comoedia elegiaca Pamphilus, Gliscerium et Birria

Reference basis text: A. Savi, 1976


Postquam Pamphileas rumor pervenit ad aures

      Gliscerium Gallis finibus esse suam,

Pamphilus ascendit; comes illi Birria factus

      Carpit iter pedibus exitiale suis;

5

Consumptoque fere sumptu ieiunus uterque

      Parisius veniunt hic eques, ille pedes.

Dum sua divertunt huc illuc lumina, tandem

      Est tua Gliscerium, Pamphile, visa tibi.

Tunc color atque fames et vox abiere videnti;

10

      Solus in attonita mente remansit amor.

Vtque videt subito stupefactum Birria clamat:

      "Vnde stupes? Numquid ire recusat equus?"

Pamphilus, ad presens, sublato posse loquendi,

      Inter singultus, hec tria verba dedit:

15

"Impie nonne vides, sic incipit, impie nonne?"

      Substitit et rursus: "Impie, nonne vides?"

Birria: "Quid videam, mi Pamphile?" Pamphilus illi:

      "Quod video mirum est; inspice si videas".

Birria: "Nunc video" cui Pamphilus; "Hercule pridem

20

      Vidi; nunc euge, Birria, serve bone".

Pamphilus exultans nimis affectansque videri

      Miles, plus equo, calcibus urget equum;

In quantum natura sibi concessit et usus,

      Cruribus extensis, militat ante suam.

25

Accedens: "Salve mea", dixit, at illa: "Quis est hic

      Qui me, cum non sim, iactitat esse suam?"

Pamphilus admirans respondit: "Sum tuus, esne

      Tam cito Gliscerium nescia facta mei?"

Tunc ea subridens inquit: "Mi Birria salve;

30

      Sum tua; tu meus es; Pamphilus esto sui".

Ille: "Recedamus, ait, hospitioque receptus

      Pamphile, cognoscet te tua, tuque tuam".

Non modicum placuit sententia dicta; recedunt;

      Apprensum loris Birria ducit equum.

35

Succedit domui ternarius ille domusque

      Maioris numeri non erat illa capax.

Ante fores stabulatur equus; iussuque magistri

      Birria quos reperit comparat ere cibos;

Gallinas, pullos, perdices emit, alosas

40

      Mulos, gardones hospitiumque redit;

Explumat volucres, pisces exquamat eosque

      Incidens aperit, extrahit exta, iacit,

Transfixeque veru volucres assantur; alumpnos

      Subpositis flammis decoquit unda suos.

45

Tempore cenandi, sumens mantile, paratis

      Omnibus, in pelvim Birria misit aquam;

Infundens manibus et discumbentibus escas

      Apponens, solus, Birria Martha fuit.

Non lotis manibus tandem discumbit et alvo

50

      Implende servit officiosa manus.

Pamphilus inquit: "Habes operosos Birria dentes

      Et discum promptas evacuare manus".

Qui contra: "Peditem ieiunia longa fatigant

      Nos epule sed te, Pamphile, pascit amor".

55

Dixit et in medio semesi piscis arista

      Gutture transversa gutturis artat iter;

Pamphilus assurgens, vitam ledendo redemit

      Et durum collo contulit antidotum

Dicens: "Parce cibis; discretius esse videtur

60

      Vivere ieiunus quam comedendo mori".

Birria: "Plus doleo colaphis quam pondere morbi;

      Morbus enim gravis est, sed medicina magis".

Pamphilus: "Auferte mensam: sedeamus ad ignem

      Et sit cum pomis, altera cena, nuces".

65

Tolluntur tripodes et adulti Pamphilus ignis

      Prunas Gliscerii distrahit ante pedes.

Coctana, poma, nuces cenantur, amigdala, ficus

      Cenantur musto pessica mersa novo;

Et statim gallus cantavit; Birria solus

70

      Cantantis patula suscipit aure sonum;

Deinde refert: "Audi, mi Pamphile, preco diei

      Alis et leto nuntiat ore diem".

Tunc iubet afferri vinum lectumque parari

      Pamphilus et iussus iussa iubentis agit.

75

Infundit calici vinum dominoque propinat

      Defixis genibus subpositaque manu.

Stramine construitur modico Venerique paratur

      Lectus qui potius religiosus erat;

Sternuntur supra decus ornatusque cubilis

80

      Pelles sed pannus lineus omnis abest.

Pamphilus interea domine famulatur et eius

      Pronus de pedibus calciamenta trahit;

Qui prior accumbens humilem resupinat amictum

      Psalmorumque subit immemor atque crucis.

85

Gliscerium tandem spoliis nudatur et ulnis

      Amplexam socio collocat ille thoro;

Amplexatur eam iocunda negotia tractans

      Et totus Veneris subditur obsequiis;

Vervecum spoliis operiri sustinet ultro

90

      Caprorumque togis deliciosus amor.

Vltimus accubuit, extincta Birria luce,

      Cui celum tegimen, culcitra terra fuit,

Dum vicina sibi Vulcanus terga tuetur

      Altera pars potuit scire quid esset hiems.

95

Sic oblitus equi temulentus Birria stertit

      Et miser ante fores philosophatur equus.

Pamphilus ad tempus gremiis elapsus amice

      Respirat Veneri deliciisque thori.

Gliscerium, sit causa licet, quasi nescia querit

100

      Adventus causam principiumque vie.

Ille: "Potest, inquit, in te tua questio solvi;

      Quesite causa es principiumque vie".

Gliscerium: "Quid me derides, Pamphile? Non sum

      Tanti que tante sim tibi causa vie".

105

Pamphilus: "An dubitas? Numquid non credis amanti?

      Est evvangelium quod tibi dicit amans".

Gliscerium: "Fictis uti licet inter amantes;

      Fictaque non nichilum commoditatis habent.

Cum sim res fragilis credis, temerarie, credis

110

      Quin timeam lites, verbera, vincla, minas;

Sum mortalis ego; decet immortalis amica

      Vt possim penam martiriumque pati".

Ille: "Deum testor; cessabunt iurgia, pene

      Et sacramento, si placet, addo fidem".

115

Illa: "Sacramenti vinclis fideique ligatos

      Solvit et absolvit imperiosus amor.

Mens ex preterito perpendit docta futurum

      Preteritique memor iure futura timet".

Pamphilus: "Ha, modice fidei, quare dubitasti?

120

      Preteritone times ire futura modo?"

Absit; mutavi mentem; mutatio mentis

      In meliora trahit ad meliora manus.

Murice presignis dabitur tibi vestis et auro

      Intexto dabitur exhilarata clamis".

125

Firmatur pactum; coeunt in pignora dextre

      Atque fides pacto fecit inesse fidem.

Et rursus gallus cantavit; "Birria surge"

      Pamphilus exclamat ingeminatque vocans.

Birria sic secum: "Dormi, mi Birria, iustum est

130

      Qui prior accubuit surgat ut ille prior".

Clamat item: "Surge". Noctis fugit umbra; diei

      Precursor celo Lucifer astra fugat.

Hic iacet, hic clamat; invitus Birria tandem

      Consurgit factus improbitate probus.

135

Assumpto freno, reseratur porta; minister

      In latus exanimem ter pede pulsat equum;

Frustra pulsatur quod mortuus ante resurget

      Quam monitu vocis vel pede surgat equus.

Pamphilus interea collectis rebus in unum

140

      Ter circumducto fune redegit honus.

Egrediturque foras dicens: "Lentusque fuisti

      Et nunc et semper, Birria lentus eris".

Ille: "Quid obiurgas? In me mora nulla sed iste

      Nos insperata morte moratur equus".

145

Pamphilus: "Heu, quid? Equus est mortuus? Ille: "Videto:

      Si non vis verbo credere, crede rei.

Nunc animi rex esto tui; moderare dolorem,

      Nemo doloris ope dampna levare potest".

Pamphilus: "Ha! conductus erat; Deus omnia reddet".

150

      Birria respondit: "Excoriemus eum".

Pamphilus: "Ad nummos trahe, Birria, vende capistrum,

      Subsellam, frenum, cingola, vende cutem".

Et factum est; vestes fert Birria; qui duo primum

      Venerunt modo, tres ingrediuntur iter.

155

Substitit ad nonam subnixus Birria furca

      Horam prandendi preteriisse querens.

Pamphilus huic: "Quid nos sermone moraris inani?

      Birria vade; potes ire simulque loqui".

Birria: "Noster equus periit servando dietam;

160

      Pesteque consimili sum periturus ego;

Non me sola fames sed sarcina multa fatigat

      Et via que pedibus est inimica meis".

Pamphilus: "Ebroicam donec veniamus ad urbem

      Ieiunare decet, Birria, sive mori".

165

Ille: "Mihi misero mors est vicinior urbe

      Me miserum quod mors me fugat urbsque fugit".

Pro stimulante fame properans compendia querit

      Quoque magis properat se putat ire retro.

Ductus ad occasum devexo limite celi

170

      Merserat Hesperio gurgite Phebus equos.

Ad portam comites urbis venere priores

      Impulsuque pedum ianua clausa patet,

Occurrunt vigiles tamquam latronibus illis

      Querentes patriam, nomen et unde genus;

175

Conticuere; loqui desuevit lingua timore;

      Fustes et gladii causa timoris erant;

Et quia quesitis nil respondetur, in ipsos

      Iniecere manus invidiosa cohors.

Pamphilus in cenum, prensis a fronte capillis

180

      Volvitur et crebro verbere terga sonant.

A sompno cives clamor subitusque tumultus

      Exortat et multus murmur in urbe fuit.

Qui modo lentus erat, subita velocior aura

      Factus, deposita Birria fasce fugit.

185

Altera pars vulgi clamat: "Dimittite iustum"

      Altera pars clamat: "Mortificate reum"

Alterius partis precibus sibi vita redempta est

      Et clamidis dono reddita Gliscerium.

Discedunt: illis occurrit Birria clamans

190

      Et solis dominum vindicat ille minis.

Pamphilus: "Hostis abest et nunc bellaris in hostem?

      Pax; dampnis possunt addere dampna mine".

Dixit et invisa simul egrediuntur ab urbe;

      Preterito presens continuatur iter.

195

Lexovium triduo, ieiunia, verbera passus

      Birria cum domino Gliscerioque venit.

Gliscerium digito visi pinnacula templi

      Ostendit comites letificando suos.

Birria: "Iam solos concedo movere planetas;

200

      His insit motus et mihi longa quies;

Iam labor exhaustus, iam sabbatizabo coquina

      Presulis ut possim me reparare mihi".

Pamphilus: "Henrici regis cognatus in urbem

      Intrabo tamquam cetera turba pedes".

205

Birria: "Discretum est; licuit semperque licebit

      Vt pedes incedas si tibi desit equus".

Vrbi succedunt; hilaris pater excipit illos;

      Gaudent; illa suum sic habet, ille suam.