Consocii! Quid? Iter rapiamus. Quid placet? Ire
Ad sacra. Quando? Modo. Quo? Prope. Fiat ita.
Addatis peram lateri. Ecce. Crucem scapule. Ecce.
Et baculum manibus. Ecce. Venite! Bene est.
5
Immo male est! Quid obest? Quod abest expensa. Quid ergo
In gremio portas? Ecce, tot. Hoc nichil est!
Ecce, moram facimus. Sol iam declinat, eundum est
Quam citius! Procul est urbs. Stimulate gradus.
Sed quis ad hospitium prior ibit? Si placet, ibo.
10
Sed placet; ergo prei: plus pede namque potes.
Est bene. Precedit solus, soli remanemus
Iamque referre licet quidquid utrique libet.
Est nobis libum commune, satisque duobus
Exiguumque tribus: quid faciemus in hoc?
15
Rusticus ille vorax totum consumeret uno
Morsu; sic nobis portio nulla foret.
Rusticus est Corydon et magne simplicitatis,
Inscius ille doli fallibilisque dolo.
Est in eo nimiumque gule minimumque dolorum:
20
Si vis ergo gulam fallere, finge dolos.
Quam bene dixisti! non amplius exigo verbum.
Conveniamus eum dissimulesque dolum.
Rustice, rustice! Quid, domini? Sunt omnia presto?
Sunt. Quid edatur habes? Ecce. Magisne? Nichil.
25
Que res inter tot tantilla? Fere nichil. Ergo
Evincat pactum cuius erit. Sit ita.
Hoc igitur pacto stemus: cui sompnia sompnus
Plura videre dabit mira, videntis erit.
Hocne probatis? Ita. Placet hoc vobis? Ita. Lecti
30
Presto sunt? Ita. Mox ingrediemur? Ita.
Nescio quid mentem curis mordacibus angit,
Nescio quid quadam suspicione trahit:
Cum sint urbani, cum semper in urbe dolosi,
Suspicor in sociis non nichil esse doli.
35
Primo iusserunt precedere, post revocarant,
Extremo pactum constituere michi.
Quicquid id est, coniecto dolos timeoque dolosos;
Vtque reor, pacti causa fuere mali.
Qui premunitur non fallitur et capientem
40
Primo piget raro: me capere ergo bonum est.
Tutius est etenim ventris sedare furorem
Et removere famem quam retinere fidem.
Et magis expediet libum libasse latendo
Hu<n>cque dedisse dolum quam caruisse dolo.
45
Quicquid de sompno post hec evenerit, istud
Expedit: ut faciam ne michi fiat idem.
Hocque quid est? ubi sum? quis sompnia casus ademit?
Quis modo surripuit gaudia tanta michi?
Sese pretulerant michi spera, poli, paralelli,
50
Lactea, zodiacus, signa, minuta, gradus.
Mirabar motus primos motusque secundos,
Alterutros axes alterutrosque polos.
Mirabar motus varios, cyclos, epicyclos
Et quod ab egregia cuspide nomen habet.
55
Mirabar lunam sibi mendicasse nitorem,
Cum foret in reliquis non aliunde nitor.
Singula quid numerem? sed singula quis numeraret?
Vt breviter dicam, non rediturus eram.
Ha deus! a quantis redii languoribus et quot
60
Sompnia sopitis supposuere malis!
Quot mala, quot misera, quot monstra, quot horrida, quot res
Pravas reppererim longa referre mora est:
Vulture consumptus Titius, Stige Tantalus, axe
Ixion, saxo Sisiphus ante stetit.
65
Quattuor aspexi Furias, Allecto, Megeram,
Tesiphonem, quarte nomen Erinis erat.
Vidi quam multos - vidi, puduitque videre -
Claustrales pueros femineosque viros.
Singula quid numerem? sed singula quis numeraret?
70
Vt breviter dicam, non rediturus eram.
Hec vidi et libum, quia neuter erat rediturus,
Feci individuum quod fuit ante genus.