Si cupias, lector, medicorum noscere morem,
Carminibus variis notificabo tibi.
Ergo cor apponas; prodest nam discere cuiquam
Omnia: scire decet cuncta, patrare nocet.
5
Scire malum, quod vitet idem, res conveniens est;
Scire bonum discat quilibet, id quod agat.
Principio medicus urinam cum videt egri,
Admirans inquit: "Hec aqua cuius adest?"
Et capiens scafium manibus deducit in altum
10
Inspiciensque diu sic, quasi tristis, ait
(Maxime si fuerit alicuius divitis illa,
A quo subtrahere munera posse sciat):
"Crede michi, frater, cito ni succurritur isti,
Posset de facili deteriora pati!
15
En, urina docet, quia fortiter iste gravatur:
Nam caput et venter, cetera membra dolent.
Intus et exterius calor illum vexat, amarum
Guttur habet, stomachum debilitasque premit.
Fercula que sumit non digerit, egerit illa
20
Indigesta nimis; esca nocere solet.
Nocte nichil dormit, tempestas angit eundem,
Et cibus insipidus sic sapit omnis ei.
Ergo si cito vult hic indagare salutem,
Consilium medici queritet ipse boni,
25
Qui bene curet eum ceu morbi causa requirit:
Ignarus medicus mortificare solet.
Naturam morbi qui non agnoscit, eundem
Quomodo curabit? Est sua cura mala.
Ignari medici demit medicina salutem;
30
Dum prodesse putat, semper obesse solet.
Curo meos egros, conforto, visito cunctos:
Sic debet facere quisque bonus medicus.
Territus hiis dictis rogat illum nuncius egri,
Vt sibi consilium prebeat ipse modo.
35
"Providus est quoniam, volo consilium sibi ferre,
Nulli consilium denego quippe meum.
Attamen ex illo me vivere semper oportet,
Quod pretio multo discere vix potui.
Ars michi thesaurus manet, hec possessio clara;
40
Quilibet arte sua vivere debet homo.
Servivi multis, qui premia nulla dederunt,
Frivola verba tamen multa dedere michi.
Vix modo pro meritis aliquis respondet amicus,
Quilibet ingratus cernitur esse quasi.
45
Dum dolet infirmus, promittit premia multa;
Cessat promissum, cum dolor ipse cadit.
Disposui quare nulli servire deinceps,
Ni michi sit cautum pignore vel pretio.
Cum limpha calida siropum mane resumat
50
Et comedat farra prunaque sive pira.
Abstineat vino! facito servare dietam,
Donec visurus venero cras ad eum."
Infirmo rediens exponit cuncta minister.
Talibus auditis fortius ille dolet
55
Atque verens nimium: "Propera velociter", inquit,
"Ad me quod veniat, supplice voce roga!"
Is properans medicum reperit; tunc supplicat illi,
Quatenus accedat; nam rogat eger eum.
"Lux hodierna michi patientes visere tantum
60
Vix puto sufficiet, quos recreare volo;
Idcirco nequeo; sed cras proficiscar ad ipsum
Auxiliumque sibi consiliumque dabo."
Vertit iter retro famulus, solatur egentem;
Propter solamen non minus ille dolet.
65
Surgit in aurora famulus scafioque resumpto
Ad medicum properat letus et inquit ei:
"Lux bona sit vobis!" urinam monstrat et illi.
Qua visa medicus singula querit ab hoc:
Si bene dormivit, assellatur, requiescit.
70
Cuncta prius doctus consilium dat ei.
Tunc surgens medicus visurus tendit eundem.
Atque statum querit introiens ad eum
Et pulsum tangit. Eger suspirat ab ymis:
"Est michi quippe male, torqueor intus!" ait.
75
"Confortare satis, omnem depone timorem!
Auxilio domini nam cito sanus eris.
Omnipotens Dominus cunctos confortat egentes,
Qui confortare solus in orbe potest.
Debilitat firmos, infirmos roborat, egros
80
Sanat, vivificat, mortificando premit.
Infima sublimat, sublimia mergit ad yma,
Ditat et anichilat, prebet et ipse levat.
Exaltans humiles deponit sepe potentes,
Omnipotens solus creditur esse Deus."
85
"Ipse tibi queso virtutem prebeat, ut me
Confortare queas, qui dare cuncta potest.
Vt tibi cura mei tamen adsit sedula, queso;
Quod petis ut tribuam, tu modo pande michi,
Et tibi quod iustum fuerit prebebo libenter:
90
Premia quisque labor optat habere sua."
"Premia digna sui cupit omnis habere laboris;
Quatenus acquirat inde laborat homo.
Quilibet idcirco nimium studet atque laborat,
Vt sibi proficuum conferat ipse labor.
95
Si labor ipse perit, perit eius in arte voluntas;
Amisso studio fit piger omnis homo.
Cumque deo teneatur homo servire potenti,
Qui deus et dominus, conditor atque pater,
Nemo tamen famulatur ei nisi spe dationis:
100
Hac specie colitur magnus in orbe Deus.
Egris servivi nonnullis et generosis,
Quis ego consilium nocte dieque dedi,
Et michi pro meritis nullus respondit eorum,
Qui promittebant munera multa michi.
105
Quilibet de facili deluditur, at semel: ille
Qui me decepit fallere non poterit.
Cimba locum vitat, ipsam qui lesit euntem;
Aucupis ingenium callida vitat avis.
Nempe fidem dictis adhibebam credulus horum:
110
Ingenui verbis credere debet homo.
Me spes decepit; spes multos decipit atque
Hec eadem reficit, implet et evacuat.
Non tamen hoc pro te dixi; nam si placet, ecce
Gratis servire sum tibi presto quidem.
115
Culpa malignorum factis nocet egregiorum;
Quod non commisit sic homo sepe luit.
Omnibus est turpe, sed turpius est generosis
Non compensare servitium merito.
Qui sunt immemores accepti semper honoris,
120
Debet eis ferre dedecus omnis homo.
Ingratos homines inflata superbia reddit;
Quilibet ingratus nempe superbus erit.
Corda superborum volitant per culmina montis;
Sed dum stare putant, vallis ad yma ruunt.
125
Nonne superborum finis mala semper habetur?
Gaudent in vita, morte profecto dolent.
Ascendunt subito, subito merguntur ad yma;
Stare diu nequeunt qui mala semper agunt.
Hoc Dominus dixit vitium quod displicet omni;
130
Semper veridica sunt pia verba Dei"
"Grates innumeras ex hoc tibi reddo, magister,
Gratis consulere quod michi vis, ut ais.
Tolle quod est iustum! michi postea ferto iuvamen;
Ne sine, prodesset non tua cura michi!"
135
Accepta mercede sua securus in ere,
Inquit ei: "Sanus si cupis esse cito,
Ceu dicam facito: fiat siropus, ut omni
Febre procul pulsa sospes adesse queas."
Facto siropo patienti protinus hausto,
140
Non prodesse sibi, sentit obesse magis.
Plus dolet amissis sine causa sumptibus eger
Quam de febre sua, que minus urit eum.
"Ne mireris", ait, "humorum multa malorum
In te materia; rem bene nosco modo.
145
Oportuna tibi multum medicina videtur,
Vt deponatur ista superfluitas.
Qua sumpta scito, quia morbi causa peribit:
Incolumis fies; sic eris, adde fidem!"
"Sic michi dicebas de siropo, quia sanum
150
Me quoque reddebat, profuit et minime.
Amisi nummos expendi quos in eodem:
Ne perdam vereor hos alios pariter."
"Non est amissum quidquid gerit utilitatem:
Amisisse putas quod tibi lucra tulit?
155
Tu vero noscas, profectum quod tibi multum
Siropus gessit; teque docere volo:
Dura nimis natura fuit, sed mollificavit
Illam siropus atque paravit eam.
Nunc subiens apte pariet medicina salutem:
160
Omnia fructificant, cum venit apta dies."
"Ventosis verbis et vanis imbuis aures;
Ignoro certe quid tua dicta sonant.
Attamen hoc fiat; medicine sed meliorem
Effectum dum det, quam dedit ante, Deus."
165
"Simplex non credit nisi tantum que sapit ipse;
Omnibus in rebus credit adesse dolum.
Ecce, deum testor, quem nil latet, omnia qui scit,
Quod fraus in verbis non latet ulla meis!
Falsum consilium nulli me credo dedisse;
170
Vt novi melius, ymmo fidele dedi!
De me conqueritur nemo; sed sunt puto multi,
Qui me collaudant meque valere sciunt.
Sunt puto plus centum, michi qui servire tenentur
Consilium propter auxiliumque meum.
175
Hii me cognoscunt, hii longe meque salutant
Et dicunt famulos semper adesse meos.
Tu vero me nescis adhuc, mendacia cuncta
Que tibi dico putas; est tua pauca fides.
Tu verum falsum credis, falsum quoque verum,
180
Illicitum licitum, fas pariterque nefas.
Sum deus, ut possim febrem depellere verbo
Atque crucis signo vivificare viros?
Crede michi: tibi vix medicamen proderit ullum:
Rebus et in verbis est tibi nulla fides.
185
Credenti vere pro voto singula fiunt:
In factis cunctis est tibi mala fides.
Non est hoc hominis, pro certo scito, fidelis,
Veridicis verbis non adhibere fidem."
"Quicquid vis facias, noli me debilitare,
190
Queso, tuis verbis; verba nociva michi!"
Ergo confecta medicina combibit illam
Infirmus cupidus; que male purgat eum.
Quatenus assellet expectat debilis eger;
Sed cum fallat eum spes sua, tristis ait:
195
"Vade, voca medicum, veniat quod protinus ad me!"
Nuntius accelerat, ut reperire queat.
Invento rogat hunc, ut ad egrum tendat egentem:
"Peius", ait, "solito se modo tristis habet."
"Quomodo?" Nonne bene purgavit eum medicina?
200
Miror, mirantem me stupor atque capit."
"Vera loquor: minime commovit eum medicina;
Non egessit enim, fortiter unde dolet."
"Cum bibit exitiens epar illam, congrua multum
Ipsi, crede michi, quod medicina fuit.
205
Vtilis esset ei nunc altera; postea sanus
Esset uti piscis; sed nimis ipse tenax.
Congregat assidue, nil vult expendere parcus
Nec dare vult aliquid proque salute sua!
Anxiat ut nummis nummos coniungat avarus;
210
Plus nummos quam se quisquis avarus amat.
In coacervando patitur mala multa fidemque
Nulli servare tristis avarus amat,
Plus habet et quanto, tanto plus appetit ipse:
Ydropico similis omnis avarus adest.
215
Non gaudet partis, quia tangere parta veretur;
Ne sibi deficiant pauper avarus eget.
Est similis talpe metuenti mandere terram,
Ne sibi deficiat: sic perit ipsa fame.
Que male lucratur, alii conservat, ut ipsis
220
Gaudeat; is penis perpetuisque datur.
Iste foret sanus, expendere si voluisset;
Sed quoniam non vult, febris adurit eum.
Et iam non possum tantum sufferre laborem
Pro modico pretio, quod dedit ipse michi.
225
Vncia quippe, scias, michi si largita fuisset,
Non compensatus esset et inde labor!
Dic sibi, quod sumat aliud medicamen, ut inde
Apte purgetur: convaluisse sciat."
Tunc famulus remeans seriatim singula narrat.
230
Hiis intellectis ingemit eger egens;
Ingemit et lacrimans ait: "Heu michi, sunt medicorum
Mellea verba quidem factaque virus habent!
Credere quis verbis nam posset dulcibus horum?
Ore favum mellis, corde venena gerunt.
235
Dummodo subripere possint, languentibus ullam
Curam non adhibent, cura sed eris eis.
Nulla fides! medicus non curat si moriatur
Eger, denarios dummodo bursa ferat.
Vade cito, fili, pinguem mercare suellam
240
Atque fer ad medicum, quod veniatque roga!"
Accepta medicus gaudens venit ecce suella,
Ingrediens alta voce salutat eum,
Et reddit grates; tunc singula querit ab illo.
Omnibus auditis certificatus ait:
245
"Accipias iterum medicinam, consulo vere,
Quam modo sumpsisti: profuit illa tibi.
Sumpsit epar quoniam totum, tibi dico, quod ante
Non assellasti, te neque movit ea;
Sed te purgabit pravis humoribus ista,
250
Et sic sanus eris, ne dubitare velis."
Ergo libens ipsam sumens non inde movetur
Egrotans, tristem se miserumque vocat.
Nuntius ad medicum currens hec intimat ipsi;
Qui iubet, ut fiat suppositura sibi.
255
Qua facta, per eam non egerit anxius eger.
Tunc cristera cito fecit ei fieri.
Estque per id pravis humoribus alleviatus;
Non tamen omnino deserit estus eum.
Temporis ad cursum paulatim febris anelans
260
Ipsum deseruit, incolumisque fuit.
Sunt medici multi qui nil sitiunt nisi nummos
Illos preponunt omnibus atque deo.
Non honor est cure nec crimen nec timor ullus:
Decipiunt omnes ambitione lucri.
265
Certe non medicus, sed fallax est inimicus,
Egri qui curam non habet, ymmo sui.
Non curat morbum, sed curat tollere censum;
Ipse ferox adimit que valet inde sibi.
Dum durat morbus, decrescit copia census;
270
Duplex supplicium quilibet eger habet.
Visitat et curat nummis mediantibus egrum;
Letatur medicus atque libenter adit.
Si nummi desunt, perit omnis sollicitudo;
Sollicitum nummus quemlibet esse facit.
275
Sollicitat pigros, studiosos reddit inertes,
Infirmos sanat, debilibus dat opem.
Causidicis adimit nummus tribuitque loquelam,
Auditum surdis restituitque viris.
Mutos voce loqui magna facit atque loquaces
280
Interdum mutos reddere sepe solet.
Claudis dat gressum, velocibus eripit illum,
Letificat pueros exhilaratque senes.
Bella movet nummus, eadem sedare videtur,
Qui sunt discordes unanimesque facit.
285
Regibus et ducibus, generaliter omnibus ipse
Imperat atque preest et dominatur eis.
Si careat nummis sapiens, quasi nullus habetur,
Et fatuus sapiens dives habetur homo.
Formosus turpis et fortis debilis, atque
290
Nobilis est humilis, si sibi census abest.
Nummus amicitias iungit, dat nummus honores:
Vix sine denariis ullus habetur honor.
Nummus honorari cunctos facit atque timeri:
Dives honoratur, vilis habetur inops.
295
Rex regum nummus dominus manet et dominantum;
Omnes inclinant et famulantur ei.
Qualis Virgilius vel si sit qualis Homerus:
Si non sit locuples, nullus habetur homo.
Destruit, edificat nummus, facit omnia que vult:
300
Ius et iustitiam cum ratione necat.
Nobilitat vilem: si sit de stercore natus,
Dummodo sit dives, summus habetur homo.
Indignus dignus, iniustus iustus habetur,
Insipiens sapiens, impius atque pius.
305
Sontes absolvit, insontes obligat, atque
Liberat es nocuos innocuosque premit.
Excepto nummo non est Deus alter in orbe,
Qui mirabilia signaque multa facit.
Psallere presbiteros nummus facit; omnia fiunt
310
Huius avaritia: psallere nummus amat.
Attamen ipsa ruunt que nummus congregat; ipse:
Stare diu nequeunt que male parta vides.
Pontificum nummus delirat ab ordine iuris
Prelatusque facit quilibet illud idem.
315
Huius avaritia fit rusticus ille sacerdos,
Qui nescit legere, sed bene scit fodere.
Qui fit prelatus, nescit proponere verbum,
Sic homines nescit pascere: sciret oves!
Huius avaritia reges comitesque barones
320
Subiectos reprimunt iustitiamque necant.
Huius avaritia iudex discedit a lege,
Iustitiam perimit, fas facit esse nefas.
Huius avaritia testis deponit inique,
Falsa refert mendax, vera tacendo necat.
325
Huius avaritia periuria furta rapine
Necnon procedunt altera multa mala.
Huius avaritia nonnulli mortificantur;
Demonium colitur, deseriturque Deus.
Huius avaritia delirat religiosus:
330
Dum coacervat opes, est sua lesa fides.
Huius avaritia lusor blasfemat et eius
Invocat auxilium qui mala semper agit.
Huius avaritia mercator trans mare currit;
Lucratur mortem, dum lucra ferre putat.
335
Huius avaritia meretrix fit femina casta
Et manet incesta que fuit ante bona.
Huius avaritia vir fato coniugis instat,
Filius atque patris: res scelerosa satis.
Huius avaritia medicus non curat egentem,
340
Illum qui tantum tradere lucra valet.
Nomen ab effectu trahitur: si littera detur,
Extorquet medicus more rapitque lupi.
Dives habet medicos, si vult expendere, multos;
Eger inops nullum prorsus habere valet.
345
Non consanguineos nec gratis curat amicos:
Nil nisi denarios diligit ipse rapax.