comoedia elegiaca de tribus puellis

Reference basis text: S. Pittaluga, 1976


Ibam forte via quadam nullo comitante,

      Solus Amor mecum, qui solet esse, fuit.

Dumque meos versus facio meditorque puellam

      Cui possum versus mittere quos facio,

5

Ecce procul video quasi tres nymphas venientes

      E quibus, ut memini, longior una fuit.

Hec medium sortita locum currebat, et omnes

      Currebant pariter, sed tamen illa magis;

Sed si forte manu iaculum sumpsisset et arcum,

10

      Illa michi certe visa Diana fuit.

Sic etenim solet illa feras agitare per altas

      Silvas cumque suis currere virginibus.

Tunc ego nosse volens formas et nomen earum,

      Incepi subito currere, post salio.

15

Vt vero propius accedens quamque notavi

      Cum vidi voltus qui latuere prius,

Sensi non nymphas, sed pulchras esse puellas,

      Quales equoreas vix reor esse deas;

Vix Venerem, vix Iunonem, vix Pallada pulchram

20

      Istis virginibus assimilare queam.

Mox facies, mox cesaries, mox corpus earum,

      Mox manus et digiti complacuere michi:

Namque Cupido suam nostro sub corde sagittam

      Ardentesque faces fixerat ipse suas.

25

Lis erat inter eas, que doctior esset earum

      Cantu: nam cantu doctior una fuit.

Currebant igitur tres, ut sub iudice vero

      Iudicii laudem de tribus una ferat.

Prima rosas, pomum tulit altera, tertia ramum,

30

      Que tria virginibus sepe placere solent.

Est opere pretium describere de tribus unam:

      Pulchrior hec etenim de tribus una fuit.

Huius erant vestes gemmis auroque micantes,

      At nitor in toto corpore maior erat.

35

Crinis erat flavus rutilo circumdatus auro,

      At crines auro plus placuere michi.

Vernabant rosee circum caput inde corone

      Cum tamen absque rosis splendida tota foret;

Frons speciosa nimis, gula lactea, colla manusque

40

      Vrebant animos, sed sine fine meos.

Non magis in celo sunt lumina clara sereno,

      Quam fuerant oculis lumina clara suis.

Vtraque preclaras gemmas tulit auris et aurum,

      Vtraque non tanto pondere digna premi.

45

Forma papillarum nusquam parebat in illa,

      Vel quod parva nimis vel quod stricta foret.

Vbera sepe suis zonis strinxere puelle,

      Turgida namque nimis displicuere viris;

Sed non inter eas est hec referenda puella:

50

      Vbera nempe satis parva fuere sibi.

Balteus insignis, gemmis stellatus et auro,

      Cingebat domine corpora grata mee.

Singula quid referam? Si singula queque referrem,

      Non puto sufficerent, vix puto mille dies.

55

Si qua latent, meliora satis sunt omnibus illis,

      Cum scio pro certo quod meliora latent.

Quid facerem? non ausus eram prius os aperire,

      Nos aperire tamen ora coegit amor,

Cum dixi: Salve, comitum regina tuarum,

60

      Femina sive dea digna salute mea.

Salventur pariter comites que te comitantur,

      E quibus una magis tu michi, virgo, places.

Quod si vos alique rapiunt ad iurgia cause,

      Iudicio dirimam iurgia vestra meo.

65

Iudicium nostrum debetis iure subire,

      Nam patet ingeniis ars bona queque meis.

<>

      Nec non et cantus edocuere meos.

Protinus, audito de cantu, prosiluerunt

70

      Et mox queque: meus arbiter inquit eris.

Conspicimus gratum florenti gramine pratum

      Cum fuit in medio quercus et umbra loco.

Illic iudicium fieri placet: huc properamus,

      Nam placuit nobis omnibus ille locus.

75

Hic in graminea primus tellure resedi

      Precepique suo quamque sedere loco.

Tunc que virgo rosas portabat primo iubetur

      Psallere; iussa prius psallere prima canit.

Illa canit fera bella Iovis, fera bella Gigantum

80

      Atque refert illos igne perisse Iovis.

Hec ubi finivit cantus, mox virgo secunda

      Cuius ramus erat, cespite membra levat.

Constans in medio, Paridis referebat amores:

      Hec sibi namque magis cantio nota fuit.

85

Vix sibi desierat, cum tandem tertia virgo,

      Nam restabat adhuc tertia virgo, canit.

Vtque suos fuerat circumdata flore capillos,

      Obstitit atque manu quemque silere iubet.

Ipsa Iovem, teneros risus cantabat amoris,

90

      Qualiter Europam luserat ipse suam.

Vox sua grata fuit cunctis, michi gratior uni;

      Vnus enim fueram qui sibi gratus eram.

Hec quotiens sonitum roseo fundebat ab ore,

      Reddebant sonitum proxima saxa suum:

95

Haud secus Ismariis in collibus Orpheus olim

      Cantabat cythara cuncta movendo sua.

Sic quoque Sirenes quondam cecinisse feruntur,

      Cum vellent Ithacas detinuisse rates:

Cantu queque suo retinere parabat Vlixem,

100

      Non tamen astutum detinuere virum.

Quod si vox nostre foret hinc audita puelle,

      Sola licet cantu detinuisset eum.

Hec ubi finivit cantus vocemque repressit,

      Laudavi cantus protinus ipse suos.

105

Vtque meum per iudicium comites superaret,

      Dixi: Iudicio vincis cuncta meo;

Voce tua comites devincis et arte canendi,

      Nec tantum voce, sed simul et specie.

Ergo tibi gemine dentur cum laude corone,

110

      Nam tecum victrix bina trophea refers.

Tunc, faciens geminas vario de flore coronas,

      Imposui capiti premia digna suo.

Illa quidem tacito delectabatur amore,

      Sed doluere nimis eius honore due.

115

Hinc ait: O iuvenis, per quem michi tanta paratur

      Gloria, debentur premia magna tibi.

Vtque tuum meritum modo quale sit experiaris,

      Atque probes nostre fedus amicitie,

Ipse ores a me quodcumque placet tibi munus:

120

      Me tribuente feres quidquid habere voles.

Sed, ne fallacem me credas esse puellam

      At noscas verbis pondus inesse meis,

Per sacra sceptra Iovis iurabo que tibi dixi.

      <>

125

Munera pro meritis promittis maxima, virgo,

      Dixi, pro meritis munera magna petam.

Nunc peto te, queso, cupio tibi consociari

      - Tu michi nempe places - si tibi forte placet:

Nullum me teste donum pretiosius est te;

130

      Te michi si dederis premia magna dabis.

Cum Venus ad Paridem, Pallas Iunoque venirent

      Offerretque sibi munera queque sua;

Cum sibi dona ferunt, elegit de tribus unum,

      Scilicet ut pulchra virgo daretur ei,

135

Sed si quid sciret pretiosius esse puella,

      Non electa sibi pulchra puella foret.

Exemplo docet ergo <suo> que dona petamus.

      Huius ad exemplum te, speciosa, peto,

Hic qui non timuit Venerem preferre duabus,

140

      Cuius suscepit in pretium iuvenem.

At tu, que per me superare duas meruisti,

      Da michi, queso, tua virginitate frui.

Sed si non tanto videor tibi munere dignus

      Est dare quod salva virginitate potes.

145

Hec igitur, si non michi vis dare cetera dona,

      Res licet exterius acta iuvare potest.

Nec mora, virgo decens teneros faciens michi risus,

      Ne dubites, dixit, noster amicus eris.

Ne dubites, iterat, dubium me namque videbat,

150

      Sola quidem soli iungar amore tibi.

Noster eris nostramque dabo tibi virginitatem,

      Nam tibi servatur virginitatis honor.

Et ne spe dubia per tempora longa traharis

      Hac in nocte thori munera pacta feres.

155

Dixerat atque monens; comites properantur abire,

      Ad castrum celeres dirigit inde gradus.

Iam mare contingit Phebus cum curribus altum,

      Cum subiit thalamos nostra puella suos.

Non bene certus eram, quamvis iuraverat, ut me

160

      Lege thori vellet consociare sibi;

Sed temptare volens - neque iam temptare nocebat -

      Temptavi tandem calliditate mea.

Nam sibi mentitus me velle domum remeare,

      Dixi: Virgo, mane, me decet ire, vale.

165

Protinus illa michi gratissima basia prebens

      Hic tibi nobiscum cena paretur, ait,

Hic tibi sint nostri communia gaudia lecti,

      Hic nos una Venus iungat et unus Amor.

Nox tenebrosa venit, totum nox occupat orbem,

170

      Nec nitet in celo luna serena suo,

Ianua nulla patet per quam possis remeare

      Nec potes in tenebris solus abire domum.

Sepe solent etiam noctis simulacra nocere

      His qui nocte viam continuare solent.

175

Hinc nox, hinc et amor te conantur retinere:

      Impedit ecce tuas utraque causa vias.

Tertia sum, que te conor precibus retinere;

      Tu modo non vanas fac, precor, esse preces.

Miror si tria, nox et amor et pulchra puella,

180

      Non poterunt unum te retinere virum.

Care, precor, remane: motus sensurus amoris

      Atque faces, si non ferrea corda geris.

Annui tum nostre precibus votisque puelle

      Quodque sibi placuit, non michi displicuit.

185

Iam bene cognovi quod me non despiciebat,

      Nam si despiceret, non ita me peteret.

Cena parabatur, fumabant undique carnes,

      Vndique mensa suos ponitur ante thoros.

<>

190

      Et complent operam femina virque suam.

Hic dat aquam, fert hic epulas, hic pocula ponit,

      Nititur officio quisque placere suo.

Sedimus ad cenam - fuerat quoque cena parata -

      At non cena michi profuit ulla nimis;

195

Nam quotiens oculos domine vultusque videbam,

      Igne calescebant corpora nostra gravi.

Hach! quotiens gemitus, quotiens suspiria traxi,

      Cum risus vidi, quos dedit illa michi.

Gaudia sunt risus, sed si volo vera fateri,

200

      Ille michi risus causa doloris erat.

Tum doleo, tum non valeo corpus recreare

      Deliciis quarum pars mea magna fuit

<>

      Dixit, at in primis oscula pauca dedit:

205

Care meus, comede quas nunc tibi porrigo coxas,

      Vt tribuam coxas hac tibi nocte meas.

Grande tibi pretium do, nam mea crura ferendo

      Premia magna feres, si tamen illa feres.

Has ego suscepi, cum carnibus ossa comedi,

210

      Nam non ulla michi dulcior esca fuit;

Quod si forte cibos tribuisset deteriores,

      Prodessent tali condicione michi.

Hoc ubi laudavit dedit aurea pocula, sumpsi

      Quaque prius biberat, hac ego parte bibi.

215

Sic cibus ac potus potuerunt me satiare,

      Qui poterant minime me satiare prius.

Finierat cena; post cenam mensa levatur,

      Virgo iubet lectum quemque parare suum;

At famuli Bacchum velut ebria turba canentes

220

      Nec sibi nec nobis composuere thoros,

Sed vino sompnoque graves ibant titubando,

      Nec norat solium femina virque suum.

Accubat hic sompno, feno iacet alter in alto

      Graminibus strato sternitur ille solo.

225

Ipse thorum domine petii domina comitante,

      Ipsa petit solium me comitante suum.

Ferre duos iuvenes thorus illic ille valebat;

      Quem scio non tantum, nos tulit ille duos.

Hunc manus artificis mira sculpaverat arte,

230

      Namque deos illic pinxerat atque deas.

Iupiter hic stabat ridens fallensque puellas:

      Has cigni specie decipit, has aquile.

Hunc in tam variis habuit pictura figuris,

      Vt vix ullus eum crederet esse deum.

235

Ex alia parte picti fuerant nimis arte

      In lecto nudi Marsque Venusque simul.

Illic Vulcanum tendentem retia vidi,

      Vt simul in lecto prendere posset eos.

Mox quoque pertimui ne nos comprendere vellet,

240

      Tam bene picture finxerat auctor eum.

Cumque satis risi, risit quoque nostra puella,

      Sed magis hic risus conveniebat ei.

Quid moror? incumbo tandem lecto pretioso

      Atque tegunt artus pallia picta meos.

245

Denique virgo iubet thalamis exire puellas

      Firmavitque seris ostia clausa suis.

Vndique fulgebant aurate lampadis ignes,

      Tamquam cum rutilis sol foret intus equis.

Se facit hec nudam, voluit quoque nuda videri,

250

      At non in tenera carne fuit macula.

Nunc michi credatis, si credere vultis, amantes:

      Membra fuere sibi candidiora nive,

Nec nive que tacta Phebo fuerat liquefacta,

      Sed nive quam nullus sol tepefecit adhuc.

255

Hach! quales humeros et qualia brachia vidi;

      Candida crura nimis non valuere minus.

Parva papilla fuit, fuit apta, fuit speciosa,

      Si paulo rigida, non minus apta fuit.

Pectus erat planum, planus sub pectore venter,

260

      Formabat medium corpus utrumque latus

Non referam, quamvis poteram meliora referre

      Illam cum vidi, sed tibi non referam.

Vix me continui, cum corpora nuda viderem,

      Quin raperem cupida lactea membra manu.

265

Quid faciam? nequeo spectare diutius illam

      Nec tamen aspicere candida membra nimis.

Quanto magis specto, tanto magis igne calesco:

      Res eadem nobis et nocet atque iuvat

Vtque michi satis est caro candida <visa> diuque -

270

      Et merito fuerat aspicienda diu -

Ingreditur tandem lectum properando manuque

      Pallia picta levans corpora nostra tegit.

Protinus, adductis ad candida colla lacertis,

      Incepi domine basia pressa dare;

275

Oscula mille dedi, totidem michi reddidit illa,

      Sunt data mille sibi, reddita mille michi.

Illa suum nostro lateri latus associavit:

      Gaudebam lateri conseruisse latus.

Ventre suo ventrem nostrum tunc illa premebat

280

      Querebatque modis mille placere michi.

Tu michi velle tuum comple velociter, inquit,

      Nam nox atra fugit et redit ipsa dies.

Inde rogat dextram, dextram porreximus illi:

      Sed michi dans mammas: Quid modo sentis?, ait.

285

Quas dum tenui, dicens ego taliter illi:

      Sentio respondi munera grata michi.

Munera iam teneo que sepe tenere cupivi,

      Et nimis optavi munera que teneo.

Inde manus retrahens, palpabam crura tenella,

290

      Illa fuere michi dulcia melle magis.

Mox dixi: Non est ullum preciosius aurum,

      Non est in mundo res michi commodior.

Dilexi vero nobis data crura columbe,

      Sed que nunc teneo diligo crura magis.

295

Ergo iungamus duo corpora, iuncta premamus,

      Et peragant partes corpora nostra suas.

Quid faciam? referam que fecimus? Hic pudor obstat,

      Ipseque ne referam nostra puella vetat.

Finis restabat; sed utrum bene cesserat an non?

300

      Omnia novit Amor, novit et ipsa Venus.