Tertius eximio regni felicis ab ortu
Annus erat, Friderice, tui, castrisque movendis
Instabat praefixa dies: tunc rura relinquens
Saxoniae, superasque petens cum milite multo
5
Ipse sui partes regni, qua Norica lambit
Rura Lycus, placidis factus iam mollior undis,
Non procul Augusta consedit rector ab urbe:
Proxima Brixnoram famosi nominis urbem,
Altera saxosum tetigerunt castra Tridentum.
10
Inde per anfractus rigidos, angusta locorum
Saxosis horrenda iugis, faucesque malignas
Carpit iter: tandem longo magnoque labore
Alpibus evictis, campos et plana iacentis
Aspicit Ausoniae, stagnoque propinqua iacenti
15
In campis Verona tuis tentoria ponit.
Sed quia defectu miles cogente ciborum,
Dum rigidam duro transiret limite vallem,
Et loca nec Cereri fecunda, nec hospita Baccho,
Illicito raptu sacras spoliaverat aedes;
20
Ante profecturis quam rex procedere castris
Vellet, et humani tractare negotia regni,
Instituit placare Deum, regique superno
Seque suosque piis humiles supponere votis.
Protinus ex omni collectos agmine nummos
25
Corrogat, atque viris commissa fidelibus aera,
E quibus hic praesul, comes ille, probatus uterque
Distribui iusta spoliatos sorte per omnes
Imperat et licitae compensat damna rapinae.
Nobile regis opus: quamvis penuria factum,
30
Vt quondam sancti David, excusare valeret:
Non tamen hac in re causas attendere, sed rem,
Nec quid sit licitum perpendere, sed quid honestum.
Mentis quippe bonae proprium est agnoscere culpam,
Culpa ubi nulla subest. Tunc demum signa revellens,
35
Runcaliam properat rapidis attingere castris.
Est locus Italiae, modicum seiunctus ab urbe,
Cui, quia pulchra situ placet, inde Placentia nomen,
Planus, et Eridani placido iunctissimus amni,
Effundit latos spatioso limite campos:
40
Hic quoties claram regnator tendit ad urbem
Teutonus, Ausoniam sumpturus rite coronam,
Ponere castra solet: ligno suspenditur alte
Erecto clypeus: tunc praeco regius omnes
Convocat a dominis feudalia iura tenentes.
45
Excubias regi prima celebrare fideles
Nocte, vetustorum debent ex more parentum.
At quicunque domi domino nolente relictus,
Defuerit, feudo privari curia censet.
Tunc quoque nonnulli censura vindice regni
50
Amisere diu tali possessa reatu.
Quin et pontifices Halberstadensis, et ille
Sub quo Brema fuit, tali regalia iura
Amisere nota: personae scilicet ipsae,
Non tamen Ecclesiae: neque enim quod pastor inique
55
Gesserit, Ecclesiae fas est in damna refundi.
Nunc age, de terra memoratu plurima sacro
Digna relaturi, positum, sedemque locorum,
Nominibusque datis, populos, ritusque vetustos
(Sicut ab antiquo vulgavit fama) canemus.
60
Haec Appennini rigidis hinc rupibus, inde
Alpibus aeriis pressa, atque coercita tellus
Longa, sed angustam zonae sortita figuram,
Hinc sale Tyrrheno, Venetis hinc clauditur undis.
Quippe Noti rapidos aestus, Austrique vapores,
65
Appennine, tui sibi temperat obice montis.
At rapidum Boream, gelidamque timentibus Arcton
Praesidio veniunt obiectis rupibus Alpes:
Tyrrhenum Zephyro, vagus Adria tunditur Euro.
Forsitan hos aliquis, velut uno corpore, montes
70
Iungit, et ut capiti duo brachia subiicit uni,
Vt Pyrenaeum vero sit nomine totum,
Totius partes sint Appenninus et Alpes.
Haec tamen hinc aliquas invasit opinio mentes:
Nam qua belligeris toties experta carinis
75
Ianua Tyrrheni pulsatur gurgitis aestu,
Cernuntur gemini sese contingere montes,
Ac velut expansis hinc inde fideliter ulnis
Amplecti gremio populos et moenia lato.
Magnus, et Hesperio non ignoratus in orbe,
80
Et multum debens antiquis vatibus, unda
Hanc medio secat amne Padus, zonasque minores
Ex una facit esse duas, populosque bipartit,
Quem geminis hinc inde fluens e partibus unda
Ditat, et Adriacas opulentior influit undas.
85
Hac una tellure, triplex provincia, ternos
Scinditur in populos: Venetus, Ligus, Aemiliusque
Incolit: a populo recipit provincia nomen
Quaelibet, et multas in se complectitur urbes.
Haec igitur dulci gaudens uligine tellus,
90
Tam Cereris, Bacchique ferax, et mitis olivae
Arboris, et pecorum, nullius frugis honorem
Ignorat, nulloque dolet se munere tardam,
Aemiliae primam fama cognovimus urbem,
Quae velut ex aquila, cunctarum lege volucrum,
95
Nomina clara trahens, Aquileia rite vocantur.
Metropolim Ligurum dicunt, sedemque supremam,
Quam Mediolanum Ligus incola nominat urbem:
Sive quod in media quadam tellure medulla
Omnibus ingenuis acerrima rebus abundat:
100
Seu quod ab invento trahit ista vocabula porco,
Lanea qui medio portabat vellera tergo.
At quam praecipuo Venetus colit ordine sedem
Nomine non alio quam tellus ipsa vocatur:
Vrbs opulenta nimis, quamvis circumsonet illam
105
Pontus, et Adriacis ingestus fluctibus agger
Eliso modicam concesserit aequore sedem.
Hanc vetus Italiam sermo vocat ulteriorem:
Quod media Tusci seclusa crepidine montis
Longius a pulchra Romana colonia Roma
110
Distet, et Ausonii quidam sit terminus orbis,
Haec autem magno quae clauditur Appennino,
Etruscasque domos, et claram continet urbem,
Interior veteri consuevit more vocari.
Mox ea quae Siculum protenditur usque profundum
115
Apuliam, Calabrosque sinus, Campanaque rura
Amplectens, seu citerior, seu Graecia maior
Ante vocata fuit, mediam tamen huic quoque multi
Connumerant, unoque duas sub nomine ponunt.
Hanc olim bello, quem Scanzia miserat, hostis
120
Barbarus invasit: maribus qui marte peremptis,
Crinibus ad mentum torva sub casside pressis,
Caeruleaque coma barbam simulante virilem,
Femineas armasse greges, clademque virorum
Infirma supplesse manu, sic denique victor
125
Haec loca femineo fertur tenuisse triumpho.
Hac quoque de causa signato nomine tellus
Dicitur a longis ea Longobardia barbis.
Protinus indigenis paulatim sanguine misto,
Barbara plebs, praeter consuetum gentibus usum
130
Transiit in sociam suscepto nomine gentem.
Gens astuta, sagax, prudens, industria, solers,
Provida consilio, legum iurisque perita:
Corpore, mente valens, animo vigil, ore venusta,
Membrorum levitate vigens, patiensque laboris,
135
Prompta manu, sermone fluens, avidissima laudis,
Artibus atque operum studiis exculta novorum,
Sobria, venturi metuens, sumptuque modesta,
Invigilans opibus, studiose parta reservans,
Exiguo contenta cibo, fulgentibus armis,
140
Et nitido corpus componere gaudet amictu:
Libertatis amans, pro qua nec tristia rerum
Damna, nec extremam gaudet exhorrescere mortem;
Nec regis, dominive iugo cervice volenti
Subdita: consulibus rerum committere summam
145
Gaudet, et hoc triplici sumptos ex ordine (fastum
Ne pariat diuturnus honos) mutare quotannis,
Vivere quemque suae subiectum legibus urbis
Cogit, et externos sub eodem iure potentes
Alligat: ut terra vix inveniatur in illa
150
Aut comes, aut alius civili iure solutus.
Vtque suis omnem depellere finibus hostem
Possit, et armorum patriam virtute tueri,
Quoslibet ex humili vulgo (quod Gallia foedum
Iudicat) accingi gladio concedit equestri.
155
Illa tamen legum prudens, et iuris amori
Dedita gens, facto leges ac iura nefando
Infringit, maculatque gravi se sponte reatu;
Dum quem praecipuo venerari debet amore,
Atque timere simul, nunquam nisi territa regem
160
Suscipit, et facili susceptum fraude relinquit.
Hoc magis imposito renuens se subdere regi,
Quod revocare suos victrix Alemannia reges
Saepe solet: quippe haec tanto praesentia regna
Diligit affectu, quanto tremit illa pavore.
165
Inde fit ut gemino noceat gens improba damno,
Dum premit indigno regem malefida labore,
Et patitur meritas a iusto principe poenas.
Sic ea quem mitem contemnit, sentit acerbum:
Ille ream punit, quam mallet habere fidelem.
170
Omnibus Italiae processerat altius una
Vrbs Ligurum, titulisque potens, et nomine claro
Ardua sidereum pulsabat vertice coelum.
Illa fere paribus spatiis Alpemque Padumque
Separat, hinc Adua, Ticino clauditur inde,
175
Qui de vicinis orientes Alpibus ambo,
Et famosa Padi maioris stagna petentes
Hanc aliasque duas, Cumam, Laudamque capaci
Inclusere sinu; sed fortior illa duabus
Praevaluit, victasque gravi ditione premebat.
180
Vsque adeo nocuit, vicinis urbibus esse
Maiorum: siquidem multos vicinia laesit.
Nec tantum populos, aliasque potentior urbes
Presserat, imo etiam rebus sublata secundis,
Et quasi prima suae ducens momenta ruinae.
185
Ausa fuit validas incessere principis iras.
Ergo ut tantorum notescat causa malorum,
Pauca super veteri regnorum iure revolvam.
Ductus ab antiquo priscorum tempore regum
Mos habet, ut quoties regnator Teutonus Alpem
190
Transit, et Italicas invisere destinat oras,
Qui repetant fisco fiscalia iura, fideles
Per quascunque suos praemittere debeat urbes:
At quaecunque ream se perfida fecerit ausu
Sacrilego, regique suo sua iura negarit,
195
Strata luat meritas fraudato principe poenas.
Inde fit, ut fractis deformiter horrida muris,
Nunc quoque per totam videas loca plurima terram.
Hoc quoque per cunctas regnator Teutonus urbes,
Non modo Teutonicas; sed et hic et ubique iacentes
200
Ius habet: ut praesens quasi maximus omnia iudex
Claudere iura manu, cunctasque recidere lites
Debeat, atque omnis iudex, omnisque potestas,
Atque magistratus ipso praesente quiescant.
Hunc etiam regi priscarum sanctio legum,
205
Longaevique vigor moris, profitetur honorem,
Vt cunctos fetus, quos educat Itala tellus,
(His modo, quae poscit terrae cultura, retentis)
Principis ad nutum fisco praestare colonus
Debeat, in regni sumptus et militis usum.
210
Ergo ubi Runcaliae paucis residente diebus
Caesare, fama loquax post tristia nubila clarum
Sidus, et ultorem violati iuris adesse
Vrbibus et populis circumtulit: undique multi
Conveniunt, properantque suas exponere causas.
215
Factaque multorum moestis efferre querelis
Impunita diu; quos longo tempore tutos
Fecerat, et scelerum cupidos absentia regis.
Sic cum post tenebras, hibernaque frigora noctis
Igneus Aethiopum montes transcendere Phoebus
220
Incipit, et nitidos terris ostendere vultus:
Gaudet, et optati gratanter luminis ortum
Suscipit, aequoreis afflicta carina procellis:
Quam neque luna prius, nec caetera sidera fessam,
Inter nocturnas poterant servare tenebras.
225
Spes nitida cum sole redit, iam temperat arte
Nauta ratem, clavumque regit, iam tota resedit
Seditio, pelagique fragor cum nocte quievit
Commemorare piget, magnisque ascribere rebus
Oppida, seu celsis castella minantia pinnis,
230
Ob scelerum noxas, regnique ultricis honorem,
Paucorum assultu, facilique eversa triumpho.
Inter propositas multasque gravesque querelas
Regia Lauda sui, Cuma cum supplice, regis
Implorabat opem, missisque fidelibus ambae
235
Consulibus, patribusque suis, crudelia facta
Deflebant querulis Ligurinae vocibus urbis,
Aerumnasque suas, longaeque tyrannidis usum
Facundo moestoque tamen sermone gemebant,
Consulibus Ligurum praesentibus, atque paratis
240
Excusare suam phaleratis vocibus urbem.
Sed quia per fines Ligurum loca summa petenti
Italiae, restabat iter, differre querelam
Maluit, inter eos modicum post tempus agendam
Finibus in propriis: veluti gravioris utrinque
245
Consilii, spatiique simul maioris egentem.
Vtque viae gnaros, monstratoresque locorum
Detinuit Ligures: iamiamque redire parantes,
Praevia ferre suis iussit vestigia castris.
Iamque aderant iuvenes regi peregrina ferentes
250
Munera, laeta novo quae miserat alta triumpho
Ianua: nuper enim contritis hostibus urbes
Barbaricas populata suis everterat armis,
Quaesieratque sibi nomen memorabile facti,
Eximia magnam referens cum laude rapinam.
255
Miserat ergo suae regi nova munera praedae
Barbaricas vestes, struthiones atque leones,
Psittacon humanis aequantem murmura verbis.
Tandem castra movens, Ligurum Fridericus in ora
Tendit, et in mediis ponit tentoria campis.
260
Ast ubi signa viros praecedere regia iussos,
Ductoresque viae per dura, per arida sese
Ducere, perque locos steriles et frugis egenos
Comperit, agnovitque dolum: tunc fervidus ira
Exarsit, iussitque suis excedere castris
265
Damnatos, urbique suae sine laude remisit.
Addidit huic alios iusto fortuna dolori
Irarum stimulos: namque aspera frigora passus
Miles, et hiberni contusus turbine coeli,
Esurie, nimboque simul vexatus egebat.
270
Inde furor, feritasque viris, iramque furenti
Adiiciunt, stimulosque graves: accessit eodem,
Quod quascunque prius bello subverterat urbes
Vrbs eadem Ligurum, ne forte resurgere vellent,
Vrgebat, victasque gravi terrore premebat,
275
Inque sui sceleris consensum flectere mentem
Principis invicti (quid enim non impetrat auri
Gratia?) si posset, multa mercede parabat.
Inde locos steriles, ieiunaque rura relinquens,
Haud procul a celsa rex invictissimus urbe
280
Regia fecundis posuit tentoria campis,
Attritasque fame, duroque labore cohortes,
Vberiore cibo, placidaque quiete refovit.
Turribus, et valido longe spectabile muro,
Infida modicum distabat ab urbe Rosatum,
285
Municipum secura domus, tutique receptus,
Si quid ab incursu tutum satis esse valeret
Teutonico, regnique minas contemnere posset.
Hoc tunc quingentis in eadem sede relictis,
Hisque bene instructis, victuque et fortibus armis
290
Munierant Ligures (sed quae munimina regni
Auspiciis obstare queunt?); depulsus ab arce
Cogitur infidam sine sanguine miles in urbem.
Nec mora, direptis quaecunque paraverat hostis
Ipse sibi, flamma munimina tota cremari
295
Rex iubet, et fractis everti moenibus arcem.
Nec minus e castris audax effusa iuventus,
Ocius ad muros, et portas urbis adusque
Irruit: occurrunt hostes, validoque tumultu
Praelia prima movent, multos arsura per annos,
300
Nec nisi post longos, indefessosque labores,
Extremamque loci tandem cessura ruinam.
Hic praeter captos, quos nec numerare valemus,
Nec libet, innumeri proprio rediere cruenti
Sanguine semineces: multi iacuere perempti.
305
Hoc stupefacta malo plebes, cladisque futurae
Territa primitiis, iam nunc praesentia damnans,
Et ventura timens, Giraldi consulis aedes
(Quippe hic praecipuus famosi criminis auctor
Et suasor fuerat) rapido fremebunda tumultu
310
Diruit: hoc iustam violati principis iram
Sperabat placare modo; sed inania princeps,
Et quasi vana ratus, stultae ostentamina plebis
Sprevit, et his alias properans adiungere clades,
Extemplo rapidas Ticini tendit ad undas.
315
Hic fluvius gelida venam sortitus ab Alpe,
Haud procul a pulchra cursu breviore Papia,
Influit Eridanum: quam nomine gurgitis urbem
Nonnulli vocitare solent: mediusque locorum
Terminus, a Ligurum te parva Novaria campis
320
Semovet. Hic geminos pontes, et pontibus ipsis
Addiderant Ligures valido munimine turres;
Vt quoties fines vastare Novaria vellent,
Sive Papia tuos, tuto transcurrere possent
Ac remeare gradu: pontes rex occupat ambos,
325
Traductisque suis, munimina lignea, turres
Concremat, et ruptis distinguit pontibus amnem.
Protinus immani fastu tria rector ab illis
Hostili fundata solo castella, potenter
Diruit, et miseros longa formidine cives
330
Solvit, et ereptos victoribus eripit agros
Hanc etiam dudum gentili fraude rebellem,
Princeps Henricus penitus subverterat urbem,
Tempore mox alio, satiata principis ira,
Iam dominis servire suis edocta, vetustas
335
Erexit, fatis melioribus usa, ruinas:
Parva quidem, sed tuta novo, speciosaque muro,
Et circumducti lato satis aggere valli.
Huius ab antiquo comitatum in finibus urbis
Solus ab angariis Italorum pene solutus,
340
Praesidio Ligurum Guido Blandratensis habebat:
Qui veluti multas, sic hanc quoque, viribus usi,
Absorbere suis sperabant faucibus urbem.
Postea Vercellum, Taurinaque moenia princeps
Praeterit: utque Padi qua plus accedit ad ortum,
345
Contigit oppositam traducto milite ripam,
Protinus ad pulchrae fines et rura Papiae
Vertit iter, fidam gaudens invisere terram.
Vrbs erat, antiquo quam nomine dixerat Astum
Vsus, habens propriis in finibus oppida lata,
350
Ac populosa nimis, Cairam gens illa vocabat.
Haec loca Ferrati Guilhelmus marchio montis,
Debita iura sibi, dignumque negare timorem,
Publica Runcaliae tractante negotia rege,
Suppliciter conquestus erat, fastumque superbae
355
Gentis, et acta gemens immobilis improba vulgi,
Contemptusque suos: edictaque regia saepe
Parvipensa ferens, multumque diuque loquendo
Moverat ingenuas invicti principis iras.
Accedebat ad hoc, sociatum sanguine misto
360
Inter utrumque genus; nam quae sortita maritum
Hunc erat, haec regem gaudebat habere nepotem.
Hos igitur populos, longo iam tempore laesa
Maiestate reos, toties, frustraque citatos
Legibus, invicta iam tandem plectere poena
365
Constituit, rapidoque gradu petit oppida princeps.
Territus hoste novo, sed non correctus, in altos
Exierat populus trepida formidine colles:
Irruit: et gaudens exercitus invenit, omni
Oppida plena bono, spumante nectare cellas,
370
Horrea frumentis, oleo spirante lagenas.
Hic paucos egere dies, dum plurima saccis
Infundunt frumenta suis, utresque, cadosque
Ventrosasque replent oleo, Bacchoque lagenas.
Nec mora, direptis potioribus, oppida flammis
375
Tradunt, et validas evertunt funditus arces.
Inde recedentes, non tantum criminis huius
Terreno sub rege ream, sed iure superno
Damnatam proprii contemptu praesulis Astum,
Hostili terrore petunt: quae cive fugato,
380
Omni plena bono, victores ubere laeto
Excepit, multisque viris alimenta diebus
Vberiora dedit: tandem spoliata, rogisque
Tradita, perversi sceleris, geminique reatus
Pertulit immeritam sedes innoxia poenam.
385
Sed quia castrensis crebris assueta rapinis,
Rixari, ferroque etiam pugnare iuventus
Duxerat in morem, pravaeque libidinis usum
Providus hunc tali mitescere lege furorem
Rex iubet: ut si quis castrorum ex agmine quemquam
390
Pulset, et iniustis socium ferus appetat armis,
Aut caput, aut dextram tali pro crimine lictor
Amputet, et facinus feriat capitale securis.
Haud mora, Terdonam (Ligurum quae foedere pravo
Consiliis adhibebat opem, scelerique nefando,
395
Quam regi vesana suo praestare favorem
Maluerat, nec adhuc toties revocata redibat)
Constituunt raptis petere, atque evertere signis.
Haec etenim fidam regnis inimica Papiam,
Plus quoque quam Ligures, crebro grassata premebat.
400
Nam licet urbs Ligurum spatio breviore locorum
Dissideat, medius Ticini gurges utramque
Separat, et geminos intersecat unda tumultus.
At qua turrigeram spectat Terdona Papiam,
Omnia plena iacent: non hic mons, silva, vel amnis,
405
Qui queat alternos medius cohibere furores.
Proxima magnifici vidit tentoria regis
Marchia, vulgari quae nomine Busca vocatur.
Inde Palatini gaudentem iuris honore,
Vnanimumque sibi Chunradum nomine fratrem,
410
Signiferumque suum, quem Norica misit Othonem
Terra, virum magnis spectatum saepe periclis,
Allobrogumque ducem, cuius sub iure fatigat
Lenis Arar placidas Rhodano quae commodat undas
(Huic nomen Bertholdus erat), cum milite multo
415
Praecursare iubet, dictaeque sagaciter urbis
Explorare situm, quid agat, quid cogitet hostis,
Seque secuturum castrorum robore toto
Subsidioque viris venturum spondet: at illi
Praecelerant urbemque petunt: Taneramque rapacem.
420
Transgressi, muros et portas urbis adusque
Discurrunt, oculisque notant, et mente sagaci
Naturam sedemque loci, pensantque laborem,
Signaque dispositis exspectant regia castris.
Tertia lux aderat, totis cum viribus ecce
425
Bellator Fridericus adest: tentoria ripa
Vlteriore locat: ne protinus agmina iungi
Possent, auctus aquis pluvialibus obstitit amnis.
Ast ubi detumuit fluvius, positoque furore
Coepit habere vadum, necdum residentibus undis,
430
Protinus evectu validorum miles equorum
Non tam flumineas transit, quam transnatat undas,
Iunctaque considunt sociatis agmina castris.
Montis in abrupti scopuloso vertice sedes
Arcis erat, teretique tumens excreverat umbo
435
Saxeus ille iugo, monti vicinus utrique,
Qua sibi confines sunt Appenninus et Alpes.
Nec solum Terdona tuos locus ille penates,
Sed velut e specula Ligures et plana Papiae,
Atque alias Italis positas in finibus urbes,
440
Ceu capiti subiecta suo, prospectat ab alto
Membra, nec obsistunt ullae spectantibus umbrae.
Hic praeter validas turres, quibus undique sedes
Tuta videbatur, rubeo nitidissima muro,
Pro saxo laterem celeberrima turris habebat.
445
Hanc ibi Tarquinum quondam fundasse Superbum
Rumor erat: nomenque loco retinente Superba
Illa vocabatur longo iam tempore turris:
Huic subiecta iugo, valido firmissima muro,
Turribus, et celsis consurgunt moenia pinnis,
450
Exornantque suam tectis sublimibus urbem.
Hanc secat exiguus saliens e monte propinquo,
Sed faciles iras modico sumpturus ab imbre
Gurges, et in geminas seiungit moenia partes.
Prima dies magnis momenta potentia coeptis
455
Addidit, et dubiis depressit pondera fati.
Ipsa namque die primo expugnata labore,
Hostibus afflictis cessere suburbia nostris,
Et sese tutam populus revocavit in arcem
Densior, augustam muniret ut undique sedem.
460
Hic praeter cives et signa domestica, multi
Intererant Ligures, paucis quos ante diebus
Vrbis Ligurum, tantae communis causa ruinae,
Vana laboranti solatia miserat urbi.
Praeterea multis stipatus Opitius armis,
465
Addiderat socium rebus se sponte supremis
Marchio: quem propter mores, ni fallor, acerbos
Spinam fama malam vero satis ore vocabat,
Quod contra mores et legum scita rebellis.
Nam quid in humanis reperitur acerbius actis
470
Saevitia stimulare pium, et compungere regem?
Viribus his, validoque loci munimine freti
Infausti cives, nec moenia dedere, nec se
Post mala tanta suo dignantur subdere regi:
Perstat in incepto stolidus furor, inque ruinam
475
Tendit, et ad certam properat gens perdita cladem.
Tunc vero ut iustam sese collegit in iram
Regia nobilitas, et tandem saeva coactus
Venit in arma furor, non iam servare laborat
Ingratos, veniamve ultra sperantibus offert:
480
Iam toties revocasse pudet, monituque salubri
Invitasse reos ad dulcia foedera cives.
Vt leo qui dudum placido mansueverat usu,
Exueratque feros longo iam tempore mores,
Si quis cum iaculis, vel nudo cominus ense
485
Praeditus irritet, generosi pectoris iram
Dissimulat, reprimitque diu, spernitque minori
Tingere caede genas, et vili sanguine pasci:
At si perstiterit damnatus et improbus hostis,
Addideritque minas, tunc se stimulante flagello
490
Incitat, et miserum violento pectoris ictu
Involat, et laceros frangit crudeliter artus.
Sic suppressa diu generosi principis ira
Exarsit, rapuitque novum mens alta furorem:
Vtque satis certo plebs noverit improba signo,
495
Quam sperare suis mercedem debeat ausis,
Protinus ante fores miserorum certa reorum
Attolli tormenta, cruces, cernentibus ipsis,
Imperat: ac ne quis sese subducere cladi
Cautus, et elapsu trepido discedere possit,
500
Vndique conclusos princeps hoc ordine cingit:
Qua zephyrus clausam geminis prohibentibus arcem
Montibus, a tergo blando spiramine tangit,
Regia signa nitent, et clausis hostibus omnes
Aggressus, aditusque negant: qua pinniger austros
505
Excipit, atque notis obsibilat Appenninus,
Saxonas indomitos, et Norica castra superbus
Asperat Henricus, perituraque moenia terret.
At qua plana iacent, et liber transitus Euro
Accessusque patet, popularia signa, suasque
510
Pulchra Papia locat numeroso milite vires.
Protinus ingenti muralia pondere princeps
Attolli tormenta iubet, quae grandia saxa
Incutiant validis agitato verbere muris.
Quaeque superveniens hostiles machina turres
515
Despiciat, missis et desuper implicet hastis,
Quae levibus subiecta rotis, aut fraude latenti
Suffodiat validos, aut pulset turbine muros
Tunc iaculis strident aurae, levibusque sagittis
Sibilat excussum balistae turbine telum,
520
Fundaque fatifero tenerum secat aera plumbo.
Nec minus infausti summis et turribus hostes
Grandia saxa rotant, ferrum iaculantur, et ignes,
Adiiciuntque animos, seque exhortantur in arma:
Vrget quippe metus, faciuntque pericula fortes.
525
Saepe etiam propriis confisi viribus, ultro
Prosiliunt, turbantque viros, celerique relapsu
Evadunt, iterumque suam referuntur in arcem.
Non impune quidem: nam praeter multa suorum
Funera, quae moesta clam servabantur in urbe,
530
Multi dum refugo repetunt pede moenia, capti
Appensique cruci, miseranda sorte peribant.
Nec reticere libet triste ac memorabile quiddam,
Ignotumque prius: rapido nam turbine saxum
Inflictum muris, violento frangitur ictu,
535
Tresque sui partes faciens, tria corpora saevo
Dat iuvenum leto, dum starent agmine denso,
Et media summis agerent de rebus in arce.
At rex eximius, tandem pietate remota
Adiectisque minis, socios hortatur, et addit
540
Ipse suis animos: oppugnat et assilit hostes.
Saepe levi iaculo validam, celerique sagitta
Excitat ipse manum, tormentaque bellica praesens
Instruit, et certos in moenia dirigit ictus;
Et nihil infectum, fieri quod postulat usus,
545
Neglectumque sinit, multumque et ubique iubendo,
Pugnandoque manu, perfecti militis usum,
Officiumque simul discreti principis implet.
Fons erat ex illa qua moenia parte Papiam
Respiciunt, unus turbae castrensis in usum
550
Sufficiens, dum liber erat; nunc aemulus hostis
Asservat latices, inimicaque signa Papiae
Infaustos propriis arcent a fontibus hostes.
Vnde fit, ut duros pugnandi ferre labores
Iugiter, et rigidis versari semper in armis
555
Cogat eos sitiens, et ob hoc animosa iuventus,
Fundere dum proprium vetito pro fonte cruorem,
Sanguinis et fluvio permistas sumere lymphas
Non timet, atque animos eadem, quae corpora frangit,
Auget acerba sitis: nulla est audacia maior,
560
Quam cui materiem naturae praebet egestas,
Vt sitis atque fames: sitiens mala nulla timere,
Esuriensve potest: miserae violentia pestis
Cogit abesse metum: dum plus praesentia torquent,
Quam ventura movent: vidit discrimina summa,
565
Et totum princeps hac vergere parte laborem.
Praesidioque viris Ferrati marchio montis
Additur: ut socios iuncto discrimine casus
Excipiat, servetque lacus, et terreat hostes.
Praeterea sordes, et quaeque nocentia fonti
570
Iniiciunt, purasque ipsis cernentibus undas
Morticinis, turpique audent corrumpere tabo:
Et delibutas immergunt sulfure taedas,
Vt sapor ingenuus gustu violetur amaro.
Nec minus has cupide sitiens, et egena liquoris
575
Appetit, et certa pugnat pro morte iuventus,
Permutans olidas effuso sanguine lymphas.
Nam qui per mediam manabat rivulus urbem
Mole ruinarum, saxis et pulvere multo
Hostibus exiguas ultro turbantibus undas,
580
Gurgite limoso sordens ac putridus ibat.
Nec mihi cuiusdam virtus reticenda videtur,
Seu magis incautae praeceps vesania mentis.
Strator erat, de plebe quidem, nec nomine multum
Vulgato, modica in castris mercede merebat
585
Hic velut iratus bello, longasque perosus,
Indignansque moras, et ob hoc crudelior hosti,
Dum gravis assultus, solitoque ferocior arcem
Vrget, et hinc illinc Hibernae grandinis instar
Saxa, faces, et tela volant; neque casside clausus
590
Tempora, nec chalybum munitus pectora textu,
Vix gladio, clypeoque levi protectus, in altum
Nititur ascensu collem, quo regia turris
Tarquini fundata nitet, parvaque securi,
(Quam genus hoc hominum serviles gestat in usus
595
Subnexam sellae) vestigia caedit in alta
Rupe sibi, sociis revocantibus, hostibus autem
Attonitis, et stulta viri mirantibus ausa.
Non illum lapides, non illum ferreus imber
Telorum; non quae violento turbine turrim
600
Saxa petunt, revocare valent: interque suorum
Clamorem, hostilesque minas, evadit ad arcem.
Protinus armato cuidam congressus inermis,
Fortior ad terram scopulo deturbat ab alto
Praecipitem, versoque gradu vestigia victor
605
Fortuna comitante refert, et corpore toto
Integer, ad socios et regia signa reversus,
Se pariter castris, et tuta mente recepit,
Mirans ipse suum revocato pectore factum.
Cui rex ob facinus praeclarum, praemia laudis
610
Digna referre volens, titulos et nomen equestre,
Armaque, cornipedesque feros, cultusque nitentes
Largiturus erat: puduit consurgere tantum
Plebeium, generisque sui transcendere fines;
Et sub fortuna potius remanere priori
615
Credidit, acceptis largis a principe donis.
At rex ignavo coeptum procedere tractu,
Aegra mente ferens (properabat quippe coronam,
Atque monarchiam totius sumere mundi)
Omnia quae lentum valeant impellere bellum,
620
Et tardas celerare moras, sub corde sagaci
Ventilat: ingenuo videt undique moenia firma
Robore, nativoque loci munimine tuta.
Vna parte tamen, stabat qua regia turris,
Quod natura minus dederat supplesse labore,
625
Artificumque manu: tandem memorabile quiddam,
Egregium dictu, sed non satis utile menti
Incidit: ut solidae fodiendo viscera terrae,
Ima cavans, ductis ad fundamenta cavernis,
Ipsam inclinato turrim subvertere muro
630
Apparet, et subito reseret sibi moenia lapsu.
Hanc regis curam versutus praevenit hostis,
Atque artem solers opponere cogitat arti.
Ergo ubi visceribus sese telluris opacae
Regius immersit secreto limite fossor,
635
Protinus occurrens patulae scrobis hostis hiatu
Deprensos tellure viros, redituque negato
Attonitos, medio suffocat in aggere fossae.
Sic miseros proprium sibimet fodisse sepulcrum
Poenituit, clausosque cavo telluris hiatu
640
Vlterior coelo non reddidit atra vorago.
Nec minus iratos alios quoque crimine vultus,
Fortuitos omnes solito contemnere casus,
Ausa fuit fortuna procax ostendere regi.
Haud procul eiusdem distans a finibus urbis
645
Fulgebat Ligurum longe spectabile castrum;
Hoc expugnandi dudum Fridericus amorem
Pectore conceptum perducere tentat in actum.
Protinus in castris scalas, et caetera per quae
Hostibus ignaris conscendi moenia possunt,
650
Exstruit: haec in se fabricata putantibus illis,
Oppida qui servant, atque admirantibus usum:
Haud mora, delectos ex ordine rector equestri
Ductori Allobrogum, praestanti corpore fortes,
Atque Palatino iuvenes committit Othoni.
655
Atque illuc iubet ire viros, quo tempore luci
Extremae gelidas miscet nox prima tenebras:
Paret, et ad tutam miles duce fretus uterque
Tendit iter sedem: cunctisque sopore solutis,
Allatis furtim scalis, fastigia muri
660
Summa petunt: ac ni temere clamore coorto
Indicium facti iuvenes properantius aequo
Fecissent, erepta brevi castrensibus hora,
Et pulchro sublata dolo castella fuissent.
Armorum strepitu, et subito clamore citatum
665
Prosilit e stratis vulgus castrense, fugamque
Arripit: at postquam trepidis audacia maior
Adfuit, et sumptis virtus incanduit armis,
Bella movet, hostemque suis iam pene potitum
Moenibus, excutiunt, capto muroque repellunt.