Annuus excurrit revolutis mensibus orbis,
Quod tua vox nostris auribus insonuit,
Tam nitidis cartis, tam claris culta figuris,
Vt specimen cordis pagina pulchra daret.
5
Sic liquidus liquidas puteus fert largifer undas,
Et rapidus rapido fervor ab igne salit.
Sic rutilus rutilum vomit et carbunculus ignem,
Puraque fert purus vina venusta calix.
Ex oleae pulchro pulcher quoque vertice fructus
10
Carpitur, atque liquor pulchrior inde fluit
Sed mihi mellifluum rapuit sors invida carmen,
Et dulcem pateram fregit iniqua manus,
Frigida ceu si quis sitienti pocula demat,
Vel famido gratas vertat ab ore dapes:
15
Pro dolor, evenit misero quod saepe verebar,
Et metus ille meus re manifestus adest.
Conticuit citharae quondam vox optima vestrae,
Et lyra dulcimodos pressit amica sonos.
Quid, rogo, frater, agis tam longa silentia servans,
20
Quove tibi nostri tam cito pulsus amor?
Certe tanta tuae tam florida carmina Musae,
Haud parva ut pateant indiguere mora.
Vix tamen excursos excussit vis tua versus,
Dum volucres apices sic revolare iubes.
25
Insta igitur coeptis, et scribe, et scripta reposce:
Sic etenim dulcis crescere suevit amor.
Sermo ligat mentes, permulcet pectora sermo,
Absentes sociat scissaque conciliat.
Sic animae David Ionathae mens pulchra cohaesit,
30
Nec patris horrendis deicienda minis.
Vox etenim prudens ceu fervida sucina flagrat,
Et rapit attactu corda modesta suo.
Prome, precor, solitos mellito gutture cantus,
Et releva nostram, dulcis amice, sitim.