comoedia elegiaca Asinarius

Reference basis text: S. Rizzardi, 1983


Rex erat ignote quondam regionis et urbis

      Sed nomen regis fabula nulla docet.

Hic sibi consortem regni thalamique sodalem

      Sortitus fuerat nobilitate parem.

5

Quos licet imperii maiestas alta bearet

      Amplaque congeries nobilitaret opum,

His tamen adversa partum Lucina negarat;

      Gratis enim Veneris excoluere iocos.

Hinc dolor, hinc gemitus ambos vexabat, eo quod

10

      Heredem regni non habuere sui.

Denique regina misero compassa marito

      Tali sive pari voce frequenter ait:

"Quid facimus? Nil proficimus: iam vivere tedet

      Nocturnisque piget sepe vacasse iocis.

15

Femina sum misera sterilique simillima terre

      Que sine spe messis semina iacta vorat.

Pertuso sacco iuste me comparo, qui quod

      Ore patente capit hoc aliunde vomit.

Heu, quid nobilitas, quid opes, quid gloria regni

20

      Prosunt, heredem si michi fata negant?"

Continuis igitur precibus pia numina pulsans,

      Vt mater fiat nocte dieque rogat.

Quod petit assequitur et fit mater sed... aselli:

      Eius enim partus pulcher asellus erat!

25

O qualis partus, ubi femina gignit asellum!

      O res miranda, plus miseranda tamen!

Hoc fetu viso mater que plauserat olim

      Se concepisse, iam peperisse dolet.

Ergo non esse mater quam mater aselli

30

      Mallet et ut detur piscibus esca iubet.

At rex comperto mandato matris iniquo

      "Absit!" ait "Monstrum non moriatur idem!

Non moriatur" ait "regine filius, immo

      Vt vivat iubeo filius iste meus.

35

Quem dedit heredem quisquis fuit ille deorum

      In solio regni rex erit ille mei

Portabitque caput eius diadema paternum

      Et debetur ei gloria tota patris".

Tunc iussu patris nimio nutritur honore

40

      Vtpote qui regis nobile pignus erat.

Proficit et crescit, aures attollit in altum;

      Iam cepit iuvenis indolis esse bone.

Iam patris in regno vocitatur et est domicellus,

      Iam reverendo timet aulicus omnis eum.

45

Oppida iam girat, iam regni circuit urbes,

      Iam delectatur lusibus atque iocis,

Sed citharedorum mage delectatur in arte

      Et, si sors faveat, discere gestit eam.

Ergo frequenter adit quem noverat esse peritum,

50

      Qui famosus in hac arte magister erat.

Quem sic aggreditur et verbis talibus usus:

      "Esto magister" ait "o citharista, meus!

Artem quam nosti fac scire tuum domicellum

      Vt non inferior te sit in arte tua".

55

Dixerat hic ista; respondit ad hec citharista:

      "Quid petis a servo, mi domicelle, tuo?

O rex, quid queris quod non tibi competit? Heu heu!

      Erras, deciperis, irrita vota geris:

Discere nequaquam potes hanc artem quoniam sunt

60

      Enormes digiti, mi domicelle, tui.

Et si pace tua liceat michi vera fateri,

      Quod natura negat, hoc, domicelle, petis.

Non potes absque manu cithare distinguere cordas,

      Que, puto, dissilient si pede tangis eas.

65

More suo rudit asinus, numquam bene ludit:

      Sacciferi vox est seva canentis hy ha".

Dixerat hoc mimus; fremit et tabescit asellus

      Et motum cordis vix domat ipse sui.

"An non est" inquit "michi linea sanguinis alti?

70

      An nescis quod sum rex dominusque tuus?

Vnde tibi, nequam, verbi presumptio tanti

      Vt michi tam dure non vereare loqui?

Quid tibi, leccator, de me, quid, scurra, videtur?

      Me forsan pignus imperiale negas?"

75

"Non" ait ille "nego, sed nec, domicelle, negabo:

      Immo te dominum credo scioque meum".

"Ergo meis" inquit "preceptis promptus obedi,

      Si patris in regno vis habitare mei".

Servus ad hec: "Domine, mentis compesce furorem!

80

      En ego preceptis pareo sponte tuis".

Precinit ergo lira dulces citharista canores,

      Ast asinus docilis concinit arte pari.

Tempore nempe brevi tantum profecit in arte

      Vt doctore suo doctior ipse foret.

85

Nunc mimi more satis arguto canit ore,

      Nunc parat informi pollice dulce melos.

Cumque die quadam spatiando circuit amnes,

      Deformem vultum prodidit unda sibi.

Dum caput et capitis aures considerat, inquit:

90

      "Pape, nimis miror forma quid ista velit!"

Luminibusque suis percurrens crura pedesque

      Respicit et corpus displicet omne sibi.

Infrendens igitur furiis agitatur iniquis;

      Talia blasphemo sibilat ore sibi:

95

"Vix assem meruit quisquis fuit ille deorum

      Qui me compegit et dedit esse michi.

Numquid asellus ego potiar diademate regni?

      Num dici potero rex et asellus ego?

Absit ut hanc asini frontem diadema coronet:

100

      Non decet hanc, fateor, aurea virga manum.

Ergo bulla meo non pendeat aurea collo,

      Nec setas asini purpura munda tegat.

Heu, patre defuncto regni privabor honore,

      Cogar preterea multa molesta pati.

105

Est igitur melius ut vivo patre recedam,

      Quam post expellat me violenta manus".

Conveniens igitur de servis omnibus unum,

      Cuius prodiderant experimenta fidem,

Huic exponebat animo quecumque gerebat

110

      Huncque sue comitem precipit esse vie.

Annuit ille suo dans assensum domicello

      Iureque iurando ferre fatetur opem.

Musica tunc asinus imponens vasa ministro

      Noctu cum bipede quadrupes intrat iter.

115

Contiguique maris veniunt ad litus et ecce

      Navis adest; merces nautica rite datur.

Carbasa tenduntur; sulcantur terga profundi

      Cimbaque ventorum prosperitate volat.

118a

Nauta refert iuveni: "Regem tantum quia duxi

118b

      Sufficiet, domine, gloria tanta michi!"

Immensoque mari longe lateque vagari

120

      Cepit et effugii querit in orbe locum.

Extremos tandem libet orbis visere fines,

      Phebus ubi fessos in mare mergit equos.

Rex quidam regni caput exaltarat ibidem,

      Virtutum clarus stemmate, clarus avis.

125

Huic, ut fama docet, fuit unica filia tantum;

      Heres preter eam non fuit alter ei.

Si fortuna iuvet, si fata sinant, pater ipsam

      Heredem regni sanxerat esse sui.

Virgo puellares tunc iam compleverat annos,

130

      Iam dederant teneros membra pudenda pilos.

Vbera mammarum dederant iam signa, quod ipsa

      Vix queat absque viro sola cubare thoro.

Huc asinus veniens regalem pergit ad aulam;

      Clamitat et pulsat sicque locutus ait:

135

"Ianua pandatur peregrinus ut ingrediatur!

      Hospes pre foribus est: aperite fores!"

Ianitor audito strepitu pulsantis aselli,

      "Quid clamas?" inquit "Tu quis es, unde venis?

Sic importune regis cur hostia pulsas?

140

      Cur tanta valvas improbitate feris?"

Respondens asinus "Aperi velociter!" inquit,

      "Pre foribus certe mimus honestus adest".

Hec ubi dicta dedit, citharam pede tangere cepit

      Et patulo dulce concinit ore melos.

145

Ianitor ut dulcem concentum percipit aure,

      Prosilit ut videat quis sit hic et quid agat

Personamque videns rudis et deformis aselli,

      Hunc tam composite psallere posse stupet.

Nilque moratur homo: penetrat penetralia regis

150

      Prodere que vidit prodigiosa volens.

Tunc ait: "Ecce, novi quiddam, rex inclite, novi,

      Quod si nosse velis insinuabo tibi.

Stat foris ante fores mimus rarissimus;" inquit.

      Rarior, ut credo, non erit alter eo.

155

Hic ratus mimus, o rex, est fedus asellus,

      Qui psallit cithara, psallit et ore simul.

Hic petit introitum. Si rex iubet, ingrediatur".

      Et rex respondens "Ingrediatur!" ait.

Tunc mimus cordas asinino pollice pulsans

160

      Ingreditur modulos articulando novos.

Quem rex intuitus in risum laxat habenas

      Et tanti risus fit modus absque modo.

At regina suo ridens ridente marito,

      Nil poterat risu prepediente loqui.

165

Omnis conditio iuvenumque senumque cachinnat;

      Perstrepit et risu curia tota pari.

Dum sic exultant omnes quia ludit asellus

      Clauditur interea sole ruente dies.

Legitimo cursu regalis cena paratur;

170

      Confluit in castra discubitura cohors.

Rex et regina regali sede locantur;

      Discumbit matris filia pene latus.

Inde locantur et hi quos militie clamis ornat;

      Hinc servi resident inferiore loco.

175

Accedens igitur ex officialibus unus,

      Cum servis asinum iussit habere locum.

"Absit!" asellus ait "Non sum conviva clientum!

      Non bene servilis convenit ordo michi.

Non sum vulgaris asinus nec sum stabularis:

180

      Vrbana potius nobilitate regor".

"Visne" minister ait "cum militibus sociari?"

      "Absit!" asellus ait "Nec locus iste placet!

Hactenus absque modo me regia mensa sodalem

      Extulit et largas prebuit illa dapes".

185

"Quid tibi vis faciam?" dapifer respondit asello;

      "Sortiar ut mensam regis!" asellus ait.

Quod rex comperiens ait: "Huc accedat asellus!"

      Qui subito regis voce vocatus adest.

Cui rex subridens ioculariter ore sereno

190

      Dixit: "Aselle, placet filia nostra tibi?"

Protinus attollens asinus caput in domicellam

      Dirigit obtuitus sicque locutus ait:

"Pape, quid inquiris? O rex, quid nosse laboras?

      Cur non deberet ista placere michi?

195

Immo placet, placet illa michi, multum placet;" inquit

      "Ferreus est certe cui placet illa nichil.

Candida delectat facies permixta rubore,

      Ac si contempler lilia mixta rosis.

Cesariesque placet, delectat eburnea cervix

200

      Et corpus fateor omne placere michi".

"Vis fore" rex inquit "huius conviva puelle?"

      Ad quod respondens exul asellus ait:

"Hoc placet, hec, inquam, cor aselli pauperis urget;

      Congruit hec sedes et locus iste michi.

205

Hoc contentus ero si convescar domicelle;

      Hoc michi sufficiens pondus honoris erit".

"Vt placet," inquit rex "esto conviva puelle

      Escaque precipio vos cibet una duos".

"O rex, iure tibi regratior" inquit asellus

210

      "Quod cedit per te gratia tanta michi".

Ascendensque gradum sedem sortitur in alto

      Convivamque locat hunc domicella sibi.

Inter cenandum bene servit asellus eidem

      Comminuens panes colliridasque secans.

215

Ipse ciphos paterasque levans offert bibiture

      Et mensale tenet dum domicella bibit.

Singula quid memorem? Breviter simul omnia tangam,

      Omnia composite, sicut asellus, agit.

Non nichil ergo suus placuit conviva puelle

220

      Sed, nisi fallor, erit plus placiturus ei.

Discumbendo placet, plus concumbendo placebit,

      Huic cum dilecto nupserit illa viro.

Regem preterea probitas delectat aselli,

      Hic quia plus asino morigeratus erat.

225

Hunc quoque militia laudum rumoribus effert

      Et dignum laude predicat ampla polis.

Cumque moras aliquas exul fecisset ibidem,

      Cogitat ad patrios velle redire lares.

Irrumpens igitur tristis penetralia regis,

230

      Demisso capite taliter orsus ait:

"Dulcius exilio solet esse solum genitale

      Quodque placet cunctis dico placere michi.

Si salva pace detur michi copia fandi,

      En in procinctu, rex, tibi dico vale".

235

Ad quem rex inquit: "Divortia nulla supersunt

      Nec dirimi patiar nos nisi sorte necis.

Pono Iovem testem quod nulla licentia restat

      Discidiique datur copia nulla tibi.

Non es, mi fili, nostro contentus honore?

240

      Non es contentus filius esse meus?

Dic, fili, quid obest? Cur tristis es? Vnde doloris

      Rivulus iste scatet? Dicito, queso, michi!

Non eris hic hospes nec iam reputaberis exul;

      Nec debes cive quolibet esse minor.

245

Congeriemve sitis, fili, cuiuslibet eris?

      Hoc sine mensura metiar, Hercle, tibi.

Num vestes vel equos vel cetera talia queris

      Que sitit et querit deliciosus homo?

Testor enim superos et cetera numina ruris:

250

      Si placet et regnum dimidiabo tibi".

Pollicitis asinus nequaquam flectitur istis;

      Omnia natalis spernit amore soli.

"Vna tibi" rex inquit "adhuc datur optio, fili,

      Quam si respueris semper asellus eris.

255

Vis ut nostra tuas tibi filia detur in ulnas?

      Tecum nocturnis ut vacet ipsa iocis?"

Tunc velut evigilans de sompno clamat asellus:

      "Hec placet, hoc fateor, pactio sola michi.

Ista michi finis meroris et anxietatis,

260

      Ianua letitie, porta salutis erit.

Si factis tua dicta probes, o maxime regum,

      Dicere tunc potero quod Iove maior ero.

Iupiter in celis Iunone sua potiatur;

      Sufficit in terris regia virgo michi.

265

Sint tibi que tua sunt, o rex, tibi cuncta reserves;

      Virgo michi detur: nil peto preter eam.

Hac contentus ero dumtaxat virgine sola

      Nec queror exilium, rex reverende, meum.

Hec michi sit patria, sit honor, sit gloria regni

270

      Iam quoque sufficiens massa michi sit opum".

"Quam tibi despondi" rex inquit "habebis amicam:

      Tantum dignare tu gener esse meus!"

Advocat ergo suam maiestas regia natam.

      Paret, adest illa, rexque paterque rogat:

275

"Tunc viro iuveni vis nubere, filia regis?

      Si vis huic, ergo, filia, nube viro!"

Virgo suo more faciem suffusa rubore

      Patris ad hanc vocem lumina flectit humo.

Nilque locuta brevi secum deliberat hora,

280

      Quid respondere debeat ipsa patri.

Tandem prorumpens orisque repagula laxans

      "Expedit ut patris iussio fiat;" ait

"Non mea sed patris fiat †liberata† voluntas.

      Mi pater, ex voto pendeo tota tuo.

285

Cui me vovisti sum, si vis, ipsius uxor;

      Sis socer illius, sit gener ille tuus".

Tunc asino gaudens rex inquit: "Habeto puellam,

      Vt sis sponsus ei, sponsa sit ipsa tibi".

Suscipiens asinus patre connivente puellam,

290

      Instituit celebrem rexque paterque diem.

Tunc polis ornatur, tantoque nitescit honore

      Vt placeat plane plus polis ipsa polo.

Confluit instar apum mimorum magna caterva

      Desudat quisque doctus in arte sua.

295

Mima pedes sursum suspensa caputque deorsum

      Ambulat et manui dat pedis officium.

Post invitatur plebs et pransura locatur;

      Fit quoque letitie baiula tota dies.

Cumque soporiferam saturis daret Hesperus horam

300

      Qua Veneri licite femina virque vacant,

Virginis intrepidus thalamum tunc intrat asellus

      Vt sponse tenerum mulceat ipse sinum.

Ergo subit thalamum dilecte virginis, in quo

      Lumina sunt posita, rege iubente, duo.

305

Vt videat quid agant hic asellus et hec domicella

      Post velum servus nocte locatus adest.

Omnibus egressis, cum nullus adesse putatur,

      Munitur vectis obice valva domus.

Extemplo sponsus asininum ponit amictum;

310

      Exposita veteri pelle novus fit homo.

Virgo videns hominis formosi nobile corpus

      Cuius iam pridem turpis imago fuit,

Mox incredibilem sponsi mirata decorem

      In laqueum Veneris precipitata ruit.

315

Tunc simul ambo suis stringunt sua colla lacertis

      Et sua concedunt oribus ora suis.

Protinus in lectum salit hic sequiturque puella.

      Quod sequitur norunt, novit et ipse thorus.

Nec reor omnino latitantem posse latere

320

      Qui qualesve ioci nocte gerantur ibi.

Ille cupidineum pro tempore temperat estum

      Vxorisque vices exhibet illa viro.

Dumque redit pulsis rutilans Aurora tenebris,

      E gremio sponse prosilit ille sue.

325

Inde revestitur asinino rursus amictu

      Et fit asellus item sicut et ante fuit.

Mane pater veniens pulsansque fores ait: "Eia,

      Pre foribus pater est, filia. Pande fores!"

Illa seras laxans festina patremque salutans,

330

      "O bene venisti, mi pater!" inquit ei.

"O pater, innumeras merito refero tibi grates,

      Quod nupsi caro, te mediante, viro".

"Estne tibi carus" inquit pater "iste maritus?"

      Tunc hilari vultu sic ait illa patri:

335

"In toto mundo non est michi carior illo

      Et toto vere diligo corde virum".

Non tamen insinuat que sit persona mariti

      Quique sub informi pelle lateret homo.

Dum mora parva foret, natam generumque relinquens

340

      Ipse valefacto surgit abitque foras.

Impiger insequitur regis vestigia servus

      Qui post cortinam nocte cubarat ibi,

Quem rex nocturnum vigilem decreverat esse

      Vt specularetur quid facerent hic et hec.

345

Ergo quod audierat et viderat expositurus

      Instillat regis auribus ista sui:

"O rex invicte, rex inclite, rex generose,

      Dignanter servi percipe verba tui.

Preterita nocte post cortinam cubitanti

350

      Res est visa michi prodigiosa satis.

Cum gener iste tuus se solum tempore noctis,

      Coniuge cum sola crederet esse sua,

Illico nudatur asinini velleris usu

      Et datur effigies imperialis ei.

355

Quid referam, domine, quid gesserit ille vel illa?

      Quos Veneri tota nocte vacasse scias.

Cumque valefaceret sponsus sponse Venerique

      Rursus amicitur pelle priore sua.

Nunc age, mi domine, si vis, quod suggero, nosse,

360

      En, ea ventura nocte probare potes.

Hac igitur nocte thalamum secretius intra,

      In quo pausabunt nata generque tuus;

Et dum reppereris asininum vellus ibidem,

      Ipsum clam genero subtrahe, trade foco.

365

Cumque togam turpem vehemens consumpserit ignis,

      Ille manebit homo mortis ad usque diem".

Rex "Ita fiat!" ait "Quod suades nocte probabo;

      Forte quod optavi nox dabit ista michi".

Rex ergo thalamum sub opace tempore noctis

370

      Intrat et ecce thorum nata generque premit.

Et quia post Venerem mos est obrepere sompnum,

      Oppressi fuerant ambo sopore gravi.

Leniter accedens rex appropiansque cubili,

      Formosum cernit accubitare virum.

375

Qui mox exuvias asinini velleris aufert

      Et genero minime comperiente fugit

Fornacemque iubet accendi fomite multo

      In qua fit pellis rege iubente cinis.

Rex quoque nosse volens quid facturus foret ille,

380

      Nocte manet tota pervigil ante fores.

Ergo gener mane surgit sompno satiatus

      Pelle volens asini sicut et ante tegi.

Quam non inveniens multo stimulante dolore,

      De sola cepit anxius esse fuga

385

Egrediturque foras, sed rex foris obstat aitque:

      "Quo properas, fili? Quid pateris? Quid habes?

Omnino certe cassabitur ista voluntas

      Atque tuum penitus impedietur iter.

Subtracta pelle nolo causeris aselli,

390

      Cum sis formosus et bene comptus homo.

Me vivente meum tecum modo divido regnum;

      Post mea tu totum funera solus habe".

Cui gener inquit: "Ita faciam tecumque manebo

      Et precor ut finem dent bona cepta bonum".

395

Ergo bipertitur respublica, portio regni

      Offertur genero; pars manet una seni.

His ita partitis nondum rota volvitur anni

      Cum rex emeritus occidit ense necis.

Tuncque Neoptolomus regni monarcha creatur;

400

      Solus enim regnum vendicat omne sibi.

Idem preterea patris sortitur honorem,

      Sicque regit regum rex duo regna duum.

Factus asellus homo sit laus et gloria Christo

      Laudes det Christo factus asellus homo.

405

Explicit asellus frater cuius fuitque favellus

      Qui regis filius fuit et ipse asinus

Regis cuiusdam filia fuitque puella

      Data sibi et iocis utitur illa necis

Explicit hoc carmen Asinarius est sibi nomen.