouo facta est ea magnificencia regi.

Ad quem Bawariis olim a genitore creatus

In dominum terreque ducem de pace tenenda

Inter eos paulo ante suos in fraude quietis

90

Pretexta uerbis legatos Tapsilo misit.

Cuius colloquii Romani presulis aures

In primis temptauit opus, quo traduce rerum,

Si fraudem sentire minus si simplice posset

Falli intellectu facilem suggesta trahenti

95

Regis in assensum, citius captata referrent.

Ille impreuentus re uera in federa pacis

Hortari regem consanguineoque gerendum

Coniuncte fidei laudare excepit amorem.

Magnus ad hec quanta esset eis cognatio, quantus

100

Sanguinis accessus et participatio carnis,

Quamque fidem saltem intuitu seruare paterno

Tapsilo deberet, placide proponere cepit.

Adiecit quam sepe uolens ab amore recessit

Offendensque fuit in federe, mitius ipse

105

Semper eum tolerans, nullam, cum perdere posset,

Intulerat merito uindictam, cumque uel hosti

Cuilibet appeteret, plus quolibet hoste propinqui

Sanguinis huic uellet, nec demeruisset amari;

Romani, cuius decreto cauta uigeret

110

Inter eos rata pax et sanctio federis esset,

Respondit super hoc sese parere paratum

Presulis hortatis, ipsi e regione referrent

Quid facerent pro parte ducis, que iussa tulissent,

Qua possent sancire fide commercia pacis.

115

Qui cum se non posse fidem prebere sed illam

Exigere officii magis et uicis insinuarent

Esse sue nec uelle nisi proponere iussa

Et commissa sibi, iussi nil tale tulisse,

Se tantum assererent missos pro pace petenda,

120

Talia querendo taciti uelamina ueri,

Insuper occulto non sufficientia dicto

Nescio que cudendo, dolis ex ore bilingui

Responsisque datis adopertius illa malorum

Contio conuicta est uoluisse imponere regi,

125

Nec potuit gaudere sue molimine fraudis.

Cessit enim nullo confusa pudore, priusquam

Cederet a sancto multum obiurgata Leone,

Adiciente minas se cum regione suisque

Omnibus Ecclesie censure suppositurum

130

Esse ducem et uinclis anathematis impliciturum.

Rex autem artificem fraudis constanter adorsus

Quo meruit gladio punire, sibique rebellis

Suscipiens curam redigendi in iura ducatus,

Vindicte statuit non segnis in ore suorum

135

Diffidiare ducem, martemque edicit habendum.

Cuius apud Gallos cum iam remearet, ad iram

Tapsilo se seruare timens, consultius ipsum

Placare intendens posito diademate, supplex

Et pedes occurrit, cui, litigiosa relinquens,

140

In manibus sese dedens genibusque uolutus,

Obtinuit ueniam, quamquam iam sanguinis ullo

Intuitu uenie locus aut paciencia uite

Non esset, nec quam abiecit natura moneret,

Sed magis hoc gereret irato pectore uotum

145

Magnus, et interior, animo si credere uellet,

Traderet hunc motus ipso quoque sanguine mortis

Esse reum, quo plus nature debita contra

Offendisset eo crudelius esse necandum.

At rex uirtutis magis intellexit ut ire

150

Cederet offensis nec crederet omnia uotis,

Cumque uiri fortis esset contundere fortem,

Fortius id duxit ut posset uincere mentem.

Hunc ubi conspicuis tam sepe exercitus actis

Victor in obtentu uiolenti uicit amoris,

155

Non minus in reliquos idem uirtutis alumpnus,

Ille animo forti spectandus gloria Rome

Magnus, ad imperium magno promotus honore

Rexque manens patriis Romano in principe Francis,

Imperii et regni communi commoda cura

160

Disponens utrisque gerit. sub principe tanto

Proficit augmentis res publica. gloria regni

Augescit titulis adeo quod adaucta potestas

In duplum fuerit totoque priore secutum

Dimidium maius, etenim cum Gallia, tantum

165

Que Rhenum Ligerimque inter iacet Occeanumque

Ac Baleare fretum, genitori eiusque propinquis

Preregnata foret, paruaque Aquitania parte

Per Biturum metas soli subiecta parenti,

Et que Danubium citra Germania longis

170

Tractibus ad Rheni ripas se porrigit, olim

Sub titulis esset regum descripta priorum,

Sub Karolo memorata modo uiolencia martis

Pugnaces illi fecit se dedere gentes

Vique pererratos Francorum accedere regno

175

Saxonie tractus, illis regnantibus ante

Reliquis Troum sub maiestate corone

Non habitos; et adhuc inuicto strenua regi

Obtinuit uirtus ut Belgica tota subesset,

In terras diuisa duas, quarum altera dicta est

180

Austria et alterius inflexum Neustria nomen.

Quarum topographis iste est situs: Austria longe

Finibus a nostris Rheno interstante recedit.

Citerior Mosa preterlabente rigatur

Neustria, cui quondam ponebat Launia fines.

185

Vtraque terra, prius regio totaliter una,

Belgica nomen habens ante inicialia regum,

Belgaque plebs eius, que cum diuisa recessit

In partes, primoque remoto nomine, binis

Nomina bina tulit. que nomen habebat ab austro

190

Prima suo tractu complectebatur eoos

Francones; nostris sedes erat altera Francis.

Vtraque deinde tulit diuersa uocabula primis,

Expressitque suos muttata uoce colonos.

Que nunc censetur restrictis Francia metis

195

Lugdunensis erat prouincia, adusque Britanni

Littora pertingens pelagi. cum uero togatos

Amisit regis Merouei tempore Gallos,

Dilectis cessit tunc primum Sequana Francis,

Hicque intersticio quod Atacis aberrat in alueum,

200

Quod medium Ligeri Materneque adiacet amni,

Depinxit fines et adhuc depingit eorum

Qui nunc sunt Franci quia natio Franca, nec illis

A terra nomen sed terre est nomen ab illis.

Francia fit tellus quam possidet incola Francus.

205

Gallia non proprie dicetur terra, magisque

Dixeris inproprie laxo nisi nomine Gallos,

Nam tantum Gallos que tali nomine terre

Appellantur habent. quod si communius istud

Nomen et ad nostros laxare uoles, ea terre

210

Conditio uetus est, et prima notatur origo,

Nam fuit a Gallis hec primum Gallia tellus,

Terciaque et media est terrarum nominis huius.

Hanc illamque et adhuc aliam, prout limite certo

Queque suos retinet fines a seque recedunt,

215

Ille indicibilis, ille insuperabilis, ille

Maximus in terris tenuit monarca quiete

Scilicet in tanto regionum corpore quicquid

A ripis Histri Rheni finitur in undis,

Quicquid et a Rheno est, Ligeris quod subsecat amnis,

220

A Ligeri quicquid protenditur usque Garunnam,

Quo spacio durat Aquitania, quicquid atrocem

Finibus Aluernis Ligeri transmittit Alesum,

Quicquid ab Ausciticis madidat Dordona deorsum

Et cum Vasconia totisque iugi Pyrenei

225

Verticibus simul et Nauarro climate, quicquid

Vlterius fluuio finem facit axis Hibero,

Quicquid ad Occeani refugam protenditur undam

Et redit ad partes quas Scaldus et Auxona rorant,

Quicquid Arogona est uel Gotthia, quicquid in ipsis

230

Alpibus et citra cepit Burgundia nomen.

Insuper Italicis, quascumque uel Appula tellus

Vel Campana tulit, Venetis Siculisque Calabris,

Et circumpositis usque in confinia Graium

Gentibus imposuit dominantia iura tributi,

235

Et Dacos Histri ripa ulteriore manentes

Et duplices egit sub uectigalibus Vngros.

Regni etiam sub eo est maiestas aucta quibusdam

Regibus et populis quos in socialis amoris

Federa deuotos sibi reddidit. insuper illi

240

Gloria donandi sic conciliauit Hibernos

Et Scottos reges ut se eius in omnia seruos

Esse faterentur. quociens legabat ad illum

Gallicie Alfonsus rex aut sua scripta recepit,

Non aliter quam se esse suum reputabat, et horum

245

Testes litterule transmissaque scripta supersunt.

Egypti quoque rex Aaron magnatibus orbis

Anteferebat eum predilectique colebat

Affectu, quamquam non uisu nec nisi fame

Hunc solo nosset et dilexisset odore.

250

Et quia seruiciis amor apparere, probari

Vtilitate solet perque internuncia duci

Mancipia ac per blanda trahi rescripta salutum,

Dilecto seruire uolens et amare uideri,

Sepe in litterulis iocundaque blandaque scripsit.

255

Sepe sui arcani legatos misit, eique

Munificus preciosa inter donaria, uestes

Scilicet et gemmas aliasque illius eoi

Orbis opes. mirum quod mire exponeret horas

Et morulas lucis perquireret ex orichalco

260

Ductile misit opus, ubi scemate facta fabrili

Horales quedam tradebat clepsedra cursus

Cum bis sex pilulis, quarum distinctus ad horam

Subdita reddebat tinnitum in cimbala casus.

Ad totidem sub momento cuiuslibet hore

265

Progrediens de materia fabricatus eadem,

Parua fenestrales claudendo equantia rimas

Cuspide pulsabat reserabat et hostia miles.

Tale ferens magni magnum ueneramen amoris

Optimus augustus, quod multa in tempora mansit,

270

Hoc habuit Pharii donum memorabile regis,

Multaque multorum simili captatus amore

Munera percepit. contra sibi gloria maior

Instans certamem obnixaque lucta receptis

Plura remetiri et meritis precedere cunctos,

275

Quos quasi non proprium quasi duxit turpe secundo

Expectare loco, non dandi exempla subire

Sed prebere uolens ne tam sibi dantibus esset

Respondens quantum ante merens quod deinde daretur.

Nec sola hec regis bonitas, sed et ecclesiarum

280

Edificator erat, loca religionis adaugens,

Subiectis equus, largus subuentor egenis.

Non solum imperii terris sed in ultima mundi

Trans Medos ultra Memphitas usque sub Indos

Plurima captiuis fidei mittebat alendis,

285

Et detentores si non dimittere, saltem

Humane tractare suos in carcere uinctos

Natureque aliquid uelle indulgere rogabat,

Attente insinuans illum debere timeri,

Plasmata cuius erant, pro cuius amore fideque

290

Insontes alias sic cogebantur egere,

Non aliam ob causam missi in discrimina uite.

Hec erat in miseros sancti compassio regis,

Vnde et religio plus commendata minusque

Exprobrata fides supportabatur in illis

295

Lenius, et penes hunc in libertate cupitus

Iuuit amor multos et solui gratia fecit.

Quin et ei placuit ydiomata nosse, loquentum

Scire modos ut sic subiectis equior esset,

Cum populis communis habens commercia lingue,

300

Sollicitoque illi uarias proferre loquelas

Grece intellectus plus quam prolatio cessit.

Discendis quoque litterulis tam mente libenti

Institit ut tabulis has effigiare studeret,

Quodque magis decuit, natos etate tenella

305

Iniciabat eis, demum mandabat adultos

Exerceri in equis, tyronum ludere bella

Precipiti giro studioque instare ferarum.

At lanas tractare coloque assuescere iussit

Et fuso natas, quarum sibi sena propago

310

Preter eos sexus qui quinque fuere uirilis.

Et bene de fragili sexu curam ut pater egit

Anxius, haut passus, facile ut contingere posset

In luxum solui per desidis ocia uite,

Quas exerciciis et subdere maluit arti.

315

Preterea penes hunc in magno mater honore

Bertrada consenuit, qua proles digna parente

Dignaque prole parens, mulier generosa, sed infra

Se sese moderans, non alto a sanguine ducens

Grande supercilium, sed humillima casta fidelis

320

Sobriaque et prudens, toto conamine cultus

Emula diuini semperque operosa pudicis

Officiis manuum, quarum labor iret in usus

Et decus ecclesie; tandem cum plena dierum

Esset, eam que fit carni communiter omni

325

Est ingressa uiam, claudens extrema beato

Tempora decessu. que postquam in fata recessit,

Dilectum corpus dignis sepeliuit honeste

Filius exequiis, in eo sibi doctus honorem

Augere et meritum fructumque capessere uite.

330

Nec bene preteream de rege, quod extitit idem

Nocte dieque frequens circa diuina, ministris

Altaris persepe prior surgendo, colendis

Ipse sacris adeo feruens adeoque requirens

Debita diuino seruari tempora cultu,

335

Nocte suis precibus comitans nocturna, dieque

Quolibet, ad missas ubi se precontulit, horis

Omnibus assistens uario ueneramine circa

Singula discretus ut toto sedulus esset

Canonis excursu, cordis director ad ipsum

340

Conficientis opus tantumque attentus agendis

Illius arcani, tunc circa sacra uacando

Concepta interius, sese uirtutibus aptans,

Tunc sibi liberior fideique paratior hospes,

Tunc sancte deuotus et ad misteria supplex

345

Ecclesie, tunc quem sacrifex tractabat in ara

Presentem attendens, tunc se mentaliter urgens

Eius in applausus, natam de uirgine carnem

Esse sciens illic celique astare cateruas.

Tunc etiam sancto que magna facetia regi

350

Magna laude fuit, uicioso more precandi

Nunc ea neglecta est et inobseruata, susurris

Sacrifici parcens ne forte in canone motis

Obstreperet labiis; cessanti uoce loquenti

Corde, minus labiis erat et plus mente perorans,

355

Tunc recolens benefacta Dei, tunc spiritualis

Plasmatis inspector animo, tunc transfuga mundi

Et celi ciuis, tunc contemplator amoris

Christi, tunc mortis penas uel premia uite

Altius admirans, tunc rursus ad efflua rerum

360

Ouina conuersus, tunc tempora mensus et arctos

Viuendi fines, tunc hausto horrore supremi

Iudicii dubius, pauido tunc corde retractans

In quibus offendit, tunc facta in singula plene

Cognitor ipse sui, tunc natas fonte uaporo

365

Profluus in lacrimas, tunc proturbante timore

Percussus uel spe consolatrice resurgens;

Tunc quoque regrediens per tempora cana suique

Circumspector utrum que iam maturuit uua

Censeri posset aut esset ydonea falci

370

Messis et in cana fructum fecisset arista.

Nam postquam iam cana seges, uel fecerit ante

Vel perit et nullum factura est postea fructum.

Tunc uero fortis animi solamen agebat,

Tunc hylaris si quod opus aduertisset in actis

375

Quod bene fecisset, quod in illo examine magni

Iudicis obiceret, quo tutior ire tremendos

Posset ad aspectus meritumque fauoris haberet,

Tunc demum superi sincerius ipse dionans

Regis in amplexus, tunc deliciosa uolutans

380

Eius, et improbulo uestigans gaudia uoto,

Tunc uelud elinguis nullique affandus adusque

Missa expleretur et concomitantia missam

Cetera rite suo preconsummata fuissent.

Nec fuit in tota uite statione relictis

385

Diuinis prior ad mundana negocia, numquam

Quamlibet urgentes misse prereptus ad actus.

Quem bene prosequitur ex illo tempore morem

Postera maiestas Domino inspirante fidelis

Semper et a Karolo non mansuetudine morum

390

Absona, non diuersa fide nec amore tuende

Ecclesie discors nec religione recedens.

Ille autem postquam audierat diuina, forenses

Tunc agitans causas et publica commoda tractans,

Magnam admittebat equitum plebisque sequelam;

395

Tunc ducibus turbaque simul stipatus equestri

Gaudebat cunctis concessa palacia multo

Impleri populo; tunc imperiale tribunal

Celsior ascendens cunctisque a sede uidendus

Tamquam sollicitans si quis proponere uellet,

400

Ipse auditurus oculos referebat ad omnes.

Ceperat oblatas ubi iam disquirere causas,

Tedia ne ferret, aut si maiora uocarent

Primo progressu, de consessoribus aut de

Regni precipuis in tota gente probatas

405

Personas, quas non caperet palpatio doni,

Non immutaret persone acceptio, ueri

Inquisitores ad dinoscenda piarum

Causarum merita sibi substituebat, et omni,

Postquam instructus erat, dictabat iura petenti,

410

Intardata sequens examina, debiliumque

Expediebat opem contra consueta malignis

Diffugia, excludens longa interualla dierum,

Forti consilio, quorum ius esse sciebat,

Dimissos cupiens absoluere, fortius autem

415

Aduersum fraudes et queque iniusta resistens.