Aegidius Parisiensis Karolinus 1

Reference basis text: M. L. Colker, 1973

Other sections


Tenor

Primus apostolici studio declarat honoris

Septennem Karolum gessisse insignia regis.

Subdit ut ante pater rex est de consule factus,

Hildricus subsedit iners in claustra retrusus.

5

Prosequitur quibus ex patribus contraxerit ortum.

Tuditem describit auum proauumque Pipinum

Maiorem patremque redit ponendo supremum.

Hos omnes breuiter per singula facta recenset.

Rursus eum meminit regni diadema tulisse

10

Post obitum patris et decedentis adauctum

Imperio fratris Hunoldoque hoste potitum.

Huic fini laudanda subest prudencia uirtus.

Porro quingentos que prima libri reperitur

Et decies quinos numerat distinctio uersus.

 

Principis egregii que toto gessit in orbe

Prelia, Francorum pugiles experta manipplos,

Et meritos animo dum precontemplor honores,

Non satis exculto tantarum pondera laudum

5

Conor adire stilo. cupiens utcunque licebit,

Pro modulo sensus siquo procedere possum,

Viribus infirmis hoc nunc conamine toto

Prosequar officium, quod uis intendit amoris,

De Karolo, clari preclara prole Pipini,

10

Cuius apud populos uenerabile nomen in omni

Ore satis claret, et decantata per orbem

Gesta solent melicis aures sopire uiellis.

Hic quoniam motus ea nunc innata uoluntas,

Rebus in immensis humili ceruice laborem

15

Ingredior pulcrumque premens in carmina uotum.

Et si milicia calami fruor, haut tamen illos

Insector titulos quos usque in nostra uetustas

Tempora promeruit. longe ipse minore boatu

Hec uexilla mouens, exiles temporis huius

20

Emulor aut potius sequor et uestigo Camenas,

Non quasi celsa petens motis demissius alis,

Sed leuibus uerbis in simplicitate loquendi

Nobilis illius adiens preconia regis.

Tu patris eterni sapientia, Christe, tuorum

25

Sensifici flatus infusor cordibus, a quo

Et sapere est et posse loqui, tu pectus adauge,

Tu fauces perfunde meas, et uiscera reple.

Te fautore uelim timidis insistere ceptis.

Te duce progressum posco te dante supremam

30

Addere posse manum iusteque accedere mete,

Si sancto moueor meditamine, si sine fame

Ambitione sequor illum uirtutis odorem

Tradere lectori cum religionis amore

Quem multum miror uenerorque in rege fideli,

35

Si bene sollicitor ut que de principe sancto

Prosequor historie positis tantummodo ueris,

Dum trado quam magna bonis est gratia celi,

Quam claris apponit eos attollere gestis,

Regis in his que sint fame mandanda perenni

40

Et pueri uotis sint incentiua moderni,

Si simul amplector ut in his correptus amicus

Corrigat offensas in eo quod forte fauori

Non facit aut fame, nec enim regina iugali

Vexanda est titulo; potius, dum affligitur, omnes

45

Compatiamur ei meque ille hortante reductus

Non ultra foueat sed plangat scandala regni.

Hactenus hec. nisi quod nequeo non prodere uotum,

Quod tacito sub corde premo, solique minores

Consimili merore gemunt, ubi muta potestas

50

Ecclesie uoluit hunc dissimulare reatum,

Verbi siue operis michi nullum pondus habenti

Tutius extiterat digito clausisse labellum.

Hic iam suscepti titulo donande laboris,

Obsequium modici non aspernare poete.

55

O quantum teneri perpendere possumus eui,

Dulcibus iniciis olim radiosa future

Ecclesie lampas immensaque gloria regni,

O facie preclare puer sed et indole clara,

Olim, si qua pie constant oracula menti,

60

Declarande magis quam dulcis, et unica sancte

Illius Elisabeth soboles et sancta fuisti

Portio magnifici lumbis decisa Philippi,

Cui Deus in signum quam sis, si uita supersit,

Mundus, et apponens hominum transcendere uitam,

65

Angelice uite uicinior ipse futurus,

Huius adoptandi tituli quasi pignus et arram

Angelicam speciem iam nunc concessit habendam.

Felices oculi quibus expectatio fiet

Temporis illius cum tu maiusculus euo

70

Hic aciem figens post patrum exempla tuorum

Ibis et ingentes animo rapieris ad ausus.

Tunc, queso - nec enim te sub florente iuuenta

Conspiciam uel quando uirum iam corpore factus

Preualido reddes: ea non michi tempora spero -

75

Sed tunc monstratis regum, Ludouice, priorum

Vtere pignoribus. sit degenerare pudori.

Et noli factis pollere minoribus. urge

Te potius paribus meritis et laude sequaci.

Horum exempla ferens etiam maiora facessas.

80

Sic tibi conueniet bene respondentibus actis

Regia maiestas, sic insopita uigebit

Gloria Francorum, sic in preconia magni

Nominis exibis, sic formidabile regnum

Et clarum facture genus, sic semper amande

85

Et memorande bonis, sic regni a tempore longo

Flos potior dicende tui. quid plura monerem?

Hoc in te ueneror et uenor et emulor hoc. tu

O toto collecte michi sub pectore uotum.

Hunc zelum mirare meum, quo traduce regni

90

Intueare decus, regum magnalia discas,

Et gentem tractare scias, habeasque paratos

Ad pugnas et ad arma duces, et ubique locorum

Amplifices uires et debita iura resumas.

Hoc mea perquirit et ad hoc tibi seruit harundo.

95

Que si insufficiens meritique minoris habetur,

De nostris utinam, quorum maiore boatu

Res peragi posset, aliquos afflasset honesto

Scribendi uoto sua sufficiencia sensus

Rebus in eximiis et non ignaua libido.

100

Quod quia non fit, ubi propriam, puer inclite, laudem

Non sequor, immo tuam plus emulor, utere scripto

Quo tibi seruitur postquam tibi copia fiet

Vt bona dinoscas et agas discretus adultam

Factus in etatem quam de te predico. facto

105

Tunc absolue fidem, tunc me exerrasse uideri

Ne paciare, precor, cassumque tulisse laborem.

Hec ego dum memoro longe digressus in istis

Forsitan inuenies ubi dentem infigere possis,

Liuor edax, rabido numquam saciande cachinno.

110

Forte superuacuum duces uoluisse decennem

Affari puerum minus agnitionis habentem,

Ignarum prorsus quidue hic sentire uelimue

Dicere, sed certe presentem attendo, futurum

Alloquor et formo, redimens in tempore tempus

115

Qualiter immissis accrescat gloria uotis,

Et meus hic tendit in publica commoda zelus.

Forte etiam ridenda geres quod carmina cudo

Sub nudo sensu tenui condita lepore

Que sine scematibus uerborum simplice pergunt

120

Iunctura facilique patent conscripta tenore.

Improbe si nescis, nolo promittere magnum

Artificem. uerbis ea posset inesse uenustas

Quod mea non essent. fas est ea prodere quis sum

Qui loquor et quo sunt formata referre palatum.

125

Quod si me uersusque meos, temerarie iudex,

Non ideo lacerare sines, attende priores

Scribendi causas et me perferre memento.

Vel certe officium non abnuo, carpere cum sit

Supplicium, funeste, tuum, michi gloria carpi,

130

Magnum namque facis, dum me uis carpere, Liuor,

Teque utinam dignus essem qui summa lacessis.

Tu tamen eximio studii monstrator ephebo,

Cui preconstitui quod se gerat eius honori

Hoc opus, hic aliquid ausu ne fiat inepto,

135

Hec prior examen sub iudiciale receptes

Et prior arcano percurras singula uisu,

Namque ea plus lime, si non sit forte labori,

Supponenda uolo quam suscipienda fauori,

In quibus ad ueniam credo pro desse quod incus

140

Artificem quod opus incudem uerba loquentem

Eructant ruditate rudi cognata parenti.

Quod si non pollent incultis edita uerbis,

At sapor interior uiget et res approbat usus,

Cui docilis breuitas extra deseruit ad aures.

145

Hanc amet ille puer, qui si mea uerbula curet,

Maiorum meritis sese exercere suorum

Et ueterum poterit seriem cognoscere rerum.

Iam bene diuino promissa et reddita nutu

Francorum regno sed nondum gloria regni

150

Intellecta satis. adeo tener ille Pipini

Martigene Karolus et adhuc gestandus in ulnis

Tempus inexpletum pueri septennis agebat.

Iam bene proficiens et iam emergentibus actis

Indolis eximie poterat facieque uenusta.

155

Qui subiit spondere ducem cum celitus omnis

Arridens specimen uirtutis et omnis in illum

Semper in augmentum concurrens gratia, qualem

Et quantum hunc toti rectorem imponeret orbi

Pluribus apposuit certisque ostendere signis.

160

Quippe bonus, bona semper amans, rerum ille creator,

Cui uelle et posse est in rebus ut omnia fiant

Ad libitum nutumque suum, qui cuncta priusquam

Eueniant prescit, quem rerum ubicumque geruntur

Nulla latent, et seu transactum siue futurum est,

165

Omnia sunt illi presentia, condere curat

Prouentus faciles ad opem laudemque bonorum,

Quodque magis mirum est, magis extollenda potestas

Vt bona proueniant etiam de non bene gestis

Ordinat, occultisque facit contingere causis

170

Qualiter in Karolo, quem prima ab origine mundi

Elegit, gratis hunc exerceret amorem.

Preter uirtutes et opes et nomen et orbis

Totius regimen quod ei concessit habendum,

Ostendit satagens ut magno auctore coronam

175

Susciperet regni, nec quolibet auspice patrum

Seu prelatorum sed, qui tunc temporis almus

Tunc et summus erat, Stephano tunc presule sancte

Romane sedis celebrata decenter ab illo

Mansurum deinceps et firmum robur haberet

180

Dilecti pueri promotio. sed nec adire

Presulis officium aut cum magni mole paratus,

Vt modo contingit siquis suspirat ad illud

Imperiale decus, multum perferre laboris,

Tunc neque montanas transire niues neque Romam

185

Ire necesse fuit, sed sicut oportuit arctis

Et grauibus causis que turbauere quietem

Ecclesieque statum, regis sine sumptibus ullis

Regificum facturus opus, progressus ab urbe,

Huc sese impegit et uenit presul ad illum.

190

O satis in rebus mirum et sublime supernum

Consilium, miranda sui decreta statuti,

Nam cum simpliciter sub iniquo iudice cleri

Pressuram aut certe sancti dispendia pape

Noluerit seuoque fauens hac parte tiranno

195

Non fuerit, tamen huc papam transire suoque

Sic uoluit Dominus ut deferretur amico.

Iam satius capio, iam plus attendo quod omne

Quod fit habet causam que interuenit et sine causa

Nil umquam fieri contingit. cur ita dici

200

Debeat, "in promptu ratio est"? et sepe geruntur

Multa modo simili, que dum eueniunt, aliorum

Dispositor Deus est et ab his diuersa secuntur

Que merito, postquam utilitas finisque repertus

Pro quibus eueniunt, referuntur ad illa, sueque

205

Vt cause subsunt, nec eas, natura suprema

Quas posuit, leges aliquo transcendere possunt,

Sed pro quo quantum et quando uel quomodo mandat

Omnipotens fiunt: ita nunc ita iugiter ipse.

Tunc etiam uoluit contingere quando per illud

210

Temporis exul, ad hoc Francorum clima profectus,

Ille pater Stephanus nullam grassante tiranno

Pertulit indempni lesuram in corpore, nullum

Membrorum amisit, non est uel captus iniquis

Extinctusue odiis sed tantum exire coactus.

215

Finibus est pulsus Laciis Francisque receptus,

In quo diuersis duo commoda grata procurans:

Vt sibi fecit opem, sic Francis gessit honorem

Ostendens. et adhuc quociens Romana laborat

Maiestas, ita fit ad Francos, ipsa recursum

220

Exigit et reperit quod religione fideque

Preualet et sancto prepollet Francia regno,

Et minus est toti quam Francis credula mundo,

Ad quos se transfert, et in hoc probat esse fideles

Illius ecclesie confessio. tunc quoque plene est

225

Et satis ostensum, cum confidentius ad nos

Aufugeret Stephanus in religione tuenda,

Catholicisque uiris Francorum excellere regnum.

Qui cum precipuo fidei de dogmate famam

Quam meruit ferret, superoque afflatus amore,

230

Tam merito uite quam sedis honore uigeret,

Summus in orbe parens et summus in urbe sacerdos

Esset, non ideo minus aut metuentius, immo

Amplius et grauius, Romane predia circa

Ecclesie Lacias sibi prepossessa per horas

235

Passus erat Lacii iam sepe grauamina regis,

Papatusque sui feodis uiolenter ademptis,

Pulsus apostatici contra attemptata tiranni

Venerat a Francis regnumque tenente Pipino

Quesiturus opem, clerumque adiunxerat illi

240

Curia tota suum. quorum letissimus hospes

Primus in occursu predeuotusque receptor

Ille bonus rex, ille breuis sed corpore maior.

Ipse suo magne magnus conamine mentis

Magnopere studuit quo debuit ore sereno

245

Colligere eximios sancto cum presule patres,

Quos, ut opus fuit his et salua poposcit honestas,

Percipere e fisco cuncta expedientia cunctis

Fecit et exhibuit letum studiosus honorem,

Sedulus assistens et circumspector agendis

250

Congaudens seseque exponens omnibus una,

Tempus et ipse gerens aliquot sollempne diebus.

Nec mora, cum subiti contraxit semina morbi

Iamque in se membris pacientibus amplius eger

Redditus est stratis et cepit papa grauari,

255

Hospes apud monachos castro quod nomine sancti

Dicitur hic sacram iuxta Dyonisios edem,

Longum decumbens languendo diucius usu

Frustratus uocis, demum quasi morte propinqua,

Cum uix spiraret substrato stramine pannis,

260

Ad terram datus est ac pene nouissima passus,

Quo dum semianimis premeretur agone, repente

Incolumis factus uirtute leuamine morbi

Celitus ostensa, mox sese in delubra ferri

Martiris expetiit. illic diuinitus eius

265

Visio proposita est iussitque altare leuari.

Illud ut accepit in iussu martiris, ipsi

Et sociis sacrare uolens, quo deinde leuato

Augusti quarta, nonarum luce coire

Concilium fecit, ad quod cum coniuge regem

270

Et cum suscepta de coniuge prole uocauit.

Tunc missam incipiens, quam consecrauit ad aram,

Regificos cultus aptauit utrique parenti,

Cum quibus impresso natorum crinibus auro

Inter utrumque duos crismauit uertice fratres

275

Nominis eiusdem, nisi quod de fratribus alter

Dinoscendus erat Karolus cognomine Magni,

Forte prior natu uel quod surgentior esset

Corporis ex habitu meritus cognominis omen.

Qui bene magnus erat quia sicut corpore supra

280

Illius etatis primeue debita magnus,

Sic animo maiorque fuit uirtute futurus.

Iam tunc magnus erat cognomine, deinde futurus

Magnus diuiciis et fama magnus et actis.

Preter quod sollempne satis cognomen, alius

285

Gratia que nulli plus affuit addidit usum

Nominis et Karolum fecere karismata nomen.

Huic Karolo cum fratre suo post funera patris

Opposito presul anathemate sceptra tenere

Regia fortuneque patris succedere sanxit,

290

Sub pena prohibens ne quis qui sanguinis heres

Non foret illius presumeret esse uel illis

Vel successuris de regni iure molestus

Sed tantum his remaneret honos iccirco regendi.

In titulum regni promouit eos quia patri

295

Sic habitum natis uoluit sancire futurum.

Sed quid erat patri qui iam regnabat agendum,

Illud ut et natis, quia rex aliunde creatus

Sceptra recens tulerat et adhuc erat illa potestas

Incipiens nec firma satis traductio regni.

300

Qualiter externis ius contigit illud habendi,

Qualiter amisit qui prefuit, altius harum

Sunt longe querenda retro primordia rerum,

Que satis incumbit hic cognoscenda relinqui.

Rege sub Hildrico, qui regno indebitus heres

305

Post Theodericum Dagoberti iura remisse

Regia tractabat uir inutilis, et nisi uictum

Dispensante aliquo, tollebat commoda regni

Nulla sui, solo rex nomine, sceptra ne tali

Deberent seruire uiro, cui deside luxu

310

Vita petebatur et regni nulla gerebat

Pondera, consultus Zacharias papa Pipino,

Tunc prefecture culmen sublime tenenti,

Scripserat hunc tantum regem debere uocari

Qui bene se gereret resque in commune gerendas,

315

Publica qui sciret bona dispensare, preesse

Cui minus esset amor et plus prodesse uoluntas.

Hec responsa ferens huic consona carta loquele

Pontificalis erat. que cum uenisset in aures

Pagina magnatum, secreto mentio mota

320

De regno nutante fuit, per collaterales

Latius effusa est, et plebis in ora cucurrit

Cognitio rerum. tunc prorupere tumultu

Clamoso uoces, intensaque uota petebant:

Consiliis instare bonis, curare corone

325

Emendare decus, regnique auertere probrum.

Mouerat hoc omnes quod primitus esse dolori

Ceperat occulto dum nondum audacia creuit

Dicendi; sed iam securi obnixius illud

Orabant, et iam insulso reuerencia regi

330

Non erat. iccirco sacra de sede receptis

Inducti uerbis, facti uelud auspice papa

(Prestita principibus qu<e> sacramenta remit<tit>),

Immo Dei nutu dictante in cordibus, uno

Omnes assensu, quem publica fama priori

335

Laude extollebat, regem erexere Pipinum

Hildrico proceres in claustra monastica truso.

O magna ad geminos mire uariatio sortis

Quod tonsoratum sub religionis amictu

In statione gregis inuisi canonis istum

340

Ordo professorem de rege acceperit, et sic

Infimus e summo nichil ex aliquo sit iniquis

Effectus meritis, ille autem strenuus aule

Consul et yconomus, claris quibus institit actis,

Creuerit in regem de conditione clientis,

345

In dominum summique gradus euectus ad arcem.

Sors ea facta uiris: unde alter corruit illuc

Ascendit reliqus, fortuneque axe uoluto,

"Euolo sublimis" potuit proferre Pipinus,

Sentire Hildricus "descendo et uertor in imis."

350

Dignus ab indigno fasces tulit ille Pipinus,

Qui licet ut moduli bipedalis homunculus esset,

Mente gigas et ui fuit auctior ille Pipinus,

Nomen idem sortitus auo, qui in Plectrude sponsa

Progenitis aliis, aliunde ex Manzere ramo

355

Tudite Karoli pater extitit, huius et ille.

Verum alius ille, pater Tudite, post Ebroni

Prepositi sera conpressam morte tirannim,

In uice Wulfaldi dominari cepit, adherens

Regibus Austrasiis et eorum curopalates,

360

Ipse sed oblique Francorum e sanguine regum,

Quos regno genuit sanguis Troianus, eorum

Egressus lumbis tanteque propaginis heres,

Postquam regnarat Clotarius alter, ab illo

Quintus et octauus a primo rege fideli,

365

Ipse Ansegifilo natus genitore, suique

Temporis attingens in quarto limite regem

Non eque sed ut inferior, quo patre Grimoldus

Frater Drogonis, regali prefuit aule

Sub Childeberto fraterna in regna recepto.

370

Post quem rex Francis Dagobertus iunior, ad se

Tuditem assumens, sub se prefecit in aula.

Sed nisi per lustrum cum non regnaret et esset

Paruus adhuc heres cedente in fata tiranno,

Post illum est Daniel quidam regnare suborsus,

375

Inuasor solii regnique aliunde petitor,

Hildrici cognomen habens, cui prelia mouit

Hostica Tudites et conspirantia fregit

Arma Rainfredi nec marte quiescere duxit

Donec in effugium pulsus nutaret uterque

380

Et Theodericus in regna paterna ueniret.

Ille reformati nactus moderamina regni.

Deinde aliquot tempus cum decurrisset in annos

Et iam Tudites Karolus decessit, eidem

Substituit natum, et patrio prefecit honori,

385

Prepositusque fuit sub eo regnante Pipinus.

Rege sub hec sine prole diem claudente supremum,

Iam non arcenti Karolo, qui debita fatis

Soluerat, Hildricus regni rehabenda recepit

Iura, nec elisa est eius prelatio donec

390

Romani per pontificis rescripta Pipinus

Prepotuit. uerum Tudites, aulicus ante

Sub Theoderico pretor, non ciuica solum

Hildrici uires ut frangeret induit arma,

Sed paganorum formido et malleus ingens

395

Dum uixit, uictor adeo de gente nefanda

Retulit insignes numeroso marte triumphos

Quod bis triginta ter centum et milia quinque

Vno cesa die sub eo cecidisse leguntur,

Tuncque necessiue longa experiencia martis

400

In toto decimas atque ecclesiastica regno

Predia in expensas assumi fecit equestres,

Que tunc a licito predone rapina teneri

Cepit, et heu facinus, ex illo tempore miles

Cleri iura fuit ad percipienda receptus,

405

In cuius manibus rerum possessio postquam

Tempore iam longo fuit inueterata, priores

Ad dominos non est permissa redire potestas,

Sed malus inualuit et adhuc non desiit usus.

Nunc quoque, milicia decimis utente retentis,

410

Vulneris illius manet incurata cicatrix,

Ecclesia nimium dampnosa hac sorte minuta

Ex sibi subtractis et pauperiore relicta.

Hec uero enormis Karoli presumptio, tantam

Lapsus in offensam, tam detestabilis error,

415

Tam graue commissum, prout misse in canone sanctus

Eucherius didicit, cui uisio facta deorsum

Reddidit eterni conspectu iudicis ipsum

Actorem reprobum, et facti dampnauit iniqui

Iste ducis miseri denigrans tempora casus,

420

Et famam obfuscans de tot que fortiter egit

Conspicueque penes homines, suffecit in illo

Omne fugare decus omnemque extinguere laudem

Et penes excelsum uite priuare talento,

Quicquid debuerat ad uitam profore, quicquid

425

Fecerat ipse boni cumulo absorbente malorum;

Et quia contusor tantus contusus et ipse

Deinde fuit, qui cum Christi contunderet hostes,

Ecclesiam tutudit, nunc carcere tunditur idem

Penali, merito a "tundi" seu "tundere" uerbo

430

Nota magis laico sermone uocabula sumpsit

Dictus Tudites uulgari malleus ore,

Ille sui simul et contusi malleus orbis.

Qui licet extiterit tantis excessibus actor,

Non fuit ut tanta deberet posse, uel usus

435

Maiestate ducis uel regni culmen adeptus,

Non nisi regali tantum prefectus in aula.

Non eius patri nisi prefectura Pipino

Contigit, at sero licuit regnare nepoti,

Idque duos inter potuit referre Pipinos

440

Quod fuit alter alius nec rex. fuit auctior idem

Corpore. multo infra remanens et parua reperta est,

Non pigmea tamen, regis statura nepotis,

Que nati quasi pena fuit pro patre scelesto

Natureque malum genitiuo a semine traxit,

445

Labrusce increscens ut curti uiminis esset

Palmes et exilis, sed cum de sede maligna

Fertiliore loco cultoris gratia summi

Transplantauit eum, tunc maiorescere cepit

Et fructus proferre bonos, primo maledictus,

450

Tamquam in siluestris labrusce corpore, diri

In lumbis Karoli. nec enim uirtutibus eius

In regnum excreuit, immo si regius heres

Esset, eo forsan priuari posset honore

Patris ob offensam, uerum diuina uoluntas

455

Hec fuit iccirco, nisi fallor, ut in quibus ille

Ecclesie predo spoliis offendit ademptis,

Regnanti nato foret emendare potestas

Libertate sui qua tunc frueretur, et ipse

Vt pius, ut fidei deuotus uernula mitis,

460

Vt princeps et non patrio de more tirannus,

De patris ablatis, quantum extorquere decenter

Permissum est cedique sibi reuerencia fecit,

Sic ut non fierent in regno scandala, quedam

Reddere dampnato contritus patre sategit.

465

Hunc quoque terrificis inuasa Aquitania bellis

Martigenam sensit, nam Claromonte cremato

Lemouicas adiens pertransiit usque Cadurcum.

Inde reuertenti capta sunt urbe subacti

Francigenis Bitures, primoque auctore Pipino

470

Compulsi in dominos Francos agnoscere reges,

Regis ad hec hostis Aquitani iure ducatus

Amplificare suos sub eodem tempore fines.

Contendens et regna super bracata preesse

Anxius exerti meruit mucronis in ira

475

Fulmineum sentire uirum, ui captus ab illo

Petragora, qua se dederat Waifarus, in urbe.

Cuius ut offenso concessa est copia regi,

Vt semel hunc tenuit, tentum iugulauit in ipsis

Petragore uicis corpusque extorre reliquit.

480

Et prius obsessus Italis Aistulfus in horis

Propter apostolice detentos partibus illis

Ecclesie feodos, expertus marte feroci

Quam pugnax esset et fortis homuncio dextre,

Horruit ingentes nani armipotentis ad iras.

485

Gallica tunc subitos Italis testudo tremores

Mouit ab exiguo producens cornua trunco.

Dux quoque Bawarie Germana Tapsilo natus,

Illud conspicui fecundum culmen honoris

Nactus per domini uictricia bella Pipini,

490

Et rex Austrasiis fraterno robore frater

Impositus Gripho, quem mox sine gratibus hostem

Reddidit, inter eos exortum cisma probarunt.

Hic fractus bello, donatus fascibus ille.

Qualis in exigui regnabat corpore uirtus,

495

Qui sibi deseruit, cum terminus institit eui,

Diuisim in regno geminos succedere fratres,

Quos prius ille prior crismarat papa coronam

Circueundo comis, illisque et utrisque parentum

Sceptra tenere dedit et regnum sanxit habendum

500

Vrbibus hi gemini geminis, quarum sonat uni

Vt "noua" nomen "humus," alia est quasi dicta "suauis

Sessio," primicias regni iurisque recepti

Post obitum patris rursus diadema tulerunt,

Iuris uterque sui pariata insignia tractans,

505

Neuter ut inferior esset sed uterque diarcus;

Moxque "noua" promotus "humo," ditione bienni

Postquam functus erat, nature debita soluit.

Cuius in Italiam natis comitantibus uxor

Ad Desiderium compulsa tirannide nulla

510

Exilio quasi tutele solacia poscens

Transiit, et cessit regnum totaliter uni.

Tunc Magnus monarca manens primo impete belli

Assilit Hunoldum, qui cum Waifarus obisset,

Ambitione pari post hunc molitus et ipse est

515

Extolli in populis et prima preesse potestas,

Tercia quos breuibus inscribit Gallia pannis.

Hinc audax factus in bella, sibique retentis

Que potuit castris, uel ui uel fraude tenendam

Terram affectabat et rex Aquitanus haberi,

520

Cuius ab antiquo primus Clodoueus honoris

Abstulerat titulum cum rex Alaricus illi,

Facto congressu fractus uirtute minori,

Gessit, eoque fuge se committente, fugaci

Obtinuit uictor uictos cum principe Gotthos,

525

Tuncque triumphatis sublato nomine regis

Transiit ad nostros maiestas regia Francos.

Sub Karolo fortasse memor conceperat illud

Hunoldus reuocare sibi, sed uota sinister

Intulit intuitus et adegit ceca cupido.

530

Propterea successus abest, nec gratia turpes

Ausus prosequitur sed deficit, et male ceptis

Infelix ruit ambitio, nam marte minorem

Strenuus assequitur collectis uiribus ultor

Bellipotens Karolus atque intardatus agendis

535

Anticipat, tandemque inito certamine uictum

Cogit in effugium congressu turbidus hostem,

Quem profugum recipit mittitque in uincla receptum

A duce Vasconie, nec eum tantummodo reddit,

Sed sese terramque suam sub preside Magno

540

Dux Lupus imperio iurique emancipat eius.

Nec fuit hec culpanda uiri sentencia sollers,

Non ideo pauidi quod regi bella minanti

Non sese obiceret aut quod tutoris egentem

Hunc non protegeret. nec enim, cum iniurius esset,

545

Tutor ei prestandus erat, temereque foueret

Aduersus regem quem regni agnosceret hostem.

Ergo quod regis in iura et uota recessit,

Et quod duxit eum dampnandum seque tuendum

Reddere, prudenter et si non fortiter egit.

550

Rex uero seruare uolens tradentis honorem

Neue suis intra ipsa sui primordia regni

Seuus haberetur, ita demeriturus amorem

Consilio prudente cauens utrisque benignus

Detulit, et reputans pro sufficiente quod esset

555

Votorum compos et ius telluris adeptus,

Hos sibi deuotos illum prudenter amicum

Fecit cui, potuit cum perdere, parcere duxit.