1
Ecce votis apta vestris
Venit hora, psallite,
Gaudium cordis patescat
Claritate carminum:
Salve regum sancta proles,
Care Christo Carole.
2
Nullus ordo, nulla rerum
Nunc silescat vastitas,
Mens et lingua, cor, voluntas
Laudem dando personet.
Salve regum sancta proles,
Care Christo Carole.
3
Credimus superna votis
Angelorum milia
Nostris congaudere digne,
Vt dicamus cernui.
Salve regum sancta proles,
Care Christo Carole.
4
Anna vatem, Sarra risum
Non fudit libentius,
Quam te toto nunc tenellum
Corde mulcet Augia.
Salve regum sancta proles,
Care Christo Carole.
5
In te terra nostra patrem
Suscipit cum fratribus,
Cum quibus tibi decora
Pars honoris permanet.
Salve regum sancta proles,
Care Christo Carole.
6
Ferte nabla tibiasque,
Organum cum cymbalis,
Flatu quicquid, ore, pulsu
Arte constat musica.
Salve regum sancta proles,
Care Christo Carole.
7
Dicat omne plebis agmen,
Clerus ipse primitus,
Dives, pauper, sospes, aeger
Consonent in laudibus.
Salve regum sancta proles,
Care Christo Carole.
8
Te Maria sancta virgo
Cum subiectis omnibus
In salutem christianam
Protegat feliciter.
Salve regum sancta proles,
Care Christo Carole.
9
Turba quod simul piorum,
Qui deo sunt proximi,
Actitet penes supernam
Poscimus clementiam.
Salve regum sancta proles,
Care Christo Carole.
10
Gloriam dignam triformi
Pangimus potentiae,
Quae te sanum vexit istuc
Francorum per regmina.
Salve regum sancta proles,
Care Christo Carole.