Baucis amica sibi, spe lucri sedula nutrix,
Glicerium repetit, aptat, honorat, alit;
Os artat, faciem ducit, formam novat arte,
Dat frontem, crines luxuriare facit,
5
Colla nitere iubet, humeros constringit in artum,
Producit digitos abbreviatque manus,
Brachia format acu, zona subtiliat alvum;
Cum quibus et quid agat edocet atque modum.
Itque reditque, vias scrutatur, querit amantes:
10
His spem dat verbis, spem sibi fraude sua.
Admonet, invitat, rogat ut sua limina visant:
Spondet amicitias, gaudia, vina, cibos,
Virginis alloquium, contactus, oscula, factum.
Narrat progeniem virginis esse Iovem;
15
Hanc probat, hanc cuivis spondet, dat dantibus huius
Primos concubitus virgineumque decus -
Huic primos, illi primos ... Quid plura referrem?
Tot spondet primos quot sibi dona ferunt.
Ne sua fraus pereat, nimphe dat fictile nomen:
20
Nunc fit Glicerium, nunc Philomena simul.
Cum libuit, dat Glicerium, cum vult, Philomenam,
Nominis hec novitas munera multiplicat.
Certat enim iuvenum cetus, quis qua potiatur:
Glicerium petit hic, huic Philomena placet.
25
Quam petit, hanc non vult: tantum viget error amore,
In tantum fallit nominis umbra viros.
Dum verbis iuvenes pascit, dum spem dat inanem,
Limina scrutando dum sibi lucra parat,
Obvius exit ei Traso, cui gloria potus,
30
Cui venter deus est, cui Venus apta comes.
Prospicit hunc Baucis, gaudens hec murmura rodit:
"Hunc Baucis fallet, si sapit, arte sua".
Accedens ait hec: "O miles, Amoris alumpne,
Miles, honoris honos, tu michi causa vie.
35
Quid sibi vult tua mens? Quo tendis? Quos alis ignes?
Virgine si sit opus, est michi virgo domi:
Virgo, sed virga, sed flos, sed fructus amoris,
Lumen virgineum, forma decore nitens".
Subridens Traso gaudet rumoribus, urit,
40
Vix tempus differt quin sua tecta petat.
Anxius ut fiat, ut crescat flamma calentis,
Se vertit Baucis assimulatque gradum.
Detinet hanc Traso, suspiria ducit et inquit:
"O Baucis, liceat visere quid sit ea!"
45
Baucis ad hec: "Dormit, nec eam licet evigilare:
Est mollis, mollem sompnia longa fovent.
Si nimium vigilet, egrotat; si male stertit,
Languet; si friget, febricitare timet;
Si nimis invita ieiunet, negligit escas;
50
Ni des cum voluit pocula, spernit ea".
Ritu femineo terit omnia dente superbo,
Femina leta malis, femina fraude nocens.
Trasonem novus urit amor, nova pena cohercet:
Cogitat et Venerem, dum meditatur, alit;
55
Stat rationis inops; premit hunc Venus immoderata,
Qua solet esse modus velle carere modo.
Ad mentem rediit rupitque silentia tandem:
Ingeminat gemitus exiterando preces.
Arreptum digitis aurum dat munera Bauci:
60
Accipit hec Baucis leta dolore viri.
Hec redit, hic sequitur et amoris inestuat igne:
Fit via longa sibi, quelibet hora due.
Per fora transit anus escasque videns emit illas
Et parcendo suo mutuat es ab eo;
65
Traso dat era libens. Anus infert: "Hec sciet illa
Et facilis fiet his tibi Glicerium".
Progreditur Baucis, escas videt et probat illas;
Quod probat hec, emit hic, empta ministrat ei,
Orat ut ad nimpham gerat hec, ut eis potiatur,
70
Et nova promittit, si sibi displiceant.
Iamque die medio Baucis, simulata dolorem,
Se convertit ad hunc, talibus orsa loqui:
"Vni spondebam me preter eum redituram.
Traso, quid laudas? Interea quid ages?"
75
"Interea moriar, quoniam par hec mora morti.
Baucis, progredere: fac adeamus eam!
Nempe domi non est, quem queris: visitat arva;
Et vidi, memini, preteriitque forum."
Baucis ad hec: "Novi, nec me proverbia fallunt:
80
Infans qui piger est, esse propheta solet."
Munera dans Traso rogat ut non flectat ad illum;
Munere suscepto gaudet agitque gradum:
Nec mora, Trasonis oculis erepta latebat.
Stat Traso, miratur penituitque dati,
85
Stans dubitat quid agat, nescit si progrediatur,
Ignorat quo sit, quo sua tecta petat.
Contristando redit, tandemque silentia rumpens
Hec ait, hec versat, hec meditando gemit:
"Femina, flamma nocens, dolor intimus, hostis amico
90
Femina, summa mali, femina digna mori,
Femina fetoris dat semina, femina mortem;
Femina - quid feci? - me michi subripuit.
O meretrix, monstri facies et imago Chimere,
Cur me decepit fraus tua quove modo?"
95
Dum peragrans queritur, stans quadam Davus in ede
Hec audit, stupet his, obvius exit ei,
Vultu subtristi querit que causa querele.
Traso rem recitat et recitando gemit.
Davus ad hec: "Quid ais? Quo te furor ultimus egit?
100
Num Baucim sequeris? Num comitaris eam?
Transistine fora secum? Loculosne tulisti?
Admiror sane, ni vacuavit eos.
Baucis sola nocens dampnis letatur amantis:
Si noceat, gaudet; si nequit, inde dolet.
105
Hec dolor est, hec fraus et origo fraudis amantum;
Hec, hec, ut credo, fallere nata fuit."
Solatur dominum tandem spondens medicinam:
Dat sibi se medicum consiliisque ducem.
Traso domum rediens compensat opus famulorum:
110
Hec probat, hec culpat, hec male gesta refert;
Hos scutica cedit, hos punit pena flagelli,
Verberat hos virgis, hos trahit unca manus.
Dampna luunt domini famulorum sedula turba,
Et sic alterius crimine punit eos.
115
Iam circa nonam Davum tristis vocat ad se:
Consulit hunc, querit quam sibi prestet opem.
Davus subridens: "Et adhuc, miser, ureris igne?
Neu sis ridiculus, desine dampna queri!
Si tamen hec placeant, Baucim queram studiose
120
Aut, ut agam que vis, huius adibo domum."
Approbat hoc miles; surgit Davus, petit illam,
Ingrediensque domum prospicit hanc et ait:
"Baucis, si meruit, salvetur et hec sua virgo."
Vtraque respondet, hec tamen addit anus:
125
"Quid male promerui? Quid commisi tibi, Dave?
Cur, ut sepe solet, lingua canina sonat?"
Davus: "Lingua michi dulcis, tibi plena venenis;
Mens et lingua tibi perfida, vera michi.
Tu dolus es et origo doli, scelus aut sceleris fons,
130
Summa mali nobis omnibus, immo malum.
Cur dominum vitamque meam tua fraus spoliavit?
Dii michi dent omen; crimina morte lues."
Surgit anus subito †formaque† minax tremit ira;
Edidit horrificis hec sua verba sonis:
135
"Sperabam mores etate tua variari;
Sed mores pueri sunt tibi, forma senis.
Etati mores, non moribus imperat etas.
O miser, o furti filius, immo pater!"
Davus: "Quid dicis? Videor fur, pessima fallax?
140
Sic solet et didicit sic tua lingua loqui.
Annos quingentos vixisti, nec nisi nugis;
Os tibi dente caret, falsa remiscet adhuc.
Tu senii fex es; florent iuvenis quoque mores.
Nec michi lex vite, dum iuvenesco, datur."
145
Baucis: "Adhuc puer es; credo quod sis puer actu.
Vivendi vitium te negat esse senem:
Verbo, furtive, vi, decipis, eripis, aufers;
Nec, nisi committas crimina, letus eris.
Furcifer, obmutis? Caveas tibi: furca paratur.
150
Hercule, sustollam brachia, si sit opus."
Davus: "Furca michi? Meretrix annosa, quid inquis?
Que meruit tua fraus, obicis illa michi?
Non herbis, ut tu, segetes subvertere novi,
Vberiora tibi carmine rura dare,
155
Non pueris orbare patres, matri dare partum.
Nuper enim vidi lecta venena tibi."
Substitit hic Baucis: vox est compressa dolore.
Ingemuit tandem talibus orsa loqui:
"Non utinam segetes, sed te pervertere scirem!
160
Per superos, fieret mors tibi dura satis.
Et discam forsan et sentiet hec tua lingua.
Non inpune feres hec tua dicta, latro!"
Prosiliens Davus ait: "Vnde mine, furiosa?
Quod michi promittis, sic prius ipsa lues!"
165
Impingit dextram male levamque capillis.
Hic ferit, hec clamat; verberat hic, flet ea;
Ictibus hec equat voces, hic vocibus ictus.
Ni taceat, spondet se geminare malum.
Glicerium thalamis consederat inscia facti,
170
Audito strepitu, pressa stupore salit.
Egrediens videt hec, dolet his pudibunda parumper;
Arguit hunc sceleris multiplicatque minas.
Hac mediante tamen dant oscula mutua tandem,
Concordes fiunt hac duce Baucis et hic;
175
Exoritur sermo, fit iusticie sonus ingens.
Ira crevit amor, seditione bonum.
Hec inter Davus memorat precepta Trasonis,
Baucim secreto convenit alloquio,
Narrat Trasonis ignes, quo ferveat estu,
180
Quam cupiat, quam sit immoderatus amans;
Addit, quas penas patitur, que cura cor urat.
Subridens Baucis non negat auxilium:
Admonet ut veniat ad se Traso nocte sequenti;
Hanc spectare dabit colloquioque frui.
185
Davus ovans remeat, dat ei tamen hec mora curam:
Nam domini metuit verbera, dampna fuge.
Dum redit, hec loquitur, his se solatur eundo,
Providus hac fraude consulit ante sibi:
"Quid timeo? Davus dicor nil dans nisi vana:
190
Efficiar Davus, nec nisi vana dabo."
Vt videt hunc Traso, gaudens dolet, accipiens spem
Desperat: talis est in amante modus.
Inquit: "Heheus, Dave, cur te tenuit mora tanta?
Perfide, men metuis? Furcifer, acta lues!
195
Diligis et procus es? Sed quid? Sic, sic solet esse
Quod servus dominum moribus assimilet."
Pallescens Davus veris falsissima miscet:
Narrat quid fecit, que sibi causa more,
Verum multiplicat, ignota refert quasi nota;
200
Protegit a penis fabula prompta reum.
Spe Traso derisus tandem Davi miseretur,
Dat veniam, laudat provida facta viri.
Noctis principio, dominum comitante ministro,
Vt Baucim repetant, exit uterque tacens;
205
Fert panem Davus, ut temperet ora latrantum:
Frustrum, dum latrat, proicit ante canem.
Emensa iam pene via stat Davus et inquit:
"Previdi mire calliditatis opus:
Ne te perturbet lenonum turba, videbo;
210
Precedam solus, evacuabo domum.
Si quis adest, fugiet forsan Davo veniente.
Hic Davus rex est, hic habet imperium.
Tu fovea lateas." Favit Traso, Davus abivit;
Hic latet expectans quid rediturus agat.
215
Birria, servorum fex pessima virque malignus,
Ad Baucis tendens limina vidit eos.
Vt videat quid agant, sequitur gradiens taciturne:
Novit enim Davum, cui vetus hostis erat.
Vt videt hic absente Davo dominum latitantem,
220
Hec indignando sepius ingeminat:
"Birria num dicor quasi vir derisor amantum?
Servetur proprium nominis ergo mei.
Deludetur amans: num bello? Non: superaret,
Et me devictum cederet ense suo.
225
Bellum militis est; miles tamen esse solebam,
Sed me depressit debilitatis honus.
Ergo quid fiet? An stans procul hunc lapidabo?
Sic menti sedit, sic nocuisse placet."
Inventos sumit lapides, sumptosque tenendo
230
Librat, quis gravior pondere quisve minor.
Dum manibus tenet hos, dum sepius inspicit, inquit:
"Hic nimium levis est, hic gravis immodice.
Quo feriam subito? Si senserit hunc, morietur;
Illo si feriam, non nociturus erit.
235
Birria, dimittas ergo, ne sis homicida:
Peccabis, per te si moriatur homo.
Peccabis? Virtus hoc peccato tibi crescet:
Si moriatur, erit gloria magna tibi.
Absque tamen dampno noceas, si vis nocuisse.
240
Permingatur; enim sufficit iste pudor."
Propositum peragit. Patitur Traso: nescius huius,
Extulit os antro, si pluat experiens;
Rivus aque saliens os implet suspicientis:
Expuit hoc, nec adhuc sensit adesse dolos.
245
Admirans pluviam, pallam ne deterioret
Vertit. Quid plura? Luditur hic et ita.
Iam rediit Davus; blanditur Baucis eunti:
Spondet dimidium, si sibi lucra paret;
Si sit opus, rogat ut dominum fallens nova fingat.
250
Spe lucri Davus annuit illa libens.
Extractum videt inguen adhuc Davus remeando;
Exclamat: "Quid agis, Birria, serve nequam?
Traso, Traso miser, derisit te miser iste;
Numquam, per celi numina, miles eras.
255
Phi! Perminxit te. Frangamus crura latronis!"
Hec dicens sumit grandia saxa manu.
Birria discedit, sequitur Davus fugientem,
Precurrit, retinet, verberat ob scelus hoc.
Egrediens antrum Traso clamat: "Gemina! Fer!
260
Ingemina! Meruit. Da meliora sibi!"
Fuste manu cesus effugit Birria tandem,
Tecta subit, mallet nunc iacuisse domi.
Ad dominum Davus remeans audita revelat:
Auditis urit, dans alimenta malo.
265
Baucis tecta petit Traso festinans duce Davo.
Vt videt hos, tacite gaudia ducit anus;
Accipit hospitio, dat vina, propinat utrique.
Egrediens thalamis virgo salutat eos.
Assurgit Traso venienti, suscipit illam;
270
Ore manu donis letus honorat eam;
Pretemptans aditum verbis insistit amantum.
Hec velut ignara dissimulanter ait:
"Sum rudis in Venerem, nec adhuc mea nubilis etas;
Intemerata manet dos mea virginea.
275
Non novi quid amor, quid amoris sentiat ictum,
Officium Veneris horreo, siste preces.
Extra limen ames: tua spes hic fiet inanis.
Quere peregrinas, quas tuus ardor agat."
Traso, spe vacuus, animo simul evacuatur;
280
Dissimulans hominem, mortis imago sedet.
Iam visam vidisse pudet, iam nollet amasse.
Quid faciet? Dubitat an roget ulterius.
Admonuit revocare preces dos virginitatis;
Flos forme negat hoc debile principium.
285
Assumens animi vires hec sepe volutat:
"Quid timeo? Tuta prima repulsa michi."
En iterum se vertit ad hanc aditusque retemptat;
Obstitit hec precibus, fallere cauta satis.
Aspiciens anus hec, nimpham castigat et addit:
290
"Quid sit amor discas, nec rudis esse velis.
Quid gravius, si non † urentis † uritur igne?
Nil gravius. Quid mors? Nil nisi tale malum.
Tantalus, inter aquas et fructus, indiget illis:
Vnda negat potum, poma retracta cibos.
295
Sic amat, haut aliter, qui semper amat nec amatur;
Sic fugitiva petit, sic eget inter opes."
Gavisus Traso laudat sua dicta frequenter,
Nummos largitur, cetera spondet ei.
Hoc viso Davus inquit secum procul astans:
300
"Haham! Sic novi fallere, si sit opus.
Emunxi nasum domini, crescunt mea lucra:
Fraus michi dat censum, fraus michi lucra parat."
Baucis, leta datis, statuit sibi tempus et horam
Ventura nocte virginitate frui.
305
Promissis gaudet, sed promissi mora tristis.
Sic dolet et gaudet; spe tamen actus abit.
Baucis, virgineum temptans revocare pudorem,
Provida proposite colligit apta rei
-Herbas ungenta potus medicamina cantus-
310
Que vobis breviter enumerare libet:
Corvi candorem, fumum, tria flamina venti,
Ceci cuiusdam lumina, noctis avem,
A calvi fronte crines, membrumque spadonis,
Auditum surdi, verba carentis eis,
315
Ignivomam glaciem, defunctorumque calorem,
Insani sensum cum ratione bovis,
Duri mollitiem lapidis cum murmure stagni,
Quercus pomiferas, vimina plena piris,
Preterea rugas pueri, barbas vetularum;
320
Virus Cerbereum querit, ut addat eis.
His sibi confectis, facit ex meretrice puellam.
Noxque sequens aderat. En Traso letus adest;
Secum promissa gerit hic et dans ea Bauci
Glicerio fruitur atque potitus abit.