comoedia elegiaca Pamphilus

Reference basis text: S. Pittaluga, 1980


Vulneror et clausum porto sub pectore telum;

      Crescit et assidue plaga dolorque michi

Et ferientis adhuc non audeo dicere nomen,

      Nec sinit aspectus plaga videre suos;

5

Vnde futura meis maiora pericula dampnis

      Spero; salutis opem nec medicina dabit.

Quam prius ipse viam meliorem carpere possum?

      Heu michi! Quid faciam? Non bene certus eo.

Conqueror estque mee iustissima causa querele,

10

      Cum sit consilii copia nulla michi.

Sed quia multa nocent, opus est michi querere multa:

      Nam solet ars dominum sepe iuvare suum.

Si mea plaga suos denudet in ordine vultus,

      Que sit et unde venit armaque quis posuit,

15

Perdet et ipsa sue fortassis spem medicine:

      Spes reficit dominum fallit et ipsa suum.

Si tegat ex toto faciem motusque doloris

      Et numquam querat plaga salutis opem,

Forsitan evenient peiora prioribus illis

20

      Et me continget protinus inde mori.

Estimo monstrari melius, nam conditus ignis

      Acrior, effusus parcior esse solet.

Ergo loquar Veneri: Venus est mors vitaque nostra

      Ducenturque suis omnia consiliis.

25

"Vnica spes vite nostre, Venus inclita, salve!

      Que facis imperio cuncta subire tuo,

Quam timet aula ducum servitque potentia regum,

      Supplicibus votis, tu pia, parce meis!

Ne sis dura michi precibusque resistere noli,

30

      Sed fac quod posco; non ego magna peto.

Dixi "non magna": misero michi magna videntur,

      Sed tamen ista dare non tibi difficile est.

Annuo dic tantum, iam iamque beatus habebor

      Et sic evenient prospera cuncta michi.

35

Est michi vicina, vellem non esse, puella,

      Si non subveniat gratia vestra michi;

Nam solet amoto plus ledere proximus ignis:

      Me, si mota foret, lederet ipsa minus.

Fertur vicinis formosior omnibus illa:

40

      Aut me fallit amor, omnibus aut superest.

Hec mea transiecit certis precordia telis,

      Tela nec inde queo vi removere mea.

Vulneris inde mei crescit dolor omnibus heris

      Decrescitque color visque decorque meus.

45

Hec nulli dixi nec que michi vulnera fecit,

      Iustaque causa fuit, dicere que vetuit:

Dicitur - et fateor - me nobilioribus orta,

      Huic ideo metuo dicere velle meum,

Fertur - et est verum - quod me sit ditior illa:

50

      Et decus et dotes copia sepe rogat:

Nec michi sunt dotes, decus ingens, copia grandis,

      Sed quod habere queo, quero labore meo.

Dummodo sit dives cuiusdam nata bubulci

      Eligit e mille quemlibet illa virum.

55

Illius in forma nostros tremor occupat artus

      Et magis hec votum dicere causa vetat.

Concipit ingentes animos fiducia forme

      Inque modo dominam non sinit esse suam.

Has de corde meo temptavi demere curas,

60

      Sepius obstanti tunc magis arsit amor.

En mala nostra vides, en nostra pericula nosti,

      Vnde, precor, precibus mitis adesto meis.

Non michi respondes nec dictis porrigis aures,

      Nec tua clara meum lumina lumen habent.

65

Aut tu tolle tuas nostro de corde sagittas,

      Aut tu seva tuis vulnera pasce iocis!

Quis posset tanti curam tolerare laboris?

      Que domino flenti premia nulla daret?

Insto precando tibi, michi nam dolor anxius instat

70

      Assiduasque preces concipit ipse dolor."

Tunc Venus hec inquit: "Labor improbus omnia vincit,

      Qualibet et poteris ipse labore frui.

Et monstrare tuos animos nulli verearis:

      Vix erit e mille que neget una tibi.

75

Quamque precando petes, prius aspera forte negabit,

      Sed leve pondus habet illius asperitas.

Nam iurando prius quos venditor ipse negabat

      Venales, census improbus emptor habet.

Nec mare transisset, pavidus si nauta fuisset

80

      Turgida cum primum restit unda rati.

Ergo tuis primum si non favet illa loquelis,

      Arte vel officio fac tamen ut faveat.

Ars animos frangit et firmas diruit urbes;

      Arte cadunt turres; arte levatur onus;

85

Et piscis liquidis deprenditur arte sub undis

      Et pedibus siccis per mare currit homo.

Rebus et in multis ars adiuvat officiumque:

      Pauper sepe suo pascitur officio;

Et, quamvis iusta, sedatur principis ira,

90

      Servat et illesum corpus opesque reus;

Et gaudet locuples qui flere solebat egenus;

      Et modo vadit eques qui solet ire pedes.

Quod donare sibi minime potuere parentes

      Hoc exercenti iam dabit officium.

95

Officiumque tuum primum si forte recusat.

      Tu servire tamen esto paratus ei.

His poteris superare minas causantis amice,

      Fiet amica tibi que prius hostis erat.

In quibus esse solet loca sepius illa frequenta,

100

      Sive potes pulchris pascere pasce iocis;

Gaudia semper amat et ludicra verba iuventus

      Et iuvenum mentes hec in amore movent.

Necnon semper ei te letis vultibus offer:

      Est cum letitia pulchrior omnis homo.

105

Nec nimium taceas nec verba superflua dicas;

      Despicit e minimo sepe puella virum.

Excitat et nutrit facundia dulcis amorem

      Et mulcens animos mitigat ipsa feros.

Si locus est, illi iocundis viribus insta:

110

      Quod vix sperasti, mox dabit ipsa tibi.

Non sinit interdum pudor illi promere votum,

      Sed quod habere cupit hoc magis ipsa negat.

Pulchrius esse putat vi perdere virginitatem

      Quam dicat: De me fac modo velle tuum.

115

Hoc nimium caveas, si sit tibi parva supellex,

      Ne sciat esse tuum pauperiemque tuam;

Exiguo pulchram ducit sollertia vitam

      Iocundoque suas ore tegit lacrimas.

Quod non es simulare potes dictis habituque;

120

      Maxima sors parvo contigit ingenio.

Plurima mundus habet sua que vicinia nescit,

      De quibus apta sibi plura referre potes.

Crede quod interdum multis mendacia prosunt,

      Et quandoque nocet omnia vera loqui.

125

Et famulos famulasque domus sibi sepe loquentes

      Allice colloquiis muneribusque tuis,

Vt semper referant de te bona verba vicissim

      Et pascant dominam laudibus usque tuis.

Dum dubio dubias mentes in pectore versat,

130

      An faciat vel non, nescia, velle tuum,

Tunc illam multo temptamine sepe fatiga,

      Vt citius possis victor amore frui.

Pellitur huc animus hominum vel pellitur illuc

      Sepe labore brevi, dum manet in dubio.

135

Et placeat vobis interpres semper utrisque,

      Qui caute referat hoc quod uterque cupit,

Emula nam iuvenum diiudicat acta senectus

      Et simul hos prohibet litigiosa loqui.

Incipe: spe melius dedit et dabit omnia tempus,

140

      Nec timor ullus erit in quibus esse times.

Non tibi plus dicam; vinces studiosus amicam

      Inceptumque viis mille patebit opus."

Incolumis leviter egro solacia prebet

      Nec minus infirmus sentit adesse malum.

145

Consilio Veneris michi non dolor alleviatur,

      Sed magis in tristi pectore regnat amor.

Hactenus auxilii michi spes fuit omnis in illa:

      Spes modo discessit et manet ipse dolor.

Non miser evadam: me nauta reliquit in undis,

150

      Et portum quero nec reperire queo.

Sed modo quid faciam? Mea mens modo spectat ad illam:

      Illi me noviter convenit ire loqui.

Quam formosa, Deus, nudis venit illa capillis!

      Quantus et esset ei nunc locus inde loqui!

155

Sed subito tanti michi nunc venere timores!

      Nec mea mens mecum, nec mea verba manent,

Nec michi sunt vires trepidantque manusque pedesque;

      Attonito nullus congruus est habitus.

Mentis in affectu sibi dicere plura paravi,

160

      Sed timor excussit dicere que volui.

Non sum qui fueram, vix me cognoscere possum,

      Nec bene vox sequitur; sed tamen inde loquar.

Alterius ville mea neptis mille salutes

      Per me mandavit officiumque tibi;

165

Hec te cognoscit dictis et nomine tantum,

      Sed te, si locus est, ipsa videre cupit.

Illic me voluere mei retinere parentes

      De quibus electis villa redundat ibi,

Hi michi spondebant cum summa dote puellam

170

      Pluraque que non est cura referre modo.

Omnia postposui: tu sola michi placuisti,

      Respuerem pro te quicquid in orbe manet.

Ludendo loquimur. Loquitur sic sepe iuventus;

      Verbula mixta iocis iurgia nulla movent.

175

Sed modo dicamus cordis secreta vicissim

      Dictaque, preter nos, nesciat alter homo.

Demus et inde fidem fieri sic, postea dicam.

      Primitus incepi: primitus inde loquar.

Nos modo concordes debemus vera fateri.

180

      Gratior in mundo te michi nulla manet:

Vt te dilexi, iam ter pertransiit annus.

      Nostra nec ausus eram vota referre tibi.

Tempore non longo loquitur sapientia surdo

      Nosque diu frustra non decet inde loqui.

185

Te constanter amo, modo plus tibi dicere nolo,

      Donec tu dicas quid placet inde tibi.

Sic multi multas multo temptamine temptant,

      Sic multas fallit ingeniosus amor.

Infatuare tuo sermone vel arte putasti

190

      Quam falli vestro non decet ingenio.

Quere tuis alias incestis moribus aptas

      Quas tua falsa fides et dolus infatuet!

Sepius impediunt iustos peccata malorum;

      Hic nocet alterius, non mea culpa michi.

195

Sed tamen auscultet me gratia vestra benigne,

      Et liceat domine pauca referre mee.

Inde Deum celi, testor quoque numina terre:

      Non loquor ista tibi fraude vel ingenio.

Hoc manet in mundo te non michi gratior ulla,

200

      Carius et nullam mens animusque videt.

Sed loquor incassum: tua mens puerilis et etas

      Quid nocet aut prodest noscere nescit adhuc,

Iunior antiqua quamvis sit acutior etas;

      Nam cum multa senes, plura vident iuvenes.

205

Et quamvis iuvenis, fac ut cognoscere possis

      Quis sim, que mea res quisve meus sit amor.

Cunctarum rerum prudentia discitur usu:

      Vsus et ars docuit quod sapit omnis homo.

Ire, venire, loqui necnon dare verba vicissim,

210

      Esse simul tantum deprecor ut liceat:

Non nisi colloquio cognoscimus intima cordis.

      Ipsa referre potes quid placet inde tibi.

Ire, venire tibi vel cuiquam non prohibebo.

      Quisquis ubique vias iure viator habet.

215

Convenit est et honor ut det responsa petenti

      Et quoscumque videt queque puella vocet.

Hoc concedo satis, vel tu vel quilibet alter

      Vt venias, salvo semper honore meo.

Auscultare licet et reddere verba puellis:

220

      Convenit ista tamen ut moderanter agant.

Verbula si dederis ludendo, verbula reddam;

      Sed si forte nocent, hec tibi non patiar.

Nos simul esse petis, solos simul esse recuso:

      Non decet in solo nos habitare loco,

225

Nam loca sola nocent: infamia nascitur inde.

      Tutius inde loquar plebe vidente tibi.

Non michi parva modo, sed munera magna dedisti!

      Nempe michi tantum sufficit alloquium.

His meritis dignas nequeo tibi reddere grates:

230

      Equari verbis non valet hoc meritum,

Sed fortassis adhuc veniet tempusque diesque

      Quo se monstrabit si quis amicus erit.

Ne tibi displiceat, non audeo dicere quicquam ...

      Quamvis te peterem pauca libenter adhuc:

235

Nos alternatim complexus, basia, tactus,

      Vt dare possimus, cum locus affuerit ...

Quamvis illicitum complexus nutrit amorem

      Et fallunt dominam basia sepe suam,

Hoc solum patiar, sed tu nil amplius addas,

240

      Nam cuiquam, sine te, talia non paterer.

Sed modo de templo veniunt utrique parentes

      Et michi, ne causer, convenit ire domum.

Tempora sat venient pariter quibus ambo loquamur

      Et memor interea quisque sit alterius.

245

Letior in toto me non est nec fuit orbe!

      Figitur in ripis anchora nostra suis!

Me subito nimium Deus et Fortuna beavit,

      Nam dives redeo qui miser ante fui.

Illius hic - frustra - quod sim memor illa rogavit,

250

      Quam de mente mea non labor excuteret!

Non mecum sentit, ut eam desidero nescit:

      Sum velut ipse sui, sit memor ipsa mei!

Pluribus expedior, et adhuc me plura cohercent

      De quibus ipse mecum nescio consilium:

255

Si studiosus eam verbisque iocisque frequentem,

      Auferet assuetas garrula fama vias;

Firmet amicitiam si nulla frequentia nostram,

      Non bene firmus adhuc, forsan abibit amor.

Vsu crescit amor omnis, decrescit abusu,

260

      Omnis et impastus attenuatur amor.

Perpetuo lignis crescit crescentibus ignis:

      Detrahe ligna foco, protinus ignis abest.

Sollicitus tantis curis tantisque periclis,

      Detrahor in quantis nescio mente modis.

265

Hac in re nullam video michi prosperitatem

      Non habet et tutum mens mea propositum.

Obstitit interdum factis Fortuna virorum

      Propositumque suo non sinit esse loco;

Sic multis nocuit, multos tamen illa beavit:

270

      Vivit in hoc mundo taliter omnis homo.

Providet et tribuit Deus et labor omnia nobis;

      Proficit absque Deo nullus in orbe labor.

Sit Deus ergo mei custos rectorque laboris,

      Omne gubernet opus propositumque meum.

275

Non meus interpres fuerit fraterque neposque

      Nam nullus leviter invenit inde fidem:

Iura fidemque nepos nescit servare nepoti,

      Nec frater fratri, cum furor ille venit.

Causa pusilla nocet sapiensque nocentia vitat;

280

      Ergo nos aliam convenit ire viam.

Hic prope degit anus subtilis et ingeniosa

      Artibus et Veneris apta ministra satis.

Postpositis curis ad eam vestigia vertam

      Et sibi consilium notificabo meum.

285

Fama tue laudis nomenque tue bonitatis

      Causa miserunt me tibi consilii.

Que loquor auscultet pietas et gratia vestra,

      Alter et assensu nesciat absque meo.

Diligo vicinam michi quam noscis, Galatheam;

290

      Ipsa suis dictis me, nisi fallor, amat.

Non loquor ut vellem, nam mille pericula vito,

      Quicquid in orbe nocet sollicitus timeo.

E minimo crescit, sed non cito fama quiescit:

      Quamvis mentitur, crescit eundo tamen.

295

Parva nocent miseris, miseros mala mille sequuntur;

      Resque laborque suus spe manet in dubia.

Tu mala nostra vides: tua vox eat inter utrumque,

      Deprecor ut nostrum crimen eundo tegas.

Alter amat quod amas et quod petis hoc petit alter,

300

      Sed tamen assensum non habet inde meum.

Est nimis ille probus et honesta coniuge dignus,

      Sed michi displicuit quod dare disposuit:

Promisit veteres cum pellicio michi pelles.

      Sic sibi vile meam munus ademit opem.

305

Si datur ad tempus, dat et affert commoda munus,

      Ius legesque suo destruit ingenio.

Quam petis, ut credo, nisi per me nullus habebit,

      Nam nimis illa meo subiacet imperio;

Insuper ipsa sui sum dux et conscia facti,

310

      Et facit illa meis omnia consiliis.

Non loquar ipsa diu tibi, me premit altera cura;

      Carpat quisque vias et sibi querat opem.

Hoc michi prestat opus nec me premit altera cura:

      Hanc michi si dederis, omnia prestiteris.

315

Convenit externos mercari sepe labores,

      Emptus et ut capiat premia digna labor.

Nulla parte tuum frustrabor, crede, laborem,

      Nunc quibus indigeo si michi provideas.

Deprecor hoc unum: mercedis dic michi nomen,

320

      Et quodcumque michi dixeris, ipse dabo.

Plura volunt et plura petunt, quibus instat egestas:

      Quantis indigeo tanta referre pudet.

Divitias multas habui dum floruit etas;

      Copia discessit, pluribus indigeo.

325

Me mea debilitas nimis exspoliavit et etas;

      Commoda nulla facit arsque laborque meus.

Si modo nostra tibi prodesse iuvamina sentis,

      Deprecor ut pateat hinc michi vestra domus.

Hinc tibi nostra domus et cetera nostra patebunt,

330

      Sitque sub imperio copia nostra tuo!

Multum grata michi modo nos concordia iunxit

      Pactaque sollicitent inter utrumque fidem.

Hinc precor ut vigilet sollertia vestra laborque

      Et ratione sua rem bene provideat.

335

Principium finemque simul prudentia spectat;

      Rerum finis habet crimen et omne decus.

Verbi principium, finem quoque conspice verbi,

      Vt melius possis premeditata loqui.

Hac manet in villa nimium formosa iuventus,

340

      Crescit et in cunctis moribus ipsa bonis!

Non fuit in nostro melior nec dulcior evo,

      Suscipit ipse meam tam bene pauperiem!

Precellit cunctos omni bonitate coevos

      Pamphilus et socios laudibus exsuperat.

345

Est stulto stultus, et miti mitis ut agnus:

      Stultitie sapiens iure resistit homo.

Non manet hac tante pubes probitatis in urbe;

      Quas acquirit opes non vorat ingluvies.

Est nimis ille probus, bona nam fuit eius origo:

350

      Arbore de dulci dulcia poma cadunt.

Premonstrat signis prolem natura frequenter,

      Sepe solet similis filius esse patri ...

En iuxta portam video stantem Galatheam!

      Queque locuta fui forsitan audierit?

355

Hic non esse modo quemquam, Galathea, putabam,

      Sed tamen ipsa nimis vera locuta fui.

Pamphilus hac certe pre cunctis pollet in urbe;

      Egregie vitam providet ipse suam.

Illi semper honor et laus et gloria crescit,

360

      Et merito nullus invidet inde sibi.

Est nimium locuples, sed non tamen inde superbit,

      Illius et nullum copia crimen habet.

Esset ut ille tuus vellem, Galathea, maritus!

      Hec eadem velles, rem bene si saperes!

365

Velle meum dixi, sed non tamen ille rogavit;

      Vos simul esse meum iudicat arbitrium.

Et genus et probitas et forma decens utriusque

      Mecum concedunt vos simul esse duos.

Nostra modo vacuis deducimus otia verbis.

370

      Res tamen interdum grandia parva movet:

E minima magnus scintilla nascitur ignis,

      Et generat parvum grandia principium.

Mens mea concepit harum primordia rerum,

      Atque loqui nostris cepimus inde iocis.

375

Sed si rebus in his tua mens animusque movetur,

      Si placet an potius displicet inde loqui,

Deprecor ut dicas; quod dixeris, ipsa tacebo,

      Si celare velis, sive referre, loquar.

Dic michi, ne dubita, stultum depone pudorem;

380

      Hic venit a sola rusticitate pudor.

Non michi rusticitas, stultus michi nec pudor obstat;

      Sermo sed admiror quo venit iste tuus.

Huc miror si te casus transmisit an ille

      Pamphilus ... an querit premia sermo tuus?

385

Semper iniquorum scelus impedit acta bonorum,

      Penas sepe luit quas homo non meruit.

Quamvis pauper ego, non sic michi premia quero,

      Nam michi sufficiens est mea pauperies.

Primitus ut dixi, mea mens conceperat istud

390

      - Altera tu nosti, conscius omnis abest -

Hoc satis esse potest, si vos simul ambo velitis,

      Hoc et uterque potest absque pudore pati:

Nobilis ille quidem, nec nobilis es minus ipsa:

      Est utriusque satis nota propago michi.

395

Pulchrior hic sociis; sociabus pulchrior ipsa.

      Cum specie species convenit atque placet.

Hoc utriusque probat par copia parque iuventus;

      Famaque si sciret, ipsa probaret idem.

Quando pares estis, sociari iure potestis:

400

      Deficit in vobis nil, nisi solus amor.

Quod michi nunc dicis, dici deberet amicis,

      Assensu quorum coniugis opto thorum.

Hoc prius alloquere vel tu vel Pamphilus ille;

      Res erit ad libitum pulchrior ista suum.

405

Convenit ut tua sit consensu teda parentum,

      Sed tuus interea militet ignis ei!

Exercet corda iuvenum Venus ingeniosa;

      Quisque per hoc studium colligit ingenium.

Incitat hec animos, dat largis, odit avaros,

410

      Letitiam sequitur tristitiamque fugit.

Narraret nullus Veneris quantum valet usus;

      Huic nisi parueris, rustica semper eris.

Per Veneris morem virgo cito perdit honorem:

      Igneus ille furor nescit habere modum.

415

Non leve vulnus habent violenta Cupidinis arma,

      His male seduci queque puella timet.

Sepius immeritas incusat fama puellas,

      Omnia nec cessat carpere livor edax.

Quod petis annuerem, fame nisi verba timerem,

420

      Que magis in tali crimine lumen habet.

Rebus in his maior nimis est infamia vero,

      Sed prestat verum rumor et ipse cadit.

Murmura, rumores curasque levabo timoris;

      Vos vestrosque iocos calliditate tegam,

425

Nam Veneris mores cognoscimus eius et artes,

      Et sic tuta meo res erit ingenio.

Illum cum videam, michi consule quid sibi dicam:

      Que michi predices tutius ipsa loquar.

Hesito velle meum tibi secretumque fateri,

430

      Nam dolus insidias tendit ubique suas;

Sed tamen experiar que sit tua lingua fidesque

      Et qua parte tuum me trahat ingenium.

Pamphilus ipse meum petiit sibi nuper amorem,

      Nos simul et vera iunxit amicitia.

435

Sed nimis hoc cela; soli sibi, posco, revela,

      Non tamen incipies hac ratione loqui;

Illum sepe prius multo temptamine tempta:

      Quod dixi, dicet forsitan ipse tibi.

Hinc modo discede, fac et precor omnia caute,

440

      Et tibi que dicet, cras michi cuncta refer.

Multotiens homines frustratur spesque laborque.

      Non res ut volumus, Pamphile, nostra venit.

Tardius ad vestrum nimis advocor ipsa iuvamen,

      Nam prodesse nequit arsque laborque tibi.

445

Res ut testatur, Galathee teda paratur,

      Miror enim cultus quos parat illa domus.

Sunt centum cause quibus illud suspicor esse,

      Sed suus ista tamen celat uterque parens.

Hoc tibi quod dico sapientius accipe, posco:

450

      Mitte quod esse nequit, quere quod esse potest.

Heu michi! Quo fugiunt vires et corporis usus?

      Mens mea non servit, nec mea lingua michi!

Heu miser! In nostris est nulla potentia membris,

      Horum quodque suum denegat officium.

455

Spes mea me lesit, per spem Venus ossibus hesit,

      Spes procul abscessit nec tamen ignis abest!

Nulla parte suos cernunt mea carbasa portus

      Nec sentire potest anchora nostra solum.

Nescit nostra suam quo querat cura salutem;

460

      Fert Galathea mei sola doloris opem.

Causa mee mortis hec est et causa salutis.

      Qua si non potiar, tunc placet ut moriar!

Stulte! Quid insanis? Cur te dolor urget inanis?

      Acquirit gemitus premia nulla tuus.

465

Temperet ergo tuum modus et prudentia fletum;

      Terge tuas lacrimas, prospice quid facias.

Concipit ingentes animos immanis egestas

      Et facit artificem sepius hec hominem.

Ars hominis magnum superat studiosa periclum:

470

      Te labor arsque vigil forte iuvabit adhuc.

Quis labor heu tantum posset superare periclum?

      Spes mea tota perit, imminet hera thori.

Nec vivente suo michi nuberet illa marito:

      Crimen legitimos est violare thoros.

475

Ad nichilum prorsus meus est labor iste redactus!

      Et mea cura sue perdidit artis opem!

Nulla dies mitem dabit et nox nulla quietem,

      Semper me miserum carpet inanis amor.

Sepius exigua dolor ingens labitur hora,

480

      Ingens ex parvis imbribus aura cadit;

Estque serena dies post longos gratior imbres

      Et post triste malum gratior ipsa salus.

Tu modo respira, dolor absit, fletus et ira!

      Sunt prope magna tue gaudia tristitie.

485

Nostrum velle tua nobis faciet Galathea:

      Omnino nostris se dedit imperiis.

Vt pia promissis matrum solertia vanis

      Plorantes pueros admonet ut taceant,

Sic me fortassis falso solamine pascis,

490

      Vt dolor a tristi pectore tristis eat.

Accipitris volucer elapsus ab ungue feroci,

      Anceps, in cunctis hunc timet esse locis.

Hic me nulla tibi mentiri causa coegit,

      Omnia que dixi vera sed invenies.

495

Si michi vera refers et verum rettulit illa,

      Tunc dolor a nostris cordibus omnis abest.

Sed sua non semper sequitur primordia finis;

      Inceptum casus sepe retardat opus.

Cursus fatorum nescit mens ulla virorum,

500

      Solius est proprium scire futura Dei.

Desperare nocet, votum labor improbus implet

      Arsque vigil magnas sepe ministrat opes.

Sorte sub ambigua spes et labor omnis habetur,

      Crescit principio spes tamen ipsa bono.

505

Noscere nonne potes hec si me diligit an non?

      Vix celare potest intima cordis amor.

Dum loquor eius adest michi mens animusque loquenti,

      Dulciter omne meum suscipit alloquium;

Curvat et ipsa suos circum mea colla lacertos,

510

      A te missa sibi dicere verba rogat.

Dumque tuum nomen rationis nominat ordo,

      Nominis ammonitu fit stupefacta tui.

Dum verbis fruimur, palletque rubetque frequenter

      Fessaque si taceo, me monet ipsa loqui.

515

His aliisque modis cognoscimus eius amorem

      Nec negat ipsa michi quin sit amica tibi.

Nunc mea spes per te successus sentit adesse

      Crescit et auxilio gloria nostra tuo.

Improbus interdum dubios labor expedit actus

520

      Magnaque tollit iners commoda segnities.

Quantumcumque potes ceptum properato laborem,

      Nec mora segnis opus differat ulla tuum.

Vt reor, ecce tibi per me tua vota parantur,

      Sed promissa michi res manet in dubio.

525

Est mens nostra suis contraria sepe loquelis

      Nec factis sequimur omnia que loquimur.

Irrita venales fallunt promissa labores:

      Cum fueris felix nil michi forte dabis.

Est scelus immensum si dives fallit egenum;

530

      Te quoque si fallam, gloria nulla michi.

Nec te nec quemquam mea fraus sic prodidit unquam

      Famaque, si queras, crimine nostra vacat.

Estque fides nostri constans fiducia verbi,

      Que tibi tuta facit omnia que metuis.

535

Plebs timet ingenio superari parva potentum,

      Iura cadunt causa pauperis exigua;

Est et ubique fides prisco spoliata colore,

      Que tegitur sceleris artibus innumeris.

Nulla tamen Fortuna potest obsistere fatis:

540

      Dat mare sepe metus, nulla pericla tamen.

Que promisisti Fortune munera mando,

      Sed que promisi dona tamen capies.

Convenit ut vadam nunc exorare puellam,

      Si placet, ut veniat huc tibi sola loqui.

545

Si vos nostra simul solertia collocat ambos

      Et locus affuerit, te precor esse virum.

Mens animusque manet inconstans semper amantis:

      Parvaque forte tibi quod petis hora dabit.

Occultare nequit sua lumina maximus ignis,

550

      Occultare potest nec sua vota Venus.

Omnis vestrarum rerum michi panditur ordo,

      Quarum mente memor vix teneo lacrimas;

Nam cognosco satis quod non sapienter amatis,

      Res est ipsa sue nuntia stultitie:

555

Pallida furtivum facies manifestat amorem

      Atque dolore gravi tabida facta cutis.

Pamphilus ille miser miser est nimis omnibus horis:

      Quam male duritiam comperit usque tuam!

Nocte dieque satis pueriliter ille laborat,

560

      Nam sibi nulla refert semina durus ager.

Quis nisi mentis inops sua semina mandat arene?

      Cum mercede labor gratior esse solet.

Hunc tua forma prius et post tua lingua fefellit

      Hisque duobus eum vulnerat acer amor.

565

Vt promisisti, sibi non medicina fuisti

      Speque sibi gravior affuit ipse dolor;

Nunc ope plaga caret, dolor eius semper abundat;

      Et licet ipsa taces, te quoque flamma gravat.

Plagaque sepe malum parit inconfessa necemque:

570

      Nos quoque tectus amor sepe gravare solet.

Ergo quid inde velis, celeri circumspice mente

      Et michi sint animi nuntia verba tui!

Me premit igniferis Venus improba sepius armis

      Et michi vim faciens semper amare iubet.

575

Me iubet econtra pudor et metus esse pudicam;

      Hisque coacta meum nescio consilium.

Sit timor iste procul! Hic non est causa timoris:

      His rebus nunquam proditor ullus erit.

Vt tuus existat hoc tantum Pamphilus optat,

580

      Nititur omnis ad hoc cura laborque suus.

Mille modis acres habitus michi prodidit ignes,

      Cum michi flens graviter talia verba refert:

"Est Galathea meus dolor et medicina doloris,

      Hec dare sola potest vulnus opemque michi!"

585

Illius ad lacrimas pietas me flere coegit,

      Et tamen in tacito pectore leta fui.

Omnia cernebam fieri velut ipsa volebam;

      Ardentes sensi vos simul igne pari.

Ledere flamma solet, precor, ipsi parcite vobis,

590

      Vosque duos mecum iungere possit amor!

Quod petis affecto, nichil et michi carius esset

      Si meus annueret istud uterque parens.

Istud enim nostris fieri non convenit ausis,

      Si bene vellemus nec locus esset ad hoc;

595

Nam mecum mater custos michi semper habetur

      Totaque me servat nocte dieque domus.

Ingeniosus amor portas et claustra relaxat,

      Vincit quicquid obest ingeniosus amor.

Vanos pone metus, pueriles corrige curas,

600

      Mecum dulcis amor te petit ut venias!

Es modo facta mee furtive conscia mentis,

      Huius et es melior pars michi consilii.

Vt michi consilium te deprecor utile dones,

      Hoc te ne pudeat consuluisse michi.

605

Est scelus atque nephas seducere fraude puellas:

      Dedecus et magnum crimen habere potes.

Non pudibunda tegam famam caput ante loquacem

      Nec mea facta negant consuluisse tibi.

Nunc quicumque volet meus hic contrarius esse,

610

      Proferat his rebus si quid obesse potest!

Viribus hic totis veniat contendere mecum:

      Aut victus taceat aut modo victor eat!

Quam citius mecum ratio compesceret illum,

      Cum ratione nichil diceret ille michi.

615

Vir bonus et pulcher, genus altum, copia grandis,

      Dulcis amor nostri pars erit auxilii.

Fama loquax taceat, taceat quoque murmur iniquum!

      Absque pudore suas res habet ista vias.

O Deus, in quantis animus versatur amantis,

620

      Quem timor hac illac pellit amorque gravis!

Hi duo discordes hunc nocte dieque fatigant:

      Esse quod optat amor, hoc vetat esse timor.

Quid faciat nescit; semper per devia currens

      Errat, et errando vulnus amoris alit.

625

Me sibi subdit amor, illi licet usque rebellem

      Meque repugnantem fortius urget amor.

Sic afflicta diu, casso quoque fessa labore,

      Mesta loquor, quam sic vivere malo mori!

Vt maiora suo surgunt incendia motu

630

      Lisque repugnando maior et ira furit,

Sic Venus ipsa suis ipsi sibi noxia bellis

      Surgit et opposita vulnera lite fovet.

Non potes ergo tuas bellis extinguere flammas,

      Sed cum pace tuus mitior ignis erit.

635

Imperium Veneris fac, dum sua miles haberis,

      Ne tibi sit dampno lisque laborque tuus.

Insipiens temere, male perdis gaudia vite,

      Teque tuosque dies noxius error habet.

Tantum mente vides vultus absentis amici,

640

      Nocte dieque tuos nec minus ipse videt.

Alter in alterius fert tantum lumina vultus:

      Res dabit ambobus ista morando necem.

Sed, reor, hoc quod amas leviter depellere credis?

      Huius discidii mors fera finis erit.

645

Parce iuventuti, complectere gaudia vite;

      Leta decet letis pascere corda iocis.

Et modo sola veni paulisper ludere mecum:

      Hec tibi nostra domus poma nucesque dabit,

Vix erit iste meus sine fructibus angulus unquam,

650

      De quibus ecce frui quolibet ipsa potes.

Sed modo nescio quis vir fortiter ostia movit:

      Vir fuit an ventus? Sed reor esse virum ...

Est homo! Per quoddam nos prospicit ecce foramen!

      Pamphilus est, vultus si bene nosco suos!

655

Arte seram retro paulatim vique reducit ...

      Ad nos ingreditur! Quid modo cesso loqui?

Cur furiose fores confringis, Pamphile, nostras?

      Emptas nempe meo destruis ere fores.

Quid vis vel cuius venisti nuntius ad nos?

660

      Dicere si quid habes, dic celer atque redi.

O Galathea, mee super omnia causa salutis!

      Da michi per longas basia mille moras!

Nec tamen his sumptis sitiens meus ardor abibit,

      Sed crescit placidis acrior ipse iocis.

665

En ego tota meis mea gaudia claudo lacertis!

      En complector onus dulce piumque michi!

Huc mea direxit felix vestigia casus,

      Nam tenet iste locus hoc quod amo melius!

Me vicina vocat: loquar illi iamque revertar,

670

      Nam nimis hoc vereor, huc modo ne veniat.

Quid clamas? Propero veniens, hec ostia claudo,

      Nullus enim remanet hic nisi sola domus.

Me mea cura tenet, michi dic cito dicere quid vis,

      Me tecum longas non licet ire vias.

675

En modo dulcis amor viridisque iuventa locusque

      Nos, Galathea, monent pascere corda iocis!

En lasciva Venus nos ad sua gaudia cogit

      Inque suos usus nos iubet ire modo.

Quid moror? Huius ope supplex mea vota requiram.

680

      Tu patiens facti, te precor, esto mei.

Pamphile, tolle manus! te frustra nempe fatigas!

      Nil valet iste labor! Quod petis esse nequit!

Pamphile, tolle manus! Male nunc offendis amicam!

      Iamque redibit anus: Pamphile, tolle manus!

685

Heu michi! Quam parvas habet omnis femina vires!

      Quam leviter nostras vincis utrasque manus!

Pamphile! Nostra tuo cur pectore pectora ledis?

      Quod sic me tractas est scelus atque nephas!

Desine! Clamabo! Quid agis? Male detegor a te!

690

      Perfida, me miseram, quando redibit anus?

Surge, precor! Nostras audit vicinia lites!

      Que tibi me credit non bene fecit anus!

Vlterius tecum me non locus iste tenebit

      Nec me decipiet, ut modo fecit, anus!

695

Huius victor eris facti, licet ipsa relucter,

      Sed tamen inter nos rumpitur omnis amor!

Nos modo paulisper requiescere convenit ambos,

      Dum, facto cursu, noster anhelat equus.

Quam male dilecto respectum luminis aufers!

700

      Curque lavas lacrimis flebilis ora tuis?

Sum reus ex toto, modo quaslibet accipe penas

      Et maior meritis pena sit ipsa meis.

En quecumque voles patiens ad verbera presto!

      Sic peccasse tamen non mea culpa fuit.

705

Et modo iudicium, si vis, veniamus ad equum:

      Aut modo sim liber aut ratione reus.

Ardentes oculi, caro candida, vultus herilis,

      Verbula, complexus, basia grata, locus

Fomentum sceleris michi principiumque dedere.

710

      Institit hortator his michi rebus amor:

His furor intumuit rabiesque libidinis arsit,

      Hortanturque sequi facta nephanda michi.

Iste meos sensus subvertit pessimus error

      Per quem nostra tibi gratia surda fuit.

715

De quibus accusor merito culpabilis esses:

      Fons huius fueras materiesque mali.

Tam gravis ira duos non convenit inter amantes,

      Sed, si forte venit, sit tamen ipsa brevis.

Semper amans delicta pati bene debet amantis:

720

      Culpe communis fer patienter onus.

En remeabit anus, tristes, precor, exue vultus,

      Ne nos per lacrimas sentiat esse reos.

Ante fores vacuis tenuit me femina nugis,

      Que Marcum proprio vinceret alloquio.

725

Cur, Galathea, tuo corrumpis lumina fletu?

      Quem michi demonstras, hic dolor unde venit?

Absens donec eram, quid tecum Pamphilus egit?

      Te, Galathea, precor, ordine cuncta refer.

Convenit ut nostros queras quasi nescia casus,

730

      Cum res consiliis facta sit ista tuis!

Fructibus ipsa suis que sit cognoscitur arbor

      Tuque michi factis nosceris ipsa tuis.

Poma nucesque michi dare non bene disposuisti,

      Cum tuus iste foret Pamphilus ante fores!

735

Vt locus esset, ad hoc tua te vicina vocavit,

      Quo spoliata forem virginitate mea!

O quam magna foris te fecit causa morari!

      Quam bene vestra suas ars tegit insidias!

Implevere suos scelus et fallacia cursus:

740

      In laqueum fugiens decidit ecce lepus!

Increpor iniuste. Procul hoc michi crimen abesse!

      Qua ratione voles me satis expediam.

Etati nostre male nomen criminis huius

      Convenit, ars tanti nec studiosa mali.

745

Si qua modo concepta iocis contentio vobis

      Contigit, absenti que michi culpa fuit?

Sit quecumque potest, nichil ad me lis utriusque,

      Quam movet insipiens, non ego, vester amor.

Dic tamen ignoti seriem michi, Pamphile, facti,

750

      Huius origo mali ne sit operta michi.

Arguor e minima, si scires ordine, culpa

      Estque michi meritis durior ira meis.

Sed decet archanum celari semper amantum,

      Nam dixisse pudet, cum pudor omnis abest.

755

Tantum lenire rixas tibi convenit ire;

      Quod superest inter nos decet esse duos.

Pamphile, dic illi nostros quasi nesciat actus,

      Res nec percipiat qualiter ista venit!

Quod tibi consuluit a te quasi nescia querit,

760

      Vt videatur in hoc non nocuisse michi.

Artibus innumeris michi devia plura dedisti,

      Sed tamen indiciis ars patet ipsa suis.

Sic piscis curvum iam captus percipit hamum,

      Sic avis humanos capta videt laqueos!

765

Et modo quid faciam? Fugiam captiva per orbem?

      Ostia iure michi claudet uterque parens.

Metiar hac illac oculis vigilantibus orbem,

      Leta tamen misere spes michi nulla venit.

Vt graviter doleat non pertinet ad sapientem,

770

      Cum dolor ad dominum premia nulla ferat.

Hoc moderanter habe reparari quod nequit arte,

      Quod male persuasit immoderatus amor!

Convenit ad vestros modus et prudentia casus

      Quodque sequi deceat querere consilium.

775

Mordet enim graviter discordia pectus amantis

      Et fovet in bellis vulnera ceca suis.

Que bene vos foveat placidam concedite pacem:

      Hec tua sit coniux, vir sit et iste tuus!

Per me votorum iam compos uterque suorum,

780

      Per me felices, este mei memores!