comoedia elegiaca de Lombardo et lumaca

Reference basis text: M. Bonacina, 1983


Venerat ad segetes Lombardus, circuit illas,

      Circuit et gaudet quod sata leta videt.

Dum letus letas sic admiratur aristas,

      Huic preter solitum visa lumaca fuit.

5

Quid sit miratur; stupet, horret et exanimatur,

      Mens abit atque color, deserit ossa calor.

Vt tandem rediit ad se, procul adstat et inquit:

      Quod video scelus est: hec michi summa dies.

Non lupus hoc, ursus, vel vipera: nescio quid sit;

10

      Sed scio, quicquid sit, quod michi bella parat.

Est clipeus signum, signum sunt cornua belli:

      Hem, pugnare negem? Non ego: malo mori.

Si superare queam monstrum talis speciei

      Et decus et famam perpetuam merui.

15

Quid dixi? Non est probitas occurrere monstro;

      Cetera non desunt bella timenda minus.

Que dabitur laus, si furor hec, non pugna vocetur?

      Humanum non est hoc periisse modo.

Hoc mea si coniunx et proles tota videret

20

      Pro solo visu iam sibi terga darent.

Insuper hec pugna non equa videbitur ulli;

      Nam meus armatus hostis, inermis ego.

Sic dubitat, metus atque pudor pugnant in eodem.

      Dat pugnare pudor, sed metus ista fugit.

25

Denique, consilio fieri quod iudicat equum,

      Consulit uxorem consulit atque deos.

Di sibi respondent quod sit palma fruiturus

      Cum vix auderet credere numinibus.

At coniunx timida, metuens, ut casta, marito,

30

      Exclamat lacrimans: Quid, furibunde, paras?

Que tibi bella placent? Tandem sine monstra perire!

      Pone tuos animos! Parce michi misere,

Parce tuis natis, si non tibi parcere curas!

      Pro dolor, extinctos viderit ista dies!

35

Non audax Hector, non hoc auderet Achilles,

      Herculis hic virtus ardua deficeret.

Pone modum precibus - inquit - carissima coniunx,

      Non prece mens audax flectitur aut lacrimis;

Di michi sunt hodie nomen sine fine daturi.

40

      Iam precor ut valeas et valeant pueri.

Vt stetit in campo, velox huc tendit et illuc

      Circumdatque feram magna satis minitans:

O fera cui numquam similem natura creavit,

      Monstrum monstrorum, perniciosa lues,

45

Que michi nunc pandis non me tua cornua terrent,

      Testaque sub cuius tegmine tuta manes.

Hac hodie dextra forti moriere nec ultra

      Te patiar segetes commaculare meas.

Et vibrans telum que sint loca proxima morti

50

      Prospicit et palmam strenuus exequitur.

Pro tanto facto que premia digna dabuntur?

      Non est res parva: causidici veniant.